1210_OIV

Era
Vol. 4: A 1209 usque ad 1300
Date
8th of May, 1210
Place
Regestum

Otto IV, Emperor of the Holy Roman Empire, confirms the donation of the Margraviate of Istria to the Patriarchate of Aquileia.

Source
Archivio di Stato di Venezia, notarial copy from 1303 authenticated by notary public Melioranza da Tiene.
Previous Editions
Vincenzo Joppi (ed.), Aggiunte inedite al codice diplomatico istro-tergestino del secolo XIII (Udine 1878), doc. 1, pp. 9-12.
Transcription

Privilegium domini Ottonis IV Romanorum Imperatoris cum bulla eius cerea bullatum, cuius tenor talis est:

Otto quartus divina favente clementia Romanorum imperator et semper augustus.

Imperialis excellencie titulos digne extollimus decenterque exornamus cum nos ea que in dampnum Ecclesiarum redundare videntur inhiberemus et ab omni in eum ambiguitas nota Imperatorie equitatis lima elidimus.

Ab noticiam itaque omnium presentis etatis et in eum successure posteritatis hominum transmitti volumus, quod cum propter enormes excessus Henrici quondam marchionis Istrie, quos ipse nomine criminis lese maiestatis in predecessore nostro domino Philippo commiserit, Marchia Carniole et Istrie cum Comitatu et universis pertinenciis suis et tam feudum quam alodium et omnis honor suus in generali curia nostra Frankenfurt per sententiam principum sibi fuerint abiudicata et ad dominium Imperii Marchia Istria libere et absolute sit addita; nos eadem Marchiam nobis et Imperio vacantem tunc fideli nostro Ludovico duci Bavarie iure feudali concessimus.

Procedente vero tempore dilectus princeps noster Wolfcherus patriarcha Aquilegensis ad curiam nostram apud Augustam accedens in presencia principum de predicta Marchia nobis questionem movit et, quod ex antiqua donatione Henrici regis augusti tercii Ecclesie Aquilegensi pertineret privilegiis auctenticis ipsi Ecclesie collatis evidentissime in publico curie nostre presentibus principibus nobis demonstravit.

Nos itaque manifeste sue assertionis attendentes veritatem ne occasione nostra tanti honoris pariterque utilitatis beneficio privari videretur, Aquilegensis Ecclesia ad instanciam precum nostrorum universorumque principium prefatus dux sepe dictam Marcham sine omni contradictione in manus nostras resignavit, et nos eam ab omni impetrationis nota ab ipso absoluta Aquilegensi Ecclesie cum omni honore et universis pertinenciis, cum omni iure Imperiali libere et absolute possidendam in perpetuum donavimus et tradidimus atque concessimus, et sicut et racionabiliter in presencia principum nostrorum hanc donationem nostram a nobis factam recognoscimus, sic quoque eam presentis scripti nostri autentico ipsi Ecclesie confirmamus.

Statuentes et imperiali edicto firmiter precipientes ut nulli unquam persone alte vel humili, ecclesiastice vel seculari licitum sit hanc nostre donationis seu confirmationis divinalem paginam infringere vel ei aliquo temeritatis ausu obviare. Quod qui facere presumpserit in sue presumptionis pena mille libras auri examinati componat, quorum medietas fisco nostro, reliqua vera medietas iniuriam passo persolvatur.

Ut autem hec donatio seu confirmatio nostra in omne eum inviolabiliter observatur presentem exinde paginam conscribi fecimus et imperiali sigillo nostro iussimus corroborari.

Testes autem huius rei sunt Otto Frisigensis episcopus, Menegoldus Patavensis episcopus, Antonius Estensis episcopus, Corradus Ratisponensis episcopus, Conradus Brixinensis episcopus, Reynardus Cumensis episcopus, Fridericus Tridentinesis, Syfridus Augustensis episcopus, Iohannes Cameracensis episcopus, Ludevicus dux Bavarie, Meynardus Goricie comes, Albertus de Ebestayn, comes Burcardus de Manesfelt burgravius Magdeburgensis, Stephanus decanus, Henricus archidiaconus, Fridericus de Cauriaco, Anselmus Tervisiensis, Bernardus de Strazouve, Walterboldus, Volcherus de Doremberch, Iohannes de Zucula et alii quamplures.

Signum domini Ottonis quarti Romanorum imperatoris invictissimi.

Ego Conradus Spirensis episcopus et imperialis aule cancellarius vice domini Theodorici Coloniensis archiepiscopi et tocius Italie archicancellarii recognavi.

Acta sunt hec anno Dominice incarnationis MXXVIII, regnante domino Ottone quarto Romanorum imperatore gloriosissimo anno imperii eius primo et regni XII.

Data apud Cremonam per manus Walterii imperalis aule prothonotarii, VIII idus maii, indictione XIII.

Editor's Notes

The datations by indiction and by the years of Otto’s reign conform to the year 1210. In the May of 1208 Otto was not yet a crowned emperor, and the Diet of Augsburg took place in January 1209, so the dating according to the year of incarnation must be abandoned (perhaps a copyist error?).

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 4: A 1209 usque ad 1300, doc. 1210_OIV, fontesistrie.eu/1210_OIV (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 4: doc. 1210_OIV.