Pope Urban III confirms to Henry Dandolo, the incumbent patriarch of Grado, the patriarchal dignity, primacy over the Archbishopric of Zadar, properties, jurisdictions and metropolitan authority over the ecclesiastical province of the Church of Grado, along with the right to bear the cross and pallium on specific feast days.
‡Urbanus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Henrico Gradensi patriarche eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.‡
Apostolice officium dignitatis et credite nobis dispensationis debitum utiliter exequi comprobamur, cum collatam unicuique ecclesie dignitatem provida sollicitudine custodimus, et singulis ecclesiis iura sua illibata studemus et integra conservare, sicut enim non est concedendum alicui quod iniuste requirit, ita nemini quod sui iuris est a nobis convenit denegari.
Eapropter, venerabilis in Christo frater Henrice patriarcha, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu Gradensem ecclesiam, cui auctore Deo preesse dinosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus.
Igitur predecessorum nostrorum felicis memorie Pelagii1, Alexandri2, Urbani secundi3, Adriani4 et Alexandri tertii5 et Lucii6 vestigiis inherentes, illius precipue constitutionis tenorem servantes quam predecessor noster Leo nonus papa sanctivit et sinodali iudicio et privilegii pagina confirmavit,7 tibi tuisque successoribus canonice substituendis patriarchalem concedimus dignitatem, et magisterium Gradensis ecclesie gerendum in his tantum f[ini]busa confirmamus, qui per supradictos predecessores nostros eidem noscuntur ecclesie constituti.
Crucem quoque ante te ferendam esse concedimus, nisi cum Rome fueris aut in presentia vel comitatu Romani pontificis.
Palleum etiam plenitudinem videlicet pontificalis officii fraternitati tue ex Apostolice Sedis liberalitate largimur, quo intra ecclesiam tuam ad missarum sollempnia celebranda uti memineris eis diebus, quibus predecessores tuos usos fuisse cognoscis, videlicet in Nativitate Domini, Epiphania, Ypopanti, tribus festivitatibus sancte Marie, Cena Domini, Sabbato Sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecoste, in Natalicio sancti Iohannis Baptiste et Omnium Apostolorum, in festivitatibus quoque sancti Marci, sancti protomartiris Stephani, sancti Laurentii, sancti Martini, in sollempnitate Omnium Sanctorum, et principalibus ecclesie tue festivitatibus nec non * ecclesiarum, episcoporum et ceterorum clericorum consecrationibus, * anniversario consecrationis tue die.
Cuius utique dignitatem in bonis per omnia te volumus vendicare, ut videlicet in corrigendis subditis plus apud te possit ratio quam potestas, atque te boni dulcem, mali vero pium sentiant correctorem. Personas diligas et subiectorum vitia persequaris, ne si aliter agere forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos desideras emendare, sicque vulnus debes abscidere, ut non possis quod sanum est ulcerare, ne si ferrum plus quam res exigit imprimatur, noceat cui prodesse festinas, sed sic alterum condiatur ex altero, quatinus et boni habeant amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant.
Preterea, ne commissa regimini et dispensationi tue prefata Gradensis ecclesia, que de benignitate Apostolice Sedis prerogativa gaudet honoris, ex brevitate patriarchatus inferior et abiectior valeat apud simpliciores haberi, ad ampliandam dignitatem ipsius prioratum ei super Iadertinum Archiepiscopatum et episcopatus ipsius apostolica auctoritate concedimus, et tam te quam successores tuos Iadertino archiepiscopo et episcopis eius, qui pro tempore fuerint, dignitate primatus statuimus presidere, et consecrationis manus eidem archiepiscopo impertiri, Romano quidem pontifici traditione pallii reservata.
Statuimus etiam ut quecumque bona, quascumque possessiones eadem Gradensis ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum iustis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.
Porro ecclesias a religiosis viris ipsi Gradensi ecclesie oblatas per episcopatum tuum constitutas tibi tuisque successoribus libere confirmamus, ita ut nulli episcopo absque tuo assensu in eis liceat consecrationes celebrare aut sacerdotibus in eisdem Domino servientibus, donec in locis ipsis fueris, divina officia prohibere.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva * Apostolice Sedis auctoritate.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divine ultioni subiaceat.
Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Iudicem premia eterne pacis inveniant.
‡Amen.‡ Amen. ‡Amen.‡
(R) Ego Urbanus catholice Ecclesie episcopus subscripsi. (BV)
(SC) Ego Henricus Albinensis episcopus subscripsi.
(SC) Ego Paulus Prenestinus episcopus subscripsi.
(SC) Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus subscripsi.
(SC) Ego Iohannes presbiter cardinalis tituli Sancti Marci subscripsi.
(SC) Ego Petrus presbiter cardinalis tituli Sancte Susanne subscripsi.
(SC) Ego Laborans presbiter cardinalis Sancte Marie Transtiberim tituli Calixti subscripsi.
(SC) Ego Pandulfus presbiter cardinalis tituli XII Apostolorum subscripsi.
(SC) Ego Melior presbiter cardinalis Sanctorum Iohannis et Pauli tituli Pagmachii subscripsi.
(SC) Ego Adelardus tituli Sancti Marcelli presbiter cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Iacobus diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmidyn subscripsi.
(SC) Ego Gratianus Sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Soffredus Sancte Marie in Via Lata diaconus cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Rollandus Sancte Marie in Porticu diaconus cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis subscripsi.
(SC) Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis subscripsi.
Datum Verone per manum Moysi vicem agentis cancellarii II kalendas iunii, indictione quarta, incarnationis Dominice anno MoCoLXXXVIo, pontificatus vero domni ‡Urbani‡ pape III anno primo.
(SP D)
a) lac. A.
1) Doc. 579_PPG.
2) Doc. 1064_PG.
3) Doc. 1095_PG.
4) Doc. 1157_PG1.
5) Doc. 1161_PG.
6) Doc. 1182_PG.
7) Doc. 1053_PG.
The text will serve as a charter model for the following papal documents:
Pope Innocent III’s conferral of the pallium to Patriarch Angelo Barozzi – edited here as doc. 1213_PG.
Pope Urban III issued the conferral of the pallium to the incumbent patriarch of Grado, Enrico Dandolo, relying on the “canonical form” of the document, as issued by Pope Adrian IV in 1157 (doc. 1157_PG1). The two modifications which were introduced in the two preceding grants, “sanccivit” instead of “sanctissimus” (doc. 1161_PG) and “prioratum” instead of “primatum” (doc. 1182_PG), are faithfully reproduced.
This is Enrico Dandolo’s final conferral of the pallium, having received a total of eight and governing the Patriarchate of Grado for half a century, from the 1130s to 1180s.