Pope Adrian IV confirms to Henry Dandolo, the incumbent patriarch of Grado, the patriarchal dignity, primacy over the Archbishopric of Zadar, properties, jurisdictions and metropolitan authority over the ecclesiastical province of the Church of Grado, along with the right to bear the cross and pallium on specific feast days.
‡Adrianus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Henrico Gradensi patriarche eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.‡
Apostolice officium dignitatis et credite nobis dispensationis debitum utiliter exsequi comprobamur, cum collatam unicuique ecclesie dignitatem provida sollicitudine custodimus; et singulis ecclesiis iura sua illibata studemus et integra conservare, sicut etiam nulli, ultra quam mereatur, aliquid est a Sede Apostolica favore gratie concedendum, ita nemini quod sui iuris esse dinoscitur a nobis est ullatenus denegandum.
Quanto itaque maiori es prerogativa superne respectu gratie sublimatus, tanto sollertius tibi est attendendum, ut in corrigendis subditis plus apud te possit ratio quam potestas, atque te boni dulcem, * mali vero pium sentiant correctorem. Personas diligas et subiectorum vitia persequaris, ne si aliter agere forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos desideras emendare, sicque vulnus debes abscidere, ut non possis quod sanum est ulcerare, ne si ferrum plusquam res exigit imprimatur, noceat cui prodesse festinas, sed sic alterum condiatur ex altero, quatinus et boni habeant amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant.
Quapropter, venerabilis in Christo frater ‡Henrice‡ patriarcha, tuis postulationibus grato concurrentes assensu * Gradensem ęcclesiam, cui auctore Deo preesse dinosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus.
Igitur predecessorum nostrorum felicis memorie ‡Pelagii‡1, ‡Alexandri‡2 et ‡Urbani‡ secundi3 * vestigiis inherentes, illius precipue constitutionis tenorem servantes quam predecessor noster ‡Leo‡ nonus papa sanctissimus et sinodali iudicio et privilegii pagina confirmavit,4 tibi tuisque successoribus canonice substituendis patriarchalem concedimus dignitatem, et magisterium Gradensis ecclesie gerendum in his tantum finibus confirmamus, qui per supradictos predecessores nostros eidem noscuntur ecclesie constituti.
Crucem quoque ante te ferendam esse concedimus, nisi cum Romę fueris aut in presentia vel comitatu Romani pontificis.
Palleum etiam fraternitati tue plenitudinem videlicet pontificalis officii ex Apostolice Sedis liberalitate largimur, quo intra ecclesiam tuam ad missarum sollemnia celebranda uti memineris eis diebus, quibus predecessores tuos non ambigimus usos fuisse, videlicet in Nativitate Domini, Epyphania, Ypopanton, tribus festivitatibus sancte Marie, Cena Domini, Sabbato Sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecoste, in Natalitio sancti Iohannis Baptiste et Omnium Apostolorum, in festivitatibus quoque sancti Marci, sancti protomartiris Stephani, sancti Laurentii, sancti Martini, in sollempnitate Omnium Sanctorum, et principalibus ecclesie tue festivitatis necnon in ecclesiarum, episcoporum et ceterorum clericorum consecrationibus et anniversario consecrationis tue diem.
Preterea, ne commissa regimini et dispositioni tue prefata Gradensis ecclesia, quę de benignitate Apostolice Sedis prerogativa gaudet honoris, ex brevitatea patriarchatus inferior et abiectior valeat apud simpliciores haberi et ad ampliandam dignitatem ipsius, primatum ei super Iadertinum Archiepiscopatum et episcopatus ipsius apostolica auctoritate concedimus, et tam te quam successores tuos Iadertino archiepiscopo et episcopis eius, qui pro tempore fuerint, dignitate primatus presidere statuimus, et consecrationis munus eidem archiepiscopo impertiri, Romano quidem pontifici traditione pallii reservata.
