Era
Vol. 4: A 1209 usque ad 1300
Date
January 1209
Place
Regestum

Otto IV, King of the Germans, confirms the rights of the Patriarchate of Aquileia over the Duchy of Friuli.

Source
Archivio di Stato di Venezia, Miscellanea atti diplomatici e privati, busta 2, doc. n. 62.
Edition
Ferdinando Ughelli (ed.), Italia sacra sive de episcopis Italiae et insularum adjacentium, vol. 5 (Venezia 1720), pp. 78-79.
Transcription

Otto Dei gratia Romanorum rex semper augustus.

Regiae maiestatis ordo requirit, ut omnium, et maxime Ecclesiarum iura protectione regia serventur illaesa.

Ea propter attendentes clarissima merita et obsequia dilecti principis nostri Wolfcherii Aquileiensis patriarchae, quae personae nostrae, et Imperio hactenus laudabiliter exhibuit, et quotidie circa honorem et profectum Imperii tota virtute noscitur exhibere, Ducatum Foriiuli cum omni iure, et pertinentiis suis, et sanguinolentum denarium, scilicet feritas, plagas, vulnera, homicidia, furta quoque, et omnia malefitia, quae ad correctionem et bannum principum spectare noscuntur; insuper et omnes transactiones, et conventiones inter Peregrinum patriarcham, et Maynardum comitem, et inter Woldaricum patriarcham, et Engelbertum comitem super avocatia, et aliis factas, et privilegiis, aut aliis autenticis scripturis roboratas sibi et successoribus eius in perpetuum regali auctoritate confirmamus, et praesenti pagina nostro sigillo roborata communimus.

Sancientes, quod nulli memorata iudicia, vel aliquid ad ius Ducatus spectantia, nisi per eum, aut successores suos liceat pertractare, nullaque persona huic nostrae confìrmationi audeat contraire. Si quis vero hanc nostrae confirmationis paginam infriugere attentaverit, 30 libras auri purissimi, medietatem camerae nostrae, et medietatem Ecclesiae Aquileiensi pro poena componat.

Confirmationem, robur obtineant tam nostra, quam domini Henrici VI. Imperatoris facta in antiquo suo privilegio eidem Aquileiensi Ecclesiae et super eisdem dato, quod hic de verbo ad verbum est renovatum.

Acta sunt haec in praesentia Sigefridi Augustensis episcopi, Chunradi Spirensis episcopi regalis aulae cancellarii, Arnutii Sextenensis episcopi, Conradi Ratisponensis episcopi, Manigoldi Pataviensis episcopi, Conradi Brixiensis episcopi, Ioannis Carmacensis episcopi, Hegelardi episcopi Cenetensis, Fredrici Tridentini episcopi, Geberardi Tergestini episcopi, Lodovici ducis Bavariae, comitis Geardi de Tollensten, Burchardi Megdeburgensis, Burguno, Henrici Marsalci, et aliorum quamplurium testium.

Datum anno MCCCX apud Augustam, indictione XII.

Editor's Notes

The datatio "MCCCX" is surely an erroneously written "MCCIX" as the Diet of Augsburg was held in January of 1209. This is one of the three charters that King Otto IV issued to Patriarch Wolfger during this official imperial diet (see the second here and the third here).

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, Vol. 4: A 1209 ab 1300, doc. 1209_W1, fontesistrie.eu/1209_W1 (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 4: doc. 1209_W1.