Pope Innocent III confirms to Angelo Barozzi, the incumbent patriarch of Grado, the patriarchal dignity, primacy over the Archbishopric of Zadar, properties, jurisdictions and metropolitan authority over the ecclesiastical province of the Church of Grado, along with the right to bear the cross and pallium on specific feast days.
‡Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Angelo patriarche Gradensi eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.‡
Apostolice officium dignitatis et credite nobis dispensationis debitum utiliter exequi comprobamur, cum collatam unicuique ecclesie dignitatem provida sollicitudine custodimus, et singulis ecclesiis iura sua illibata studemus et integra conservare, sicut enim non est concedendum alicui quod iniuste requirit, ita nemini quod sui iuris est a nobis convenit denegari.
Eapropter, venerabilis in Christo frater Angele patriarcha, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu Gradensem ecclesiam, cui auctore Deo preesse dinosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus.
Igitur predecessorum nostrorum felicis memorie ‡Pelagii‡1, ‡Alexandri‡2, ‡Urbani‡ secundi3, ‡Adriani‡4, * ‡Alexandri‡5, * ‡Lucii‡6, ‡Urbani‡ III7 atque ‡Clementis‡8 vestigiis inherentes, illius precipue constitutionis tenorem servantes quam predecessor noster ‡Leo‡ nonus papa sanccivit et synodali iudicio et privilegii pagina confirmavit,9 tibi tuisque successoribus canonice substituendis patriarchalem concedimus dignitatem, et magisterium Gradensis ecclesie gerendum in his tantum finibus confirmamus, qui per supradictos predecessores nostros eidem noscuntur ecclesie constituti.
Crucem quoque ante te ferendam esse concedimus, nisi cum Rome fueris aut in presentia vel comitatu Romani pontificis.
Palleum etiam plenitudinem videlicet pontificalis officii fraternitati tue ex Apostolice Sedis liberalitate largimur, quo intra ecclesiam tuam ad missarum sollempnia celebranda uti memineris eis diebus, quibus predecessores tuos usos fuisse cognoscis, videlicet in Nativitate Domini, Epyphania, Ypopanti, tribus festivitatibus sancte Marie, Cena Domini, Sabbato Sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecoste, in Natalicio sancti Iohannis Baptiste et Omnium Apostolorum, in festivitatibus quoque sancti Marci, sancti protomartyris Stephani, sancti Laurentii, sancti Martini, in sollempnitate Omnium Sanctorum, et principalibus ecclesie tue festivitatibus nec non ecclesiarum, episcoporum et ceterorum clericorum consecrationibus, et anniversario consecrationis tue die.
Cuius utique dignitatem in bonis per omnia te volumus vendicare, ut videlicet in corrigendis subditis plus apud te possit ratio quam potestas, atque te boni dulcem, mali vero pium sentiant correctorem. Personas diligas et subiectorum vitia persequaris, ne si aliter agere forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos desideras emendare, sicque vulnus debes abscidere, ut non possis quod sanum est ulcerare, ne si ferrum plus quam res exigit imprimatur, noceat cui prodesse festinas, sed sic alterum condiatur ex altero, quatinus et boni habeant amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant.
Preterea, ne commissa regimini et dispensationi tue prefata Gradensis ecclesia, que de benignitate Apostolice Sedis prerogativa gaudet honoris, ex brevitate patriarchatus inferior et abiectior valeat apud simpliciores haberi, ad ampliandam dignitatem ipsius prioratum ei super Iadertinum Archiepiscopatum et episcopatus ipsius apostolica auctoritate concedimus, et tam te quam successores tuos Iadertino archiepiscopo et episcopis eius, qui pro tempore fuerint, dignitate primatus statuimus presidere, et consecrationis manus eidem archiepiscopo impertiri, Romano quidem pontifici traditione pallii reservata.
Statuimus etiam ut quecumque bona, quascumque possessiones eadem Gradensis ecclesia impresentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum iustis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.
Porro ecclesias a religiosis viris canonice ipsi ecclesie Gradensi oblatas per episcopatus tuos constitutas tibi tuisque successoribus libere confirmamus, ita ut nulli episcopo absque tuo assensu in eis liceat consecrationes celebrare aut sacerdotibus in eisdem Domino servientibus, donec in locis ipsis fueris, divina officia prohibere.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolice auctoritate.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divine ultioni subiaceat.
Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Iudicem premia eterne pacis inveniant.
‡Amen.‡ Amen. ‡Amen.‡
(R) Ego Innocentius catholice Ecclesie episcopus subscripsi. (BV)
(SC) Ego Pelagius Albanensis episcopus subscripsi.
(SC) Ego Cinthius tituli Sancti Laurentii in Lucina presbiter cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Cencius Sanctorum Iohannis et Pauli presbiter cardinalis tituli Pamachii subscripsi.
(SC) Ego Leo tituli Sancti Crucis in Iherusalem presbiter cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Petrus Sancte Pudentiane tituli Pastoris presbiter cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Guala Sancti Martini presbiter cardinalis tituli Equitii subscripsi.
(SC) Ego Oct(avianus) Sanctorum Sergi et Bachi diaconus cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Iohannes Sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Angelus Sancti Adriani diaconus cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Petrus Sancte Marie in Aquiro diaconus cardinalis subscripsi.
Datum Signie per manum Rainaldi acoliti et capellani domni ‡Innocentii‡ pape III III nonas augusti, indictione Ia, incarnationis Dominice anno MoCCoXIIIo, pontificatus vero eiusdem domni ‡Innocentii‡ pape III anno sextodecimo.
(SP D)
1) Doc. 579_PPG.
2) Doc. 1064_PG.
3) Doc. 1095_PG.
4) Doc. 1157_PG1.
5) Doc. 1161_PG.
6) Doc. 1182_PG.
7) Doc. 1186_PG.
8) Kehr, Italia pontificia, vol. 2, doc. 142, p. 70 (to be edited here presently).
9) Doc. 1053_PG.
This is the first conferral of the pallium to a patriarch of Grado following the famous Venetian conquest of Zadar (1202) and the sack of Constantinople (1204). In essence, nothing changed for the Church of Grado – the patriarch’s primacy over the Archbishopric of Zadar was duly confirmed.