Era
Vol. 4: A 1209 usque ad 1300
Series
Date
November 11, 1291
Place
Regestum

Venice signs a peace treaty with the patriarch of Aquileia, Count Albert I of Gorizia, and the Commune of Trieste, ending their final conflict and restoring amicable relations as defined by their previous pacts; Venice retains the jurisdictions over the subjected communities in Istria with the exception of Muggia, Buje, and Dvigrad; the settlement of the dispute over the jurisdictions in Istria between Venice and the Patriarchate of Aquileia is entrusted to Pope Nicholas IV.

Source
The original is lost; the text survives in two principal manuscript traditions:
P = Venice, Archivio di Stato di Venezia, Pacta e aggregati, Pactorum Liber IV, fols. 63r–66r; a simple copy made between 1293 and 1350 under the subsequently added title Aquilegia, Goricia et Tergestum.
M = Venice, Archivio di Stato di Venezia, Miscellanea atti diplomatici e privati, busta 8, doc. 288; a 14th-century notarial copy with the following notarial attestation: Ego Apollonius de Bonandis de Soglano Ariminensis imperiali auctoritate iudex et notarius prout inveni in autentico scripto manu dicti Gualterii, ita fideliter transcripsi et exemplavi meumque nomen et signum apposui, quod (SN) est tale, and under the following title: Hoc est exemplum cuiusdam instrumenti pacis sic dicentis.
Previous Editions
Pietro Kandler (ed.), Codice diplomatico istriano, 2nd ed. (Trieste 1986), doc. 436, pp. 779–84; based on the 17th-century copy of P.
Gottlieb Lukas Friedrich Tafel and Georg Martin Thomas (ed.), Urkunden zur älteren Handels- und Staatsgeschichte der Republik Venedig mit besonderer Beziehung auf Byzanz und die Levante: Vom neunten bis zum Ausgang des fünfzehnten Jahrhunderts, vol. 3: 1256–1299 (Vienna 1857), doc. 384, pp. 358–70; also based on the 17th-century copy of P.
FIM Edition
Reconstructive edition based on PM. Note that the words differing only in sibilant -ti/ci are not reported in the critical apparatus.
Transcription

In Christi nomine, amen.

Anno Eiusdem millesimoa ducentesimo nonagesimo primo, indictione quarta, die XIb intrante novembrio.

Tervisiic, sub logia egregiid viri domini Girardie de Camino civitatis et districtus Tervisii capitanei generalis, presentibus ipso domino Girardo ac nobilibus et discretis viris dominis Wecelone filio eius canonico Aquilegiensi, Tybaldo de Brusatis potestate Tervisii, Girardo Vitalianof legum doctore, Fredericog de Lingua de Vacca et Bartholomeo de Verariis iudicibus, ambaxatoribus Comunis Padue, Alberto Richoh et Riço de Tervisio, Lambertino et Scoto de Coneglano, Odolrico de Mimilliano, et aliis pluribus ad hoc vocatis testibus et rogatis.

Humani procurante generis inimico, qui sue calliditatis versutia, non solum gentem contra gentem et regnum adversus regnum procurat insurgere, verum etiam interdum filios in necem animat genitorum.

