Era
Vol. 3: A 1077 usque ad 1209
Date
7th of July, 1176
Place
Regestum

Pope Alexander III assumes the chapter of Aquileia and its canons under his protection and confirms all their possessions and jurisdictions.

Source
A = Udine, Archivio Diocesano di Udine, Archivio capitolare, Raccolta Pergamene, vol. 1/A, doc. 13.
Previous Editions
Ferdinando Ughelli (ed.), Italia sacra, vol. 5 (Rome 1653), cols. 65–67 (usually believed to be based upon A, but numerous different readings perhaps point to a later copy); all the other editions are merely adapted replicas of Ughelli’s edition.
FIM Edition
Diplomatic edition based on A with Ughelli’s different readings reported in the critical apparatus.
Transcription

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Ǒlricoa preposito et canonicis ecclesie Aquilegensisb, tam presentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum.

Quotiensc illud a nobis petitur quod rationi conveniat et consonet honestati, animo nos decet libenti concedere et effectum iusta petentibus indulgere.

Eapropter, dilecti in Domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam in qua divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus.

Statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia inpresentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis:

[1] villam de Melereto cum omnibus finibus et pertinentiis suis, scilicet cum [2] villa Sclavorum que similiter dicitur Meleretum;
[3] Palmata, [4] Roncad et [5] Ronchettase cum agris, pratis, vineisf, pascuis, cultis et incultis, silvisg et venationibus usque ad silvam Sancti Laurentii et usque ad villam que dicitur Cleulanh et usque ad villam que dicitur Antonianum et usque Felettasi et usque [Be]cinisj et usque ad villam Sancti Stephanik usque Tissanl et usque ad villam que dicitur Presserianom;
[6] villam quoque de Castellonen et [7] de Mursianoo cum finibus et pertinentiis suis, a villa Sancti Andree usque ad villam que dicitur Gonariump et usque ad silvam cum omnibus redditibus suis, cum vineis, agris, pratis, pascuis, cultis et incultis, paludibus et silvisq, venationibus, cum aquis aquarumque decursibus, cum molendinis et piscationibus;
[8] villam etiam de Marianor, [9] villam de Carlinisr, [10] villam Sancti Georgii et [11] villam de Mutiana cum omnibus redditibus suis, unacum omnibus finibus et pertinentiis suis, cum campis, vineis, pascuis, pratiss, cultis et incultis, cum aquis aquarumque decursibus ac molendinis ett insulis a mari et a flumine quod dicitur Corniumu, usque ad aquam que dicitur Arvuncusv, cum paludibus et piscationibus, cum silvis et venationibus;
[12] ecclesias baptismales Aquileiensis Patriarchatus cum cappellis sibi pertinentibus, sicut eas pacifice possidetis;
[13] in foro Aquileiensi triginta stationes et [14] in portu Piri viginti;
[15] quinquaginta mansos in Osselam cum ecclesiis et decimis;
[16] villam de Farra cum adiacentibus villis, videlicet [17] villa de Petolan [18] et Dramsanw [19] et Sebredam et [20] Villanova, [21] Gradisca [22] etx Breumay cum omnibus pertinentiis suis a monte qui dicitur Garstz usque ad stratam Ungarorum et usque ad villam que dicitur Hagoa', cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis, pratis, silvis, vineisb', pascuis, cultis et incultis, venationibus et piscationibus, et omni iurisdictione imperiali, prout imperator Otto bone memorie Aquilegensi ecclesie et canonicis tradidit;
[23] et inc' Carniam villam de Periulesd' [24] et villam de Nogarias [25] et villam de Felas in monte Sancti Petri [26] et montem de Tenca, [27] et quatuor mansos in villa Avallee', [28] et villam de Batalliaf', [29] et tres mansos apud Ignang', [30] et novem mansos apud Pinzanh', [30] et quindecim mansos apud Gruan, [31] et quendam montem apud Venzoni'.

Preterea, sicut Purchardusj' Aquilegensis ecclesie advocatusk' et postea Henricus placitum advocatie in manu patriarche Ǒlricil' refutarunt pro se et successoribus suis super omnibus bonis Aquilegensi ecclesie attinentibus, cum omnibus districtis, usibus et pertinentiis, ita et nos auctoritate apostolica confirmamus.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat predictamm' ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentationen' concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva Sedis Apostolice auctoritate et Aquilegensis patriarche canonica iustitia.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverito', secundo tertiove commonita, nisi presumptionem suam dignap' satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata inquitate cognoscat et a sacratissimo corpore acq' sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat.

Cunctis autem eidem loco sua iura serventibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinusr' et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant.

Amen. (S: Papa Alexander tertii) Amen.

