1093_PAC

Era
Vol. 3: A 1077 usque ad 1209
Date
12th of May, 1093
Place
Regestum

Henry IV, emperor of the Romans, donates the March of Carniola to the Patriarchate of Aquileia and its patriarch Ulrich I. 

Source
15th century copy, Archivio di Stato di Venezia, Consultori in iure, b. 345/1: Privileggi antichi d’Aquileia, fol. 8v.
Edition
Dietrich von Gladiss - Alfred Gawlik (eds.), Heinrici IV. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae, vol. 6/2 (Hannover 1941-1978), doc. n. 432, pp. 577-78.
Transcription

Henricus Dei gratia tertius Romanorum imperator Augustus.

Notum sit omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter nos tempore Sigehardi patriarche bone memorie pro fideli servitio eius et pro petitione aliorum fidelium nostrorum quandam Marchiam nomine Carniolam Aquileiensi Ecclesie ob honorem Sancte Dei genitricis Marie Sanctique Hermacore dedimus; postea vero consilio quorundam non bene nobis consulentium eandem Marchiam predicte Ecclesie subtrahendo abstulimus alii eam concedentes.

Nunc igitur recognoscentes iusticiam ad reconciliandam nobis Sanctam Dei genitricem Mariam prefate Ecclesie reddidimus et pro remedio anime nostre, tum pro dilectione et fideli servitio Vdolrici patriarche fidelis nostri et dilectissimi consanguinei, tum ob interventum fidelium nostrorum videlicet Meginwardi Frisingensis episcopi et Dieboldi marchionis, Burchardi marchionis, Werinheri marchionis, Henrici de Houerdorf, Burchardi fratris Burchardi marchionis, Adelberti de Ortenburch, Amelrici de Busco aliorumque, quos nominare longum est, predictam Marchiam Aquileiensi Ecclesie ad honorem Sancte Marie Sanctique Hermacore in proprium dedimus cum tali iure et iusticia, qua eam nos habuimus et antecessores nostri reges vel imperatores habuerunt, ea scilicet ratione ut predictus scilicet Vdolricus patriarcha eiusque successores liberam potestatem inde habeant possidendi, obtinendi vel quicquid illis ad utilitatem Ecclesie placuerit inde faciendi.

Et ut huius traditionis auctoritas omni evo firma et inviolata permaneat, hanc chartam inde conscribi et sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domini Henrici tercii Romanorum imperatoris.

Humbertus cancellarius vice Rǒthardi archicancellarii recognovi.

Data est IIII idus maii anno ab incarnatione Domini MLXXXXI, indictione I, anno autem Domini Henrici regni eius XXVIII, imperii vero VIIII.

Actum Papie.

Feliciter in Christi nomine, Amen.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 3: A 1078 usque ad 1208, doc. 1093_PAC, fontesistrie.eu/1093_PAC (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 3: doc. 1093_PAC.