Date
24th of October, 1186
Regestum

Adalbert, the count of Istria, pronounces a sentence regarding the jurisdictions over the territories of Gradina (Calisedo) claimed by both the commune of Sv. Lovreč and the heirs of Adalburn, vassals of Gerold of Pula, the lord of Gradina.

Source
Copy from the private archive of Polesini family, currently stored in Trieste in the archive of Società istriana di archeologia e storia patria.
Previous Editions
Pietro Kandler (ed.) Codice diplomatico istriano, vol. 1, doc. n. 173.
Transcription

In Dei nomine. Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo octuagesimo sexto, die mensis octobris vigesimo quarto, indictione quarta. Actum in castro Sancti Laurentii in Ecclesia Maiori.
Cum quaedam questio ventilaretur coram inclito domino Adalperto comite Istrie inter comune Sancti Laurentii ex una parte et filios domini olim Adalburni eiusdem castri, videlicet Adalburnum et Cadulum fratres ex altera, super territoriis et possessionibus, piscariis et aliis iurisdictionibus Castri de Caliseto, quia prefati Adalburnus et Cadulus proponebant et dicebant, quod comune Sancti Laurentii castri gaudebat in pasculis eorum, aquis et aliis suis necessitatibus ipsum territorium cum aliis bonis fructibus et rebus ipsius castri de Caliseto contra iustitiam et suam voluntatem et consuetum, atque antiquum redditum eis per vim detinebat.
Quod territorium hoc est et hinc incipit: A corona finite montis Gatinarii predictorum fratrum veniendo supra valle sfonderata usque ad semitarias Lachisgloni et deinde volvitur de supra valle, que habet modulum intus sicut est designatum, usque ad campum de subtus Lachisglono, et etiam transit per aliam lamam que vocatur filia Lachisgloni et pergit per semitarias animalium; deinde intrat in frattam et vadit desuper lama Canapuli, que remanet a dextris transeundo aliam valixam iuxta ipsam lamam ubi sunt lapides coadunati, et iuxta arbores positi eundo ibidem ad unam aliam coronam lapidum, que transit viam Orsarii; deinde ad angulum inferiorem agri domini Amici et transit per vias paludis de Caliseto et Sancti Michaelis de Lemo per ipsam fratam usque ad campum plebani; deinde vadit super lachutium presbiteri Martini usque ad terram mei infrascripti tabelionis, et vadit deinde apud prefatam terram desuper grumatiis ipsius terre, et vadit apud viam de Lemo sicut designatum est lapidibus in uno cornulario, et firmat ibi tremonum finite domini Amici, et pertransit non longe a quartere comitisse, ascenditque ad remonum versus orientem, et transit aliam viam de Lemo versus canalem recium, et postea declinat inferius per cleam Lemi iuxta ecclesiam Sancti Laurentii usque in mare salsum, ubi signo proprio posita est columna; veniendo ab ipsa columna inferius usque ad tenutam et possessionem Sancti Michaelis, et in his duobus signis mare salsum pertinet ac permanet cum castro de Caliseto; ascenditque deinde per ipsam cleam non longe ab ecclesia Sancti Michaelis sed multum prope, et transit per viam Duorum Castrorum que vadit Parentium, ubi est una magna corona lapidum quae vadit supra montem Cormasium, et facit voltam per tremonum ubi positum est signum crucis prope viam castri Sancti Laurentii usque ad campum Basilium, et volvitur in meridiem ad magnum tremonum quod est desuper palutum predicti Sancti Michaelis usque ad montem Fixerium, et volvitur et vadit versus occidentem usque ad caput terrarum Sancti Michaelis, et a quarto latere inferiori ipsius territorii de Caliseto firmat territorium Episcopatus Parentii.
Coram eodem domino comite omnia suprascripta vera non esse taliter negavit, qui fratres duellum omnia dicentes probare parati. Comune prefatum de Sancto Laurentio gratulanter pugnam et voluntarie suscepit. Unde idem dominus comes visa ambarum partium voluntate terminum pugnandi statuit inter eos infra sex septimanas et diem unum sub pena centum marcharum argenti, quo termino ambae partes cum suis pugnatoribus comparuerunt in valle una consignata per ambas partes, quae est inter montem Tremissum et montem Cavalarium, et qui iusticiam diligit mediante, pugnator ipsorum fratrum pugnam predictam viriliter obtinuit et convinxit, et comunis predicti de Sancti Laurentii pugnator se coram omnibus circumstantibus et me Papone subscripto tabelione afflictum et convictum vocavit.