(R) Ego Alexander catholice Ecclesie episcopus subscripsi. (BV)

(SC) Ego Hubalduss' Ostiensis episcopus subscripsi.
(SC) Ego Iohannes presbyter cardinalis sanctorum Iohannis [et Pauli tituli]t' Pamachii subscripsi.
(SC) Ego Albertus presbyter cardinalis tituli sancti Laurentii in Lucina subscripsi.
(SC) Ego Willelmusu' presbyter cardinalis tituli sancti Petri ad Vincula subscripsi.
(SC) Ego Bosov' presbyter cardinalis sanctę Pudentiane tituli Pastoris subscripsi.
(SC) Ego Iohannes presbyter cardinalis tituli sancti Marci subscripsi.
(SC) Ego Theodinus presbiter cardinalis sancti Vitalis tituli Vestine subscripsi.
(SC) Ego Manfredus presbiter cardinalis tituli sancte Cecilie subscripsi.
(SC) Ego Petrus presbiter cardinalis tituli sancte Susanne subscripsi.
(SC) Ego Iacintus diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmydin subscripsi.
(SC) Ego Cynthyusw' diaconus cardinalis sancti Adriani subscripsi.
(SC) Ego Hugo diaconus cardinalis sancti Eustachii iuxta templum Agrippe subscripsi.
(SC) Ego Loborans diaconus cardinalis sanctę Marię in porticu subscripsi.
(SC) Ego Raynerius diaconus cardinalis sancti Georgii ad velum aureum subscripsi.

Datum Anagniex' per manum Gratiani sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii nonis iulii, indictione VIIIIy', incarnationis Dominice anno MoCoLXXoVIo, pontificatus vero domini Alexandri pape III anno XVIIo.

Critical apparatus

a) Valderico ed. Ughelli.  b) ecclesiae Aquileiensis em. Ughelli et undique sic.  c) quoties ed. Ughelli.  d) Ronch ed. Ughelli.  e) Ronchetas ed. Ughelli.  f) pratis, vineis] inv. Ughelli.  g) sylvis ed. Ughelli et undique silva in sylva em.  h) Claviam ed. Ughelli.  i) Feletas ed. Ughelli.  jlac. A, sic em. Ughelli.  kseq. et add. Ughelli.  l) Risam ed. Ughelli.  m) Perseriano ed. Ughelli.  n) Casteone ed. Ughelli.  o) Mursano ed. Ughelli.  p) Ganarium ed. Ughelli.  qseq. cum add. Ughelli.  rseq. et add. Ughelli.  s) pascuis, pratis] inv. Ughelli.  tom. Ughelli.  u) Carnium ed. Ughelli.  v) Aruunius ed. Ughelli.  w) Drasam ed. Ughelli.  xom. Ughelli.  y) Bruma ed. Ughelli.  z) Cars ed. Ughelli.  a') Algo ed. Ughelli.  b'om. Ughelli.  c') et in] etiam ed. Ughelli.  d'nisi Perviles; Penicles ed. Ughelli.  e') Auale ed. Ughelli.  f') Battalia ed. Ughelli.  g') Ingiam ed. Ughelli.  h') Pinzan et quindecim mansos apud] om. Ughelli et novem mansos apud Gruan ed.  i') Avenzon ed. Ughelli.  j') Burkardus ed. Ughelli.  k') Aquilegensis ecclesie advocatus] inv. Ughelli.  l') Valrici ed. Ughelli.  m') supradictam ed. Ughelli.  n') substentatione em. Ughelli.  o') tentaverit em. Ughelli.  p') congrua ed. Ughelli.  q') et ed. Ughelli.  r') quaeque ed. Ughelli.  s') Ubaldus ed. Ughelli.  t'lac. A.; sic em. Ughelli.  u') Vubaldus ed. Ughelli.  v') Petrus ed. Ughelli.  w') Cynthius ed. Ughelli.  x') Anagni ed. Ughelli.  y') nona ed. Ughelli.

Medieval Recollections

Confirmation charter issued by Emperor Frederick I on the 20th of July, 1177 - to be edited here;

Confirmation charter issued by King Otto IV on the 13th of January, 1209 - to be edited here.

Selected Bibliography
Pio Paschini, “Il patriarcato d'Aquileia nel secolo XII,” Memorie storiche forogiuliesi 10 (1914): pp. 177–79.
Editor's Notes

According to Pio Paschini, cited above, an earlier version of this charter exists, given by the same pope on the 10th of October, 1175, in Ferentino. This charter, essentially identical to the one hereby edited, is preserved only in much later copies, the earliest of which dates to the 16th century (cf. Paul Fridolin Kehr, “Papsturkunden in Venezien und Friaul,” Nachrichten von der Gesellschaft der Wissenschaften zu Göttingen. Philologisch-Historische Klasse (1899): p. 268, doc. 5). 

The 1176 charter hereby edited is preserved in original and should thus be favored over the supposed identical one issued a year earlier. The 1176 charter is also the foundation upon which the later royal and imperial confirmations, that of Emperor Frederick I and King Otto IV, were made.

As noted by Paschini, the charter features an error. Namely, it was first Henry Eppenstein that renounced the advocacy and after him Burchard of Moosburg, not the other way around as the charter has it. See the charter of Henry's renunciation here.

Finally, Ughelli's numerous "different" readings, as reported in the critical apparatus, clearly show that these 17th-century editions ought to be used with reservations.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 3: A 1077 usque ad 1209, doc. 1176_PA, fontesistrie.eu/1176_PA (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 3: doc. 1176_PA.