Venetian Doge Giovanni Dandolo officially accepts and ratifies the subjection of the Commune of Piran.
In Christi nomine.
Die vigessimo sexto mensis ianuarii, presentibus nobilibus viris Pancratio Barbo maiore, Iohanne Leuchari, Iohanne Permarino et Menico Baffo de Veneciis, magistro Tanto cancellario, Rustechino Benintendi et Paulo Bernardi scribis Ducatus Veneciarum testibus ad hec rogatis, ducante illustri domino lohanne Dandulo Dei gratia Veneciarum, Dalmacie atque Chroacie duce, domino quarte partis et dimidie tocius Imperii Romanie, existentibus ei consiliariis nobilibus viris Marino Walaresso, Hermorao Iusto, Marino Gradenico Sancti Pauli, Albertino Mauroceno, Raynerio Geno et Petro Iustiniano.
Adalgerius Vitalis et Anoe ambo de Pirano, sindici, procuratores, nuntii et actores Comunis seu universitatis et hominum Pirani, ad infrascripta omnia et singula facienda, sicut continetur in instrumento inde confecto manu Iohannis Odorlici de Pirano notarii, cuius instrumenti tenor inferius est insertus, sindicario seu procuratorio et actorio nomine dicti Comunis seu universitatis et hominum Pyrani et eorum vice ac nomine, dederunt, tradiderunt seu transtulerunt in suprascriptum dominum ducem, recipientem et stipulantem pro se et suis successoribus et Comuni Veneciarum, et in ipsum Comune Veneciarum imperpetuum, et sub eorum protectione, potestate et dominio perpetuo supposuerunt terram Pyrani et districtum eius cum incolis seu terrigenis et habitatoribus ipsius terre Pyrani et districtus eius, cum mero et mixto imperio, iurisdictione et omni segnoria, rebus et iuribus omnibus pertinentibus ad ipsam terram Pyrani et districtum eius seu ad Comune seu ad universitatem et districtum Pyrani, cum pactis et condiccionibus infrascriptis, videlicet:
[1] Quod dominus dux, qui nunc est et qui per tempora fuerit, et Comune Veneciarum debeant dare et concedere dicte terre, Comuni seu universitati et hominibus Pyrani potestatem perpetualem, secundum quod faciunt aliis terris subiectis * Comuni Veneciarum, cui potestati dicta terra, Commune seu universitas et homines Pyrani dare debeant omni anno pro suo salario libras sexcentas denariorum Venecialium parvorum de illa moneta que per tempora curret in dicta terra Pyrani et etiam * domum pro habitatione sua et familie sue et insuper prata pro facere fieri fenum pro suis [e]quisa.
[2] * Potestas vero habere debeat et tenere in regimine dicte terre Pyrani equos tres et servitores quatuor.
[3] * Banna autem omnia, que hinc retro erant potestatum dicte terre Pyrani, pervenire debeant in Comune Pyrani.
[4] Item quod dictus potestas non possit nec debeat accipere per se, nec dare, nec consentire [ad]b dandum alicui persone modo aliquo vel ingenio de terris et possessionibus que pertineant ad Comune Pyrani, exceptis civibus Pyrani vel eorum heredibus qui hinc retro stetissent per decem annos cives dicte terre Pyrani.
[5] Item quod de omnibus offensionibus, rixis et condempnationibus factis per tempora preterita dictus potestas aliquo modo non debeat se intromittere, excepto tamen quod dictus potestas libertatem habeat faciendi reverti in Comune Pyrani teretorium dicti Comunis vel possessiones ad dictum Comune Pyrani pertinentes sine aliqua pena vel condempnatione facta vel facienda in illos qui tenuissent vel tenerent eas.
[6] Item * dictus potestas teneatur observare omnes sentencias vel pignorationes iuste datas per dominium preteritum dicte terre Pyrani.
Unde suprascriptus dominus dux, presentibus et volentibus Marino Valaresso, Hermorao Iusto, Marino Gradonico et Rainerio Geno consiliariis eius, salvis iuribus omnibus omnium personarum in omnibus et singulis supradictis, pro se et suis successoribus et Comuni Veneciarum, suscepit seu recepit dictam terram Pyrani cum omnibus et singulis suprascriptis et in omnibus et per omnia que superius continentur sub sua et suorum successorum et Comunis Veneciarum protectione, potestate et perpetuo dominio.
Que omnia et singula suprascripta dicti Adalgerius Vitalis et Anoe sindici, procuratores, nuncii et actores, sindicario seu procuratorio nomine supradicti Comunis seu universitatis et hominum Pyrani et eorum vice ac nomine, promiserunt suprascripto domino duci, recipienti et stipulanti pro se et suis successoribus et Comuni Veneciarum, perpetuo firma et rata habere ac tenere et non contravenire aliqua ratione, ingenio, sive causa, sub obligatione bonorum dicti Comunis seu universitatis et hominum Pyrani.
