1081_PAT

Era
Vol. 3: A 1077 usque ad 1209
Date
20th of July, 1081
Place
Regestum

Henry IV, King of the Romans, donates imperial rights over the Bishopric of Trieste, including the right to appoint and invest its bishops, to the Patriarchate of Aquileia and its patriarch Henry.

Source
15th century copy, Archivio di Stato di Venezia, Consultori in iure, b. 345/1: Privileggi antichi d’Aquileia, fol. 16r.
Edition
Dietrich von Gladiss - Alfred Gawlik (eds.), Heinrici IV. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae, vol. 6/2 (Hannover 1941-1978), doc. n. 338, pp. 445-47.
Transcription

In nomine Sancte