Statuimus etiam ut quecumque bona, quascumque possessiones Gradensis ecclesia impresentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum iustis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.
Porro ecclesias a religiosis viris ipsi Gradensi ecclesie oblatas per episcopatum tuum constitutas tibi tuisque successoribus libere confirmamus, ita ut nulli episcopo liceat absque tuo assensu in eis consecrationes celebrare aut sacerdotibus in eisdem Domino servientibus, donec in locis ipsis fuerint, divina officia prohibere.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre seu ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus * fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva * in omnibus Apostolice Sedis auctoritate.
Si qua igitur in futurum ęcclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi presumptionem suam satisfactione congrua correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se existere divino iudicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat.
Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Iudicem premia eterne pacis inveniant.
‡Amen.‡ Amen. ‡Amen.‡
(R) Ego Adrianus catholicę Ęcclesię episcopus subscripsi. (BV)
(SC) Ego Gregorius Sabinensis episcopus subscripsi.
(SC) Ego Manfredus presbiter cardinalis [tituli Sancte Savine subscripsi.]b
(SC) Ego Iulius presbiter cardinalis [Sancti Marcelli subscripsi.]b
(SC) Ego Hubaldus presbiter [cardinalis tituli Sancte Crucis in Iherusalem subscripsi.]b
(SC) Ego Girardus presbiter cardinalis tituli Sancti Stephani in Celio Monte subscripsi.
(SC) Ego Iohannes presbiter cardinalis Sanctorum Iohannis et Pauli tituli Pamachii subscripsi.
(SC) Ego Henricus presbiter cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei subscripsi.
(SC) Ego Iohannes presbiter cardinalis tituli Sanctorum Silvestri et Martini subscripsi.
(SC) Ego Ildebrandus presbiter cardinalis Basilicę XII Apostolorum subscripsi.
(SC) Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi.
(SC) Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Nicholai in Carcere Tulliano subscripsi.
(SC) Ego Bonadies diaconus cardinalis Sancti Angeli subscripsi.
(SC) Ego Boso diaconus cardinalis Sanctorum Cosme et Damiani subscripsi.
(SC) Ego Albertus diaconus cardinalis Sancti Adriani subscripsi.
Datum Laterani per manum Rolandi sancte Romane ęcclesię presbiteri cardinalis et cancellarii idibus iunii, indictione V, incarnationis Dominice anno MoCoLoVIIo, pontificatus vero domni ‡Adriani pape‡ IIII anno tertio.
(SP D)
a) ex brevietate corr. A. b) lac. A.
1) Doc. 579_PPG.
2) Doc. 1064_PG.
3) Doc. 1095_PG.
4) Doc. 1053_PG.
This conferral of the pallium to the patriarch of Grado presents the final form of this document, which will subsequently be used as the template for all the ensuing grants of the pallium to the heads of the Church of Grado. The text is essentially verbatim repeated in the subsequent papal charters:
Pope Alexander III’s conferral of the pallium to Patriarch Enrico Dandolo – edited here as doc. 1161_PG.
Pope Lucius III’s conferral of the pallium to Patriarch Enrico Dandolo – edited here as doc. 1182_PG.
Pope Urban III’s conferral of the pallium to Patriarch Enrico Dandolo – edited here as doc. 1186_PG.
Pope Innocent III’s conferral of the pallium to Patriarch Angelo Barozzi – edited here as doc. 1213_PG.
This conferral of the pallium to Patriarch Enrico Dandolo cemented the primacy of the Church of Grado over the Archbishopric of Zadar, as officially granted in 1155 (doc. 1155_PG), a concession that engendered appeals from the incumbent archbishop of Zadar (see Strika, cited above, for the overview of the controversy).
This document presents the new “canonical form” of the conferral of the pallium to the patriarchs of Grado. All the subsequent papal grants of the pallium to the patriarchs of Grado will essentially verbatim follow this particular document.