Dudum inter inclitum dominum Petrum Gradonico illustrem Veneciarum, Dalmatie atque Chroacie ducem, dominum quarte partis et dimidie totius Imperii Romanie et Comune Veneciarum ex parte una et reverendum in Christo patrem dominum Raymundum sancte sedis Aquilegensis patriarcham et magnificum dominum Albertum illustrem Goricie comitem et Comune aci homines Tergestij ex altera, subortis discordiis, questionibus suscitatis, immo et guerra sevissima immiserabilesk strages hominum, locorum desolationes, rerum dispendia et animarum invalescente pericula, nobilis vir dominus Lambertucius de Frescobaldisl potestas ___m, anciani, consilium et Comune Padue, amice sinceritatis affectu utriusque partis quietem çelantes et commodan, nobiles et discretos viros dominos Girardum Vitellianum doctorem legum, Fredericum de Lingua de Vacca, Bartholomeum de Verariis iudices et Nicolaumo de Strepatis cives Padue, ambaxatores suos pro tractanda inter partes pace ac concordia destinarunt. Quibus unacum egregio ac potenti viro domino Girardo de Camino civitatis et districtus Tervisii capitaneo generali assumentibus tractatum huiusmodi, ipsorum tandem operoso studio regis pacifici favente clementia nobiles viri domini Thomas Quirino, Petrus Baseriop, Petrus Geno et Rogerius Mauroceno, syndiciq et procuratores predictorum domini ducis et Comunis Veneciarum ad infrascripta facienda plenum habentes mandatum, prout in instrumento publico sub anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo primo, indictione quinta, die quarto decimo intrante octubrio, Veneciis, in ducali palatior, per Marcum Sibottos notarium et ducalis aule Veneciarum scribam inde confecto et ipsius dominit ducis bulla plumbea pendenti munito plenius continetur, ex parte una et discreti viri domini Bernardus decanus Civitatensis, Iacobus Ottonelli canonicus Aquilegensis et vir nobilis dominus Nicolaus de Budriou, procuratores et syndici dicti domini patriarche plenum ad subscripta mandatum habentes, prout continetur in publico instrumento per me Walterum notarium infrascriptum sub anno Domini millesimo ducentesimov nonagesimo primo, indictione quarta, die secundo intrante octubrio, in castro Utini, in patriarchali palatio exinde confecto et ipsius domini patriarche pendenti sigillo munito, quorum procuratorio nominew venerabilisx viri domini R. decanus et Capitulum Aquilegensis ecclesie suum prebuerunt consensum, prout per eorum patentes litteras datas Aquilegie sub anno et indictione proximo suprascriptis, die tertio intrante octubrio et munitas pendenti sigillo ipsius Capituli plene patet, ac discretus vir dominus Ottolinus de Iustinopoli procurator et syndicusy domini comitis memorati, habens ad ea, que continentur inferius, plenariam potestatem, prout in instrumento publico per Omnebonum notarium sub proximo dictis anno et indictione, die octavo intrante novembri, in Vençono, in via publica ante domum Nicolai confecto exinde et ipsius domini comitis sigillo pendenti munito plenius continetur, necnon discreti viri domini Matheus Baiardus et Çuffredusz de Aurelia procuratores et syndici predictorum Comunis et hominum de Tergesto, habentes ad contenta inferius plenariam potestatem, prout continetur in instrumento publico confecto exinde per Henricum notarium sub anno et indictione predictis, die ultimo septembris, Tergesti, in palatio Comunis, ex altera parte, procuratorio et syndicario nomine omnium predictorum quorum syndici et procuratores existunt pro ipsis et omnibus et singulis subiectis, fidelibus, fautoribus et coadiutoribus eorumdem, sibi invicem de omnibus iniuriis, offensionibus et dampnis, tam realibus quam personalibus, illatis hinc inde finem et remissionem plenariam, salvis que continentur inferius, facientes ad talem inter se pacem et concordiam devenerunt, prout seriatim inferius annotatur.

[1] Inprimis siquidem, quod super questionibus, controversiis et discordiis que sunt et esse possunt inter venerabilem patrem dominum Raymundum patriarcham et ecclesiam Aquilegensem ex una parte et dominuma' ducem et Comune Veneciarum ex altera super iurisdictione et iuribus totius provincie Istrieb' compromittantur in sanctissimum patrem dominum Nicholaum papam quartum, ita quod cognoscatur et simul et semel diffiniatur per dictum dominum papam, tam de proprietate quam de possessione dicte iurisdictionis et aliorum dictorum iurium, per arbitrationemc', per arbitrium, per rationem, laudationem, ordinationem et amicabilem compositionem, alte et basse, sicut ei videbitur, sub pena mille marcharum auri, medietas cuius pene cedat Romane ecclesie et alia medietas cedat partid' servanti predicta. Sede' si dominus papa non diffiniret, nichilominus sit pax et treugua inter partes donec creetur alius papa et post per sex menses, et tantum plus quantum placuerit partibus. Si qua vero partium ex tunc eam nollet forsitan observare, teneatur denuntiare alteri per tres menses antequam illam infringat, se nolle illam servare, sub simili pena que cedat ut supra, et elapsof' dicto termino trium mensium neutra partium teneatur ad sacramentum nec ad penas.

