Era
Vol. 4: A 1209 usque ad 1300
Date
25th March, 1209
Regestum

Henry of Andechs-Merania, the margrave of Istria, donates a property of his to the monastery of Saint Lawrence in Wilten (Innsbruck), for the salvation of his soul and the souls of his parents.

Source
A document from the archive of Innsbruck (no further details provided)
Edition
Joseph von Hormayr (ed.), Kritisch-diplomatische Beyträge zur Geschichte Tirols im Mittelalter: Mit mehreren hundert ungedruckten Urkunden, vol. I/2 (Vienna 1803), doc. n. 177, pp. 271-72.
Transcription

Quoniam memoria hominum labilis est et per oblivionem fecit enervare rei actus: quapropter notum esse cupimus univertis Christi fidelibus, qualiter ego Hainricus, Dei gratia marchio Ystriae, sive heredum habuero sive non, contradidi Ecclesie S. Laurentii in Wiltein, mansum unum meum proprium in villa Ombars post discursum vite mee pro remedio anime mee parentumque meorum, et ut in die dominice annuntiationis memoria matris meae ducissae nomine Agnetis ceterumque parentum meorum celebriter agatur, et quamvidu vixero, omni quinta feria, in conventu fratrum ad altare Sancte Marie missa de Sancto Spiritu celebratur, et cum viam universae carnis intrabo, predicta missa de Sancto Spiritu omittatur, et publice missa pro defunctis in conventu fratrum, pro remedio anime mee, parentumque meorum solemniter cantetur et singulis annis, pro signo traditionis de predicto predio, eidem ecclesie saumum vini ad censum dari constitui.

Quod ut ratum et inconvulsum permaneat, sigili mei impressione feci corroborari.

Huius rei testes sunt: comes Otto de Hennebre, Ulricus de Porta, Sybotho de Eglingen, Henricus de Scallinchaim et Ulricus filius eius, Henricus de Bergendorf, Henricus de Sundernhoven, Erhardus de Materey et Conradus Hageno frater eius, Hainricus de Vore, Seifridus de Rettenbure, Otto de Mulles, Henricus de Slitters, Henricus de Sconowe, Stephanus Marscaleus, Gebhardus Chraimare, Hainricus de Stubay, Seifridus de Zammerslowe, Albertus de Sistrans, Wernherus, Willepoth et alii quorum ibi erat copia.

Acta sunt autem haec anno Domini MCCIX, in die Anuntiationis et prima traditio huius mansus fuit, quando Romam perexi.

Ego Hainricus plebanus in Ampans, marchionis notarius scripsi et dictavi.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 4: A 1209 usque ad 1300, doc. 1209_HM, fontesistrie.eu/1209_HM (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 4: doc. 1209_HM.