1177_PAP

Era
Vol. 3: A 1077 usque ad 1209
Date
5th of April, 1177
Place
Regestum

Pope Alexander III confirms the spiritual and secular jurisdictions of the bishops of Poreč.

Source
Poreč, Biskupijski arhiv, Iurium Episcopalium Liber I, fols. 26r-27r; late 15th-century copy under the following attestation: Auscultatum per me Iulium Brusamolinum notarium Ravennę.
Previous Editions
Ante Matan, "Excerpta manuscripti canfanariensis: Vladarske listine i papinska povlastica iz kodeksa Monumenta capituli Ecclesiae collegiatae S. Sophiae Duorum Castrorum ab anno 983–1815," Acta Histriae 21/4 (2013): pp. 529-531.
Transcription

<Alexandri Pape III, quo accipit sub eius protectione ecclesiam Parentinam, et confirmat omnes donationes eidem factas, et omnia sua iura, inter quę ecclesiam Duorum Castrorum>

Alexander episcopus servus servorum Dei.

Venerabili fratri Petro Parentino episcopo, eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Quociens illud a nobis petitur, quod religioni, et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri favorem.

Ea propter venerabilis in Christo frater episcope tuis iustis postulationibus benignius annuentes ecclesiam, cui auctore Deo pręesse dinosceris, sub beati Petri et nostri protectione suscipimus, et pręsentis scripti privilegio communimus: Statuentes, ut quascumque possessiones, quęcumque bona eadem ecclesia in pręsentiarum iuste, et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, procurante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hęc propriis duximus exprimenda vocabulis:

[1] monasterium Sancti Michaelis de sub terra,
[2] monasterium Sanctę Barbarę,
[3] monasterium Sancti Michaelis de Pisino,
[4] monasterium Sanctę Petronillę in Duobus Castellis,
[5] monasterium Sancti Michaelis de Valle,
[6] ecclesiam Sanctę Marię de Turre cum capellis suis,
[7] ecclesiam de Nigrignano cum capellis suis,
[8] ecclesiam Sanctę Marię de Campo cum ecclesiis suis,
[9] ecclesiam de Rosario cum cappellis suis,
[10] ecclesiam de Montona cum capellis suis,
[11] ecclesiam de Zumisco cum capellis suis,
[12] ecclesiam de Nebor cum capellis suis,
[13] ecclesiam de Walta cum capellis suis,
[14] ecclesiam de Verux cum capellis suis,
[15] ecclesiam de Pisino maiore et minore cum capellis suis,
[16] ecclesiam de Arecio,
[17] ecclesiam de Visinal,
[18] ecclesiam de Antoniana,
[19] ecclesiam de Curitico cum ecclesiis suis,
[20] ecclesiam Sancti Laurentii cum ecclesiis suis,
[21] ecclesiam de Duobus Castellis cum ecclesiis,
[22] ecclesiam Sancti Vincentii cum capellis suis,
[23] ecclesiam de Zimino cum capellis suis,
[24] ecclesiam de Valle cum capellis suis,
[25] canonicam de Rubinio cum capellis suis,
[26] ecclesiam de Medilliano,
[27] ecclesiam de Ursario cum capellis suis,
[28] castrum Ursarię cum omnibus appendiciis suis,
[29] castrum Castellionis cum appendiciis suis omnibus,
[30] ecclesiam Sancti Iusti cum omni terra sua.

Decernimus ergo, ut nulli omnino homini liceat supradictam ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et substentacione concessa sunt, usibus omnimodis profutura salva sedis apostolicę auctoritate.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica sęcularisve persona hanc nostrę constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo terciove commonita, nisi pręsumptionem suam congrua satisfacione correxerit, potestatis honorisque sui Dignitate careat, reaque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtę ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bonę actionis percipiant, et apud districtum iudicem pręmia ęternę pacis inveniant.

Amen.

(R) (SM)

(SC) Ego Alexander Catholicę Ecclesię episcopus subscripsi.

(SC) Ego Ioannes presbiter cardinalis titulo Sanctę Anastasię subscripsi.

(SC) Ego Manfredus Pręnestinus episcopus subscripsi.

(SC) Ego Belo presbiter cardinalis Sanctę Pudencianę titulo pastoris subscripsi.

(SC) Ego Cinthius diaconus Sancti Andriani subscripsi.

(SC) Ego Hugo diaconus cardinalis Sancti Eustachii iuxta templum Agrippę subscripsi.

(SC) Ego Hugo Sancti Angeli diaconus Cardinalis subscripsi.

(SC) Ego Raynerius diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi.

Datum Venetiis in Rivo Alto per manum Bernardi Sanctę Romanę ecclesię subdiaconi et notarii nonis aprilis, indictione X, incarnacionis Dominicę anno MCLXXVIII, pontificatus vero domini Alexandri Papę III anno XVIII.

How to Cite
First citation: Josip Banić (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 3: A 1077 usque ab 1209, doc. 1177_PAP, fontesistrie.eu/1177_PAP (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 3: doc. 1177_PAP.