Qua propter non considerantes nequitiam ipsius comunis de Sancto Laurentio, predicti Adalburnus ac Cadolus et ad petitionem ipsius comunitatis mediantibus amicis ipsorum et consilio propinquorum suorum, tale pactum eidem comuni fecerunt, quod antiquum pactum comunis destruxerunt. Concesserunt et locaverunt ipsi fratres dicto comuni prefatum territorium ad voluntatem ipsorum locatorum et suorum heredum cum omnibus suis pertinentiis, habendo dictum comune ipsum territorium in gaudimento in omnibus suis necessitatibus et utilitatibus comuniter cum ipsis locatoribus, retinendo in se dicti locatores finitam unam in memorato territorio, ab uno latere cui iacet canalis Foculi et canalis Monsis, ab alio latere mons Calisetus et firmat eidem finite mons Rubeus, et mons Lezosus, et ab aliis lateribus circumdat memoratum territorium de Caliseto, habendo et tenendo ipsas finitas secundum consuetudinem aliarum finitarum de Sancto Laurentio, retinentes in se locatores predicti castrum de Caliseto prefatum in ipso territorio, ita quod aliquis de castro non presumat in eo laborare nec opus aliquod edificare sine ipsorum locatorum vel suorum heredum verbo ac voluntate. Et etiam piscarias de Lemo cum omnibus suis jirisdictionibus in se retinuerunt, pro qua locatione recepta, seu territorio ut superius legitur Venerius castaldio et Martinus de Masimo maricus de castro Sancti Laurentii voluntate et consensu tocius comunis ipsius castri laudaverunt et promiserunt deinceps annuatim, quod unusquisque vicinus et habitator castri et burgi Sancti Laurentii dabit et solvet ipsis Adalburno et Cadulo vel eorum heredibus dimidium modium boni frumenti ad modium ipsius castri stando ipsum modium eodem statu, usque ad festum Sancti Michaelis de Septembri, et qui non solverint ipsum frumentum usque ad dictum terminum, teneantur in duplo. Item quod quilibet ipsorum vicinorum vel habitatorum, qui habuerint scrophas a viginti superius usque ad quadraginta inter parvas et magnas, a predicto festo Sancti Michaelis usque ad nativitatem Domini porcum unum de uno anno, et qui habuerint viginti inter parvas et magnas porcum de dimidio anno et ab inde inferius solvat secundum rationem ipsis locatoribus vel suis heredibus sub predicta pena. Item quod omnis casaria pecudum in festo Sancti Georgii teneatur conducere unum bonum nuclum cum tota lana ad domum ipsorum locatorum sub pena dupli et hoc omni anno solvat eisdem locatoribus donec ipsi comuni territorium dimiserint supradictum. Et quilibet de predicto castro Sancti Laurentii possit laborare super prenominato territorio solvendo locatoribus unum modium frumenti de pari uno boum in festo Sancti Michaelis de Septembri illius anni quo laborat conducendo ipsum frumentum ad domum locatorum sub pena dupli. Et qui laboraverint super finita predictorum solvat eis secundum quod pactum fecerint predicto festo Sancti Michaelis sub pena predicta.
Et insuper promiserunt dicti Venerius castaldio et Martinus de Masimo marica per se et suos successores voluntate et consensu tocius comunis de Sancto Laurentio ulterius ipsos fratres vel suos heredes non ledere nec vexare vel molestare, nec aliquam vim de predicto territorio facere de toto nec de parte, nec de aliquo eiusdem iure, sub pena componendi ipsis locatoribus mille marchas argenti.
Qui Adalburnus et Cadulus per se et suos heredes voluntate et consensu domini Geroldi de Pola, a quo fratres prefati ad feudum retinent territorium suprascriptum promiserunt legitime ipsum territorium ut superius legitur ab omnibus gvarentare, defensare, dum ipsi comuni territorium dimiserint gaudere, sub eadem pena mille marcharum, salvo eo quod monasterium Sancti Michaelis de Lemo possit rigare vel potare in paluto eiusdem castri de Caliseto animalia sua, et in aliis aquis et pasculare, ac uti ipsum territorium ad suam utilitatem.
Quapropter Iohannes abbas et monasterium cum consensu et voluntate domini Amici de Sancto Laurentio eiusdem monasteri advocati et suorum fratrum videlicet, Dominici de Bucedo, Andreae Vicarii et aliorum suorum fratruum, promisit per se et suos successores ipsis dare et solvere annuatim in predictis terminis unum porcum et unum nuclum, secundum quod homines de S.Laurentio tenentur, dum ipsi locatores sibi dimiserunt ipsum gaudere territorium.
Testes: Ascanius socius predicti domini Giroldi, Henricus de Diana, Ioannes Malandicus, Andreas locopositus de Pola, dominus Vercellus, dominus Blasius, Ugo, Amicus de Valle, dominus Scandolus, dominus Papo de Rubino, dominus Artuicus de Parencio filius domini Othonis, Ventura, dominus Vitalis castaldio, dominus Petrus, Ugo de Rolando, Mathaeus Adalburni de Parencio, dominus Nicolaus, magister Cadolus, Ravalinus et Bonutius de Orsaria.
Et ego Papo tabellio interfui et rogatus scripsi et complevi.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie Medievalis, Vol. 3: A 1078 ab 1208, doc. 1186_AC, fontesistrie.eu/1186_AC (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 3: doc. 1186_AC.