Tenor autem supranominati instrumenti sindicatus et procurationis talis est: [seq. doc. 1283_PP; premite hic ut id ostendat]
In nomine Domini.
Anno Eiusdem millesimo ducentesimo octuagesimo tertio, indictione undecima, actum Pyrani in ecclesia sancti Andree, in pleno et generali Consilio et concione Pirani, congregata more solito die quartodecimo exeunte ianuario, presentibus Ama(ni)nno camerario, Valterio notario, Sclabono notario, Albino Sepa, Gosio et Tira preconibus et aliis.
Nos Iohannes Mariette, Nicola Picha, Papo Cavaçe et Dominicus Andree consulles Pyrani, voluntate predicti Consilii et Comunis Pyrani expressum, cum voluntate predictorum dominorum consulum in concordia, constituerunt et ordinaverunt suos et dicti Consilii et universitatis Pyrani procuratores, nuntios et actores Adalgerium Vitalis et Anoe ambos de Pyrano, simul presentes et hoc mandatum suscipientes, et utrumque eorum in solidum, ita quod non sit potior conditio occuppantis, et quod si unus eorum inceperit, alter possit prosequi et complere, ad dandum, tractandum et transferiendum in illustrem dominum ducem et Comune Veneciarum, et sub eorum protectione, potestate et dominio subponendum terram Pyrani et districtum eius cum incolis seu teregenis ac habitatoribus ipsius terre Pyrani et districtus et cum mero et mixto imperio et omni alia iurisdictione, rebus et iuribus pertinentibus ad ipsam terram Pyrani et districtum eius seu ad Comune seu universitatem Pyrani et districtum eius, et ad promittendum quod amodo in antea senper illum et illos recipient et tenebunt in potestatem et potestates rectorem seu rectores quem et quos dominus dux et Comune Veneciarum ad eos destinabunt, et pro eo tempore quod placuerit domino duci et Comuni Veneciarum, et ad constituendum salarium dicte potestarie, et ad faciendum premissa et quodlibet premissorum cum obligationibus, promissionibus et quibuslibet aliis conventionibus et pactis que utilia seu necessaria videbuntur, et ad prestandum in animabus dictorum consulum et hominum dicti Consilii et Comunis seu universitatis Pirani cuiuslibet generis sacramentum, comittendo prenominatis Adalgerio et Anoe sindicis et procuratoribus, nunciis et actoribus suis et cuilibet eorum in solidum liberam et generalem administrationem ad faciendum predicta omnia et singula que in predictis et infrascriptis, seu eorum occasione utilia seu necessaria apparebunt, promittentes mihi Iohanni notario infrascripto, recipienti et stipulanti pro omnibus et singulis quorum interest seu interesse posset, firmum et ratum habere, tenere ac conservare, et omne id et quicquid dicti sindici, procuratores, nuncii et actores vel alter eorum fecerint in predictis et circa predicta et ea vel aliquid eorumdem, et non contravenire aliqua ratione vel exceptione, sub obligacione bonorum Comunis et hominum Pyrani.
Ego Iohannes Odorlici de Pirano notarius incliti G(regorii) marchionis hiis omnibus interfui, rogatus scripsi et roboravi.
Actum in felici urbe Veneciarum in ducali palatio, anno nativitatis domini nostri Iesu Christi millesimo ducentessimo octuagessimo tercio, undecima indictione.
(SN) Ego Çiliolus Dexanino notarius publicus et ducalis aule Veneciarum scriba predictis interfui et rogatus scribere scripsi.
a) lac. A; em. De Franceschi. b) F; om. A.
“Subsequenter vero Piranenses modo simili formidantes se subiciunt dominio Venetorum tunc currentibus annis Domini MCCLXXXIII, quibus dominus Andreas Dandulo est datus potestas.” – Venetiarum historia vulgo Petro Iustiniano Iustiniani filio adiudicata, ed. Roberto Cessi and Fanny Bennato (Venice 1964), p. 191.
The digital facsimile of A (Koper, Pokrajinski arhiv Koper, SI PAK 9: Komuna Piran, Notarske pergamentne listine, doc. n. 131) was kindly provided by Pokrajinski arhiv Koper free of charge. The facsimile is published by the authorization of Pokrajinski arhiv Koper which was also granted free of charge.
We wholeheartedly thank our dear colleagues at the Pokrajinski arhiv Koper and we hope that their generosity and support of free-access scholarship inspires other archival institutions.