King Otto IV invests Patriarch Wolfger with imperial regalian rights and attests that his successors do not need to journey to German lands to receive the regalian investiture because the patriarchs of Aquileia are one of the Italian ecclesiastical princes.
‡Otto‡ Dei gratia Romanorum rex et semper augustus.
Regalis magnificentie invariabilis equitas potestatis sue iura digne et laudabiliter exequitur, quoma unicuique id, quod iuris sui est, directo modernationis tramite recognoscit, immo largitur.
Inde est, quod quoma habere videatur ratio, quod patriarche Aquileiensis ecclesie, eo quod sint principes Italie, ab recipiendum ab Imperio sua regalia in Allemaniam scitari non debeant, contigit tamen quosdam ex ipsis in dictis partibus investiri. Dominus vero Volfcherus patriarcha, cum in generali curia apud Augustam ad nos accederet et ad hoc exigeretur ut a nobis regalia sua susciperet, allegare cepit, quod ad id faciendum propter predictam rationem non esset in Alemania constringendum.
Satis enim concessimus, eumb non debere constringi asseverantesc tamen, quod si non vocatus ab Imperio etd intrare[t] Alemaniam, quod bene deberet ibidem regalia suscipere, quemadmodum quidam sui fecisse di[g]noscuntur predecessores. Ipse vero diu tamen remitense tandemf inclinatusg a nobis suscepit regalia, postulans sibi dari privilegium quod et fecimus in hunc modum, ne hoc factum suum per successionem temporum quandoque in commune deductum vel Imperio vel ipsi Aquileiensi ecclesie preiudicaret vel aliquatenus utriusque iuri derogaret.
Ad huius itaque facti pertinentemh memoriam presentem paginam conscribi iussimus, et regie maiestatis caracthere consignari.
Statuentes et regia auctoritate percipientes, ne cuiquam hominum hanc recognitionem nostram licitum sit perperam interpretari vel ei * aliquo temeritatis ausu obviare.
Testes autem huius rei sunt: Tergestinus episcopus Geboardus, Sivrindus Augustiensis electus, Fredericus Tridentinus episcopus, Conradus Praximensis episcopus, Conradus Ratisponensis episcopus, Ludewricus dux Bavarie, comes Maynardus *, Bertrandus de Stragon, Walterpoldus, Folcherus de Doremberc, Iohannes de Zucola, Rodulfus de Trechano, Henricus de Fontebono et alii quam plures.
*
Datai apud Augustam, idibus ianuarii, indictione XII.
a) sic B: pro cum, sicut in 1206_PW. b) ex quom corr. B; cum 1206_PW. c) seq. causam canc. B. d) add. sup. l. B. e) sic B: pro retinens, sicut in 1206_PW. f) tamen remitens tandem] inv. retiens tandem tamen 1206_PW. g) ex inclinatur corr. B. h) sic B: pro perennem, sicut in 1206_PW. i) seq. aupe cum sign. abbr. canc. B.
"In undecimo [scrineo] sunt privilegia et iura imperialia et regalia de donationibus, concessionibus et confirmationibus factis domino patriarche et ecclesie Aquilegensi [...] et qualiter dominus patriarcha non tenetur ire in Alemaniam pro recipiendis feudis suis." - Thesauri claritas, opus saec. XIV, ed. Giuseppe Bianchi, Thesaurus ecclesiae Aquileiensis (Udine 1847), p. 14.
The charter is for the most part a verbatim copy of the charter originally issued by King Philip to the same Patriarch Wolfger in 1206 - see it edited here.
The charter lacks an actum, probably because it had already been enacted in 1206 and this is merely its re-issuing.
This is one of the five charters promulgated in Wolfger's favor by the newly recognized King Otto IV during the imperial Diet of Augsburg, a "reward" for the patriarch's support of the newly crowned Roman king following the death of Philip of Swabia, Otto IV's rival to the throne that Wolfger had originally backed.
See more on that here, including the full list of the five charters.
The publication of the facsimile of B (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Consultori in iure, ms. 345: Privileggi antichi d’Acquileia, fol. 7v–8r) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).
Photo by the editor.
The digital facsimile remains under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.