1082_PAT

Era
Vol. 3: A 1077 usque ad 1209
Date
23d of July, 1082
Place
Regestum

Henry IV, King of the Romans, explains the reasoning behind the donation of imperial rights over the Bishopric of Trieste to the Patriarchate of Aquileia and confirms the said donation.

Source
15th century copy, Archivio di Stato di Venezia, Consultori in iure, b. 345/1: Privileggi antichi d’Aquileia, fol. 7v.
Previous Editions
Dietrich von Gladiss - Alfred Gawlik (eds.), Heinrici IV. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae, vol. 6/2 (Hannover 1941-1978), doc. n. 345, pp. 456-57.
Transcription

In nomine Sancte et Individue Trinitatis.

Henricus divina favente clementia rex.

Omnibus Ecclesiis Christi debemus prodesse, quibus ordinavit nos Christus preesse.

Unde quod inter Aquileiensem et Tergestinensem Ecclesias fecimus, qua ratione fecerimus, manifestare volumus, ne postmodum detur aliquibus calumpniandi locus. Siquidem prefate Ecclesie Tergestine videntes periculum, antequam periculum generaret interitum, adhibuimus consilium, qualiter imminens evaderet periculum. Defecerat enim pene et ad nichilum redacta fuit raptorum violentia et episcoporum vel paupertate vel negligentia, ut puta quibus cum raptoribus non erat par potentia. Et quoniam nostra regalis frequens adesse non potuit presentia, sicut raptorum frequens affuit violentia, placuit consilium, ut Aquileiensis Ecclesia, que et mater eius propter vicinitatem et principatum, susciperet eandem Ecclesiam prefatam non ut ancillam sed ut filiam in sue tuitionis gremium.

Ergo propter petitionem Ecclesie, propter consilia principum Conradi filii nostri, Diodaldi Mediolanensis archiepiscopi, Dionisii Placentini, Cuniperti Taurinensis, Regenoldi Bellunensis, Milonis Patavini, Wecelonis Vincentini episcoporum, Adalperti, Reginerii, Ugonis marchionum ceterorumque fidelium nostrorum, super omnia autem ipsius Ecclesie Aquileiensis patriarche Henrici servitium et merita morum, quibus eiusdem Ecclesie dignus erat habere principatum, dedimus Aquileiensi in proprium Ecclesie nostre potestatis super eadem Ecclesia offitium, ut cui prodesset defendendo, presit etiam nostra vice imperando.

Tergestinam igitur Ecclesiam Sancte Dei genitrici perpetue virgini Marie Sanctoque Hermacore subdendo tradidimus, non libertatem ei tollendo, sed libertatem ei contra hostes obtinendo.

Dedimus videlicet Henrico patriarche cunctisque suis successoribus, ut episcopum in prefata Ecclesia, sicut consecratur officio patriarcharum, ita etiam investiant, regant atque defendant more regum vel imperatorum dominantes eidem Ecclesie non ut ancille sed sicut filie, nostro videlicet more, cuius est pro libertate Ecclesiarum certare. Quod si quis hoc putat vel nos aliter dedisse vel patriarcham Henricum aliter accepisse, non sapit recte, quia non avaricie sed respectus libertatis erat in dante et recipiente.

Unde si qua persona parva vel magna deinceps patriarcham vel episcopum Tergestinum ulla inquietaverit molestia, mille libras auri puri regibus et patriarchis equaliter dividendas componat et solvat.

Cuius rei testem cartam presentem scribi iussimus, quam, ut infra videtur, nostra manu corroboratam sigillique nostri impressione insignitam omnis generationis tam future quam presentis noticie relinquimus.

Signum domni Henrici quarti regis invictissimi.

Bruchardus cancellarius vice Sigewini archicancellarii recognovi.

Anno Dominice incarnationis MLXXXII, indictione IIII, X kalendas augusti data, anno autem ordinationis domni Henrici quarti regis XXVIII, regni vero XXVIIII.

Actum Papie.

Feliciter, Amen.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 3: A 1077 usque ad 1208, doc. 1082_PAT, fontesistrie.eu/1082_PAT (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 3: doc. 1082_PAT.