[2] Item super restitutione seu satisfactione mercationum et rerum mobilium acceptarum et intromissarum seu impeditarum ante pacem factam per dominum ___g' episcopum Concordiensem, compromittatur per supradictas partes in venerabiles patres dominos ___h' Castellanum et ___i' Padue episcopos, per quos cognoscatur et diffiniatur per sacramentum de plano sine strepitu iudiciorum infra quindecim dies post quam convenerint. Et debeant convenire infra quindecim dies postquam pax fuerit publicata. Et si rite processum est per sapientes de Veneciis iuxta tenorem pacis predicte, debeat fieri restitutio et satisfactio secundum tenorem sententiarum datarum per sapientes predictos in tribus annis proximo secuturis ab huiusmodi cognitione et diffinitione factis per supradictos Castellanum et Paduanum episcopos, videlicet de tertia parte pro quolibet anno. Si vero non rite processum foret secundum formam pacis predicte, predicti episcopi debeant cognoscere et diffinire per sacramentum de plano et sine strepitu iuditiorum de restitutione et satisfactione supradictis tamquamj' arbitri, arbitratores et amicabiles compositores infra unum mensem ex tunc immediatek' sequentem. Et si infra predictos XVl' dies non cognoscerent vel infra dictum mensem aliqua superveniente causa non diffinirent, dominus dux Veneciarum possit eligere tres sapientes de Veneciis qui cognoscant et diffiniant de restitutione et satisfactione predictis, secundum formam pacis et pactorum hactenus initorum per dominum episcopum Concordie. Et hoc fiat sub pena mille marcharum argenti que cedat ut supra.

[3] Item quod pacta inita inter dominum Gregorium olim electum Aquilegensem ex parte una et dominum Raineriumm' Geno tunc ducem et Comune Veneciarum ex altera, et confirmatio et approbation' cum quibusdam additionibus factis inter dominum R[aymundum] patriarcham ex una parte et dominum Laurentiumo' Teupulo ducem et Comune Veneciarum ex altera, et pax et pacta facta inter dominum R[aymundum] patriarcham et ecclesiam Aquilegensem ex una parte et dominum Iohannem Dandulo ducem et Comune Veneciarum ex altera, quo ad pacem et pacta predicta cum conditionibus appositis in eisdem firma permaneant et penitus observentur, sub pena duorum millium marcharum argenti que simili modo cedat.

[4] Item quod burgus Mugle debeat dimitti hominibus dicti burgi, destructis muris et fortilitiis Tergesti factis a parte maris et extractis et destructis purpuraliis et aliis fortiliciis factis in mari ab initio prime guerre usque huc, et tunc relaxentur libere confinati homines dicti burgi dummodo indulgeatur hominibus dicti burgi. Et fiat remissio per dominum patriarcham de eo quod se dederunt domino duci et fuerunt cum eo in presenti guerra, salvis pactis et fidelitate in quibus homines dicti burgi tenentur domino duci et Comuni Veneciarum et salvo omni iure Aquilegensis ecclesie. Ita etiam quod, si forte dicti hominesp' noluerint intendere et obedire ipsi domino patriarche, non teneat indulgentia et remissio supradicta, nec dominus dux et Comune Veneciarum dabunt eis consilium, auxilium vel favorem, publice vel occulteq', sub pena mille marcharum argenti que cedat ut supra. Castrum vero Mugle reddatur domino patriarche, sicut ipsum est, acceptato compromisso per dominum papam predictum etr' salvis pactis et fidelitate in quibus homines dicti castri tenentur domino duci et Comuni Veneciarum, dummodo indulgeatur hominibus dicti castri. Et fiat remissio, ut dictum est supra, salvis pactis et fidelitate in quibus homines dicti castri tenentur domino duci et Comuni Veneciarum et salvo omni iure Aquilegensis ecclesie. Et relaxentur libere a confinibus confinati homines dicti castri, ita quod, si forte homines eiusdem castri noluerint intendere et obedires' ipsi domino patriarche, indulgentia et remissio supradicta non teneat, nec dominus dux, Comune et homines Veneciarum dent eis auxilium, consilium vel favorem, publice vel occulte, sub pena mille marcharum argenti que cedat ut supra.

[5] Item quod hominibus de Tergesto qui dederunt domino duci et Comuni Veneciarum castrum Mucho, reductis per pacem in Tergestum et super bonis eorum cum ea securitate que videbitur dominis episcopis supradictis, et destructis muris et extractis et destructis purpuraliis et aliis fortiliciis Tergesti, sicut continetur in capitulo burgi Mugle, restitui debeat dictum castrum per dominum ducem et Comune Veneciarum predictis de Tergesto qui illud dederuntt', et per ipsos restitui debeat domino episcopo et ecclesie Tergestineu'; quod si forte nollent, dominus dux non intromittet se de ipsis, nec per ipsum nec per Comune aut homines Veneciarum eis prestabitur consilium, auxilium vel favor, publice vel occulte, nec etiam debent redire in Tergesto, nec super bonis eorum, sub pena mille marcharum argenti que cedat ut supra.

[6] Item facto compromisso et acceptato, ut dictum est, reddatur vicinatus Sancti Petri, sicut ipse est, cum tali conditione quod aliqua fortilitia non fiat in eo, nisi primo diffinitum fuerit per dictum dominum papa de hiis de quibus fuerit compromissum in ipsum, sub pena quingentarum marcharum argenti que cedat ut supra.

[7] Item quod dominus patriarcha personaliter iurabit presentem pacem et concordiam observare et facere observari, dominus vero Dux promittet.

[8] Item quod utriusque partis exbanniti et eiecti seu qui motu proprio exiverunt, tam de Iustinopoli quam de aliis locis, debeant redire ad possessiones suas, sicut ipse possessiones sunt, scilicet in statu in quo sunt, ita quod per procuratores suos et familias possint eas tenere et habere ac eis frui postquam ipsi exbanniti vel eiecti et qui motu proprio exiverunt venerint ad dominum ducem et fecerint ei honorem debitum, iurando stare mandatis ipsius domini ducis sicut domini sui – quod intelligitur de exbannitis et eiectis et motu proprio exeuntibus qui ante guerram habitam cum domino patriarcha iurabant domino duci. Illi vero exbanniti et alii eiecti, qui non venirent infra unum mensem et non iurarent stare preceptis domini ducis vel recederent a preceptis ipsius, non recipiantur nec permittantur stare in Tergesto vel eius districtu nec in Istria nec super Carsiumv' nec a Montefalcone versus Istriam, sub pena quingentarum marcarum argenti que cedat ut supra.

[9] Item quod postquam pax clamata fuerit, si qui recederent de terris quas dominus dux et Comune Veneciarum tenent in Istria, dominus patriarcha non recipiet eos nec permittet stare in districtu suo; et e converso fiat per dominum ducem et Comune Veneciarum domino patriarche, si qui recederent de terris quas tenet in Istria, sub pena quingentarum marcharum argenti que simili modow' cedat ut supra.

[10] Item quod pons factus apud Belforte non protendatur aliquo tempore ita quod attingat terram domini patriarche vel comitis Goricie per decem passus, sub pena quingentarum marcharum argenti que simili modo cedat.

[11] Item quod carcerati occasione huius guerre, quicumque sint et undecumque sint, sive de Iustinopoli sive aliunde, libere relaxenturx' hinc inde, destructis muris et extractis et destructis purpuraliis Tergesti et aliis fortiliciis, sicut dictum est in capitulo burgi Mugle. Et non intelligatur de exbannitis per dominum ducem.

[12] Item quod pax presens servetur per partes et sit firma pro ipsis et pro omnibus et singulis fidelibus, habitatoribus, subiectis et fautoribus eorumdemy', quicumque et undecumque sint, secundum conditiones prescriptas et infrascriptas – non intelligatur de Venetis exbannitis per dominum ducem, nec intelligantur Veneti qui fuerunt incole alicuius alterius terre decem annis seu amplius, nec sint amplius Veneti – sub pena quatuor milium marcharum argenti que cedat ut supra.

[13] Item si qua terrarum quas dominus dux et Comune Veneciarum tenent in Istria rebellaret, quod altera pars non debeat eam recipere nec dare auxilium, consilium vel favorem publice vel occulte; et e converso fiat per dominum ducem et Venetos, si qua terrarum quas dominus patriarcha tenet in Istria rebellaret, sub pena quatuor milium marcharum argenti que cedat ut supra. Et nichilominus pars altera procurabit bona fide quod terra rebellans restituatur illi parti in cuius preiudicium rebellaret. Et si domino duci et Comuni Veneciarum placuerit habere de gente domini patriarche ad recuperationem dicte terre rebellantis, dominus patriarcha teneatur dare de gente sua ad expensas Comunis Veneciarum; et e converso fiat per dominum ducem domino patriarche. Et si dicta terra rebellans venerit ad manus alterius partis sive in ipsius fortiam seu potestatem, teneatur ipsa pars eam restituere illi parti in cuius preiudicium rebellasset, sub simili pena que cedat ut supra.

[14] Item quod, si Comune et homines Tergesti non observarent presentem pacem et concordiam, dominus patriarcha et fautores et sequaces eius non iuvabunt eos nec dabunt eis consilium, auxilium vel favorem publice vel occulte, sub pena quatuor millium marcharum argenti que cedat ut supra.

[15] Item quod clamata sive publicata pace omnia ligna currentia de Foroiulio debeant vendi domino duci et Comuni Veneciarum pro pretio competenti. Et si qui nollent vendere ligna sua, debeant illa deponere in commendaria apud dominum ___z' episcopum Concordie usque ad diffinitionem sententie. Et facta dicta diffinitione, illa ligna que non forent vendita vendantur domino duci et Comuni Veneciarum pro pretio competenti, sub pena quingentarum marcharum argenti que cedat ut supra. Seda'' si non diffiniretur aliqua deb'' causa supervenienti, dicta ligna que forent in commendaria, ut dictum est, restituantur illis quorum fuerint.

[16] Item quod Bulle et Duo Castella, facto et acceptato compromisso per dictum dominum papam, restituantur illis de Bullis etc'' de Duobus Castellis, dummodo indulgeatur hominibus dictorum locorum. Et fiat remissio de eo quod se dederunt domino duci et fuerunt cum eo in presenti guerra, sub pena quingentarum marcharum argenti que cedat ut supra.

[17] Item [quod]d'', facto et acceptato compromisso, ut dictum est, reddatur Castrum Veneris, sicut ipsum est, cum tali conditione quod aliqua fortilitia non fiat in eoe'', nisi primo diffinitum fuerit per dictum dominum papam de hiis de quibus fuerit compromissum in eo, sub pena quingentarum marcharum argenti que cedat ut supra.

[18] Item quod Comune et homines Tergesti debeant observare pacem et pacta factam et facta per dominum episcopum Concordie inter dominum ducem et Comune Veneciarum ex una parte et ipsosf'' ex altera, salva fidelitate domini ducis et Veneciarum, et salvis pactis que habent cum domino duce et Comuni Veneciarum, sub penis contentis in pace et pactis predictis et presentem pacem et concordiam, sub pena mille marcharum argenti, que totiens comittatur quotiens contravenerint et cedat ut supra.

[19] Item quod Comune et homines Tergestig'' destruent et tollent omnes muros et fortilitias Tergesti factos et factas ex parte maris seu versus mare ab initio prime guerre usque huc. Purpuralias etiam et fortilitias factas in mari ab initio dicte prime guerre hucusque destruent et tollent, et nullo tempore predictas purpuralias et fortilitias rehedificabunt nec facienth'' alias fortilicias ibi circa. Muri vero possint reficii'' a quindecim annis ultra.

[20] Item quod non compromittatur de restitutione seu satisfactione rerum mobilium acceptarum, intromissarum seu impeditarum per illos de Tergesto Venetis, habitatoribus, fidelibus et subiectis domini ducis et Comunis Veneciarum; potius fiat restitutio et satisfactio de ipsis rebus secundum quod sententiatum est per sapientes de Veneciis in quatuor annis proxime secuturis, videlicet de quarta parte quolibet anno.

[21] Item quod exbanniti et eiecti seu qui motu proprio exiverunt, tam de Iustinopolij'' quam de aliis locis, qui non venirent infra unum mensem et non iurarent stare preceptis domini ducis vel recederent a preceptis ipsius, non recipiantur nec permittantur stare in Tergesto nec in eius districtu, sub pena quingentarum marcharum argenti que cedat ut supra.

[22] Item quod postquam proclamata et publicata fuerit pax, si qui recederent de terris quas tenent dominus dux et Comune Veneciarum in Istria, Comune Tergesti non recipiet eos nec permittet stare in suo districtu, sub pena quingentarum marcharum argenti que cedat ut supra.

[23] Item quod per Comune et homines Tergesti transmittantur viginti quatuor homines de Tergesto quos dominus dux cum suo consilio duxerit nominandos ad presentiam eius infra quindecim dies postquam receperint litteras domini ducis iuraturi precepta ipsius dominik'' ducis ad eundum ad confines Paduam, Vicentiam vel Tervisium, ubi placuerit domino duci, et ad standum tribus mensibus. Et est sciendum quod debent venire Mestre omnes simul et inde ad presentiam domini ducis in quatuor vicibus, scilicet sex simul qualibet vice.

[24] Item quod clamata sive publicata pace, omnia ligna currentia de Tergesto debeant vendi domino duci et Comuni Veneciarum pro pretio competenti. Et si qui nollent vendere ligna sua, debeant illa ponere in commendarial'' apud dominum ___m'' episcopum Concordie usque ad diffinitivam sententiam. Et facta dicta diffinitione, ligna illa que non forent vendita vendantur domino duci et Comuni Veneciarum pro pretio competenti, sub pena quingentarum marcharum argenti que cedat ut supra. Sedn'' si non diffiniretur aliqua supervenienti causa, dicta ligna que forent in commendaria, ut dictum est, restituantur illis quorum fuerint.

[25] Item quod pax et pacta facta inter dominum ducem et Comune Veneciarum ex una parte et dominum comitem Goricie ex altera penitus observentur, sub pena mille marcharum argenti pro quolibet capitulo que cedat ut supra.

[26] Item quod, si Comune et homines Tergesti non observarent presentem pacem et concordiam, dominus comes et sequaces et fautores eius non iuvabunt eos nec dabunt eis consilium, auxilium vel favorem, publice vel occulte, sub pena quatuor millium marcharum argenti que cedat ut supra.

[27] Item quod exbanniti et eiecti seu qui motu proprio exiverunt, tam de Iustinopoli quam de aliis locis, qui non venirent infra unum mensem et non iurarent preceptis domini ducis stareo'' vel recederent a preceptis, ipsi non recipiantur nec permittantur stare in districtu domini comitis Goricie, videlicet a Montefalcone versus Istriam nec in Istria nec super Carstump'', sub pena quingentarum marcharum argenti que cedat ut supra.

[28] Item quod postquam proclamata et publicata fuerit pax, si qui recederent de terris quas dominus dux et Comune Veneciarum tenent in Istria, dominus comes Goricie non recipiet eos nec permittet stare in suo districtu; et e converso fiet per dominum ducem et Comune Veneciarum domino comiti, si qui recederent de terris quas ipse ac sequaces eius tenent in Istria, sub pena quingentarum marcharum argenti que cedat ut supra.

Que omnia et singula suprascripta omnes prefati procuratores et sindici procuratorio et sindicario nomine omnium predictorum, quorum sindici et procuratores existunt, sibi invicem hinc et inde stipulatione sollempniq'', sub penis prescriptis prout in singulis capitulis scripter'' sunt, promiserunt firmiter attendere ac inviolabiliter observare et attendi et observari facere per suos, et non contra facere vel venire ratione aliqua, dolo, ingenio sive causa, cum obligatione bonorum predictorums'' omnium quorum sindici et procuratores existunt.

Ego Donatus Lambardus imperiali auctoritate notarius publicus et Ducatust'' Veneciarum scriba predictis omnibus interfui et rogatus me subscripsi.
Ego Walterus Civitatensis apostolica et imperiali auctoritate notarius predictis interfui et rogatus scripsi.
Ego Henricus imperiali auctoritate notarius hiis interfui et rogatus me subscripsi.

Critical apparatus

a) MP.  b) undecimo P.  c) Tarvisii et saepe sic P.  d) eggregii M.  e) Gerardi et saepe Gerardus loco Girardus P.  f) Vitoliano P.  g) Friderico M.  h) Riccho M.  i) et P.  j) Tergestii P.  k) in miserabiles P.  l) Frascobaldis P.  mspatium vacuum P; puncta posuit M.  n) comoda P.  o) Nicholaum et undique Nicholaus loco Nicolaus P.  p) Baseiglo P.  q) sindici et saepe sic P.  r) pallatio et undique sic M.  s) Siboto P.  tadd. sup. l. M.  u) Butrio P.  v) CCP.  wom. M.  x) venerabiles P.  y) procurator et syndicus] procuratores et sindici P.  z) Çufredus P.  a'seq. .. add. M.  b') Ystrie et saepe sic P.  c') arbitratorem M.  d') cedat parti] parti cedat inv. M.  e') Set P.  f') ellapso M.  g'spatium vacuum P; puncta posuit M: pro Fulcherium.  h'spatium vacuum P; puncta posuit M: pro Monaldum.  i'spatium vacuum P; puncta posuit M: pro Bernardum.  j') tanquam P.  k') inmediate P.  l') quindecim P.  m') R. M.  n') aprobatio P.  o') L. M.  p') dicti homines] homines predicti P.  q') oculte P.  r'om. M.  s') et obedire] om. P.  t') illud dederunt] dederunt illud inv. M.  u') Tergesti P.  v') Castrum P.  w') simili modo] om. M.  x') relaxantur M.  y') earumdem P.  z'spatium vacuum P; puncta posuit M.  a'') Set P.  b''om. M.  c''om. M.  d''om. MP; em. Tafel et Thomas.  e'') ea M.  f'') ipsis P.  g'') Tergestes P.  h''seq. alios exp. M.  i'') reffici M.  j'') Iustinopol P.  k''om. M.  l'') comendaria et saepe sic P.  m''spatium vacuum P; puncta posuit M.  n'') set M.  o''om. M.  p''sic P; Castum M.  q'') solempni M.  r''om. M.  s''om. M.  t'') Duchatus P.

Selected Bibliography
Giovanni De Vergottini, Lineamenti storici della costituzione politica dell'Istria durante il Medio Evo, 2nd ed. (Trieste 1974), pp. 123–24.
Pio Paschini, “Raimondo della Torre patriarca d’Aquileia,” Memorie storiche forogiuliesi 18 (1922): pp. 130–33.
Giovanni Netto, “Il trattato di Treviso del 1291: Benedetto XI e Gherardo da Camino tra Venezia ed Aquileia,” Atti e memorie della Società istriana di archeologia e storia patria 68 (1968): pp. 39–55, esp. pp. 44–48.
Giordano Brunettin, “L’evoluzione impossibile: Il principato ecclesiastico di Aquileia tra retaggio feudale e tentazioni signorili (1251–1350),” in Patriarcato di Aquileia: Uno stato nell’Europa medievale, ed. Paolo Cammarosano (Udine 1999), p. 111.
Giordano Brunettin, “Una fedeltà insidiosa: La parabola delle ambizioni goriziane sul Patriarcato di Aquileia (1202–1365),” in Da Ottone III a Massimiliano I: Gorizia e i conti di Gorizia nel Medioevo, ed. Silvano Cavazza (Mariano del Friuli 2004): pp. 307–8.
Editor's Notes

The peace treaty of Treviso signed in November of 1291 marks the end of the military conflicts waged between Patriarch Raymond della Torre and Venice, the wars that had been fought between 1283–1285, 1287–1289, and 1290–1291.

As such, the peace treaty essentially confirms the older peace treaty signed between the same parties in 1285 in Venice – see it edited here.

Basically, Venice emerged yet again as a victorious party whereas Patriarch Raymond, Count Albert I of Gorizia, and the Commune of Trieste were forced to make a number of concessions, similar to the 1285 treaty.

Following the invocatio verbalis, datationes chronica and topica and the list of witnesses in the protocol, the corpus opens with an arenga (Humani procuranteanimat genitorum) and a narratio (Dudum interinferius annotatur) outlining the conflict and its subsequent resolution by the arbitration of the notable citizens of Padua and Gherardo da Camino of Treviso.

The dispositio features a total of 28 articles which can be grouped, as proposed by Netto (cited above), in the following way: articles 1–17 deal primarily with the Patriarchate of Aquileia; 18–24 with the Commune of Trieste, and 25–28 with the counts of Gorizia.

First, the dispute over the jurisdictions over Istria, at this point divided between the Patriarchate of Aquileia and Venice – the latter holding the entire west coast from Koper to Rovinj and some strategically valuable inland centers such as Sveti Lovreč and Motovun – is entrusted to the arbitration of Pope Nicholas IV and, if the pope fails to issue a verdict, to the arbitration of the pope’s successor (article 1, modifying article VA of 1285 treaty). In the meantime, however, Venice retains the jurisdiction over its subject communities, the only exceptions being Muggia (article 4), Buje and Dvigrad (article 16), Kaštel (article 17) and vicinatus Sancti Petri (most probably Sveti Peter north of Dragonja, in present-day Slovenia, and not Sveti Petar u Šumi in present-day Croatia) (article 6) who are to return to the potestas of the Church of Aquileia. The conditions for their return are the destruction of fortifications in Trieste, the ban to erect any new fortifications in Kaštel and Sveti Peter, and the patriarch’s full pardon for Muggia’s, Buje’s, and Dvigrad’s pledge of allegiance to Venice during the last phase of the war.

The sum that has to be paid in restitution is to be decided by two arbiters – bishops of Castello, and Padua – who are to decide if the Venetian sages elected by the doge to estimate the sum of due restitutions have done their task justly (article 2, the jury of Venetian sages stems from articles A3, T7 of the 1285 treaty). The restitutions owed by Trieste are also to be estimated by the Venetian sages and they must be paid within four years in four yearly installments (article 20).

The old pacts signed between Patriarch Gregory of Montelongo and Doge Zeno in 1254 and between Patriarch Raymond della Torre and Doge Tiepolo in 1275 are restored (article 3, mirroring article A9 of 1285 treaty).

Fort Moccò is returned to the Bishopric of Trieste under the condition that the fortifications in Trieste are razed (article 5).

The bridge at Belforte must not be continued so that it does not touch the lands of the lord patriarch or the count of Gorizia (article 10).

Trieste must raze all of its fortifications and war machines which they may never again construct; the walls may be rebuilt only after fifteen years have passed since the signing of the peace treaty (article 19, mirroring article T3 of 1285 treaty).

Finally, the citizens of Trieste must send 24 of their people, chosen by the Venetian doge, to Venice from where they will be sent into a three-month exile in either Padua, Vicenza, or Treviso (article 23; this is a milder version of article T2 of the 1285 treaty).

Besides these special articles, there are clauses concerning all the involved parties:

  • All the parties agree to lasting peace, the end of hostilities, and adherence to the articles of the signed peace treaty (articles 7, 12, 18, 25).
  • Each party promises not to offer “aid, council or favors” to the rebelling or banished subjects of the other parties (articles 4, 5, 9, 13, 14, 22, 26, 28).
  • Those banished or who willingly left are to return to their possessions, but only under the condition that they swear to heed the mandates of the doge of Venice; it they refuse to swear this oath to the doge, they are forbidden to return to Trieste and its district, the Karst, and Istria, from Monfalcone to the south (articles 8, 21, 27).
  • The prisoners are released, but not those banished by Venice, and only under the condition that all the fortifications in Trieste are razed (article 11).
  • The wood from Friuli and Trieste is to continue to be sold to Venice following the promulgation of the peace treaty according to adequate prices; those who refuse to sell the wood to Venice must depose it with the bishop of Concordia until the promulgation of the arbitrational sentence, after which the wood is to be sold to Venice (articles 15, 24).

The treaty ends with a clausula obligativa obliging the parties and their representatives to adhere to the treaty under the obligation of all of their goods, and the notarial attestations of three notaries, Walter of Cividale, Donato Lambardo (Lombardo?) and Henry.

The treaty of Treviso is often referred to as one of the most important documents of the Istrian Middle Ages as it officially sanctioned the existence of the Venetian jurisdictional enclave in Istria (De Vergottini, cited above), but this is not completely true. This treaty only acknowledged temporarily the existence of the Venetian enclave in Istria, only until the incumbent pope issues his binding and unappealable arbitrational sentence. True, the crux of the treaty was, as demonstrated by the breakdown of the articles, the mutual respect of the parties’ respective jurisdictional zones in the region, but the treaty of Treviso did not officially sanction Venetian temporal authority over their subject communities in Istria. This official creation of Venetian Istria was formally sanctioned only in 1300 with the signing of a treaty between Venice and Aquileian Patriarch Peter of Ferentino (soon to be edited here). It is this 1300 pact that the editor would argue is of even greater importance to the history of medieval Istria than the 1291 peace of Treviso.

In any case, the 1291 treaty ushered in an era of peace between Venice and the Patriarchate of Aquileia, but the wars in Istria would continue, this time fought between Patriarch Raymond and Count Albert I of Gorizia.

How to Cite
First citation: Josip Banić (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 4: A 1209 usque ad 1300, doc. 1291_PT, fontesistrie.eu/1291_PT (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 4: doc. 1291_PT.
Facsimile
Image Source and Info

The publication of the facsimile of P (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Pacta e aggregati, Pactorum Liber IV, fols. 63r-66r) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).

Photo by Archivio di Stato di Venezia.

The digital facsimile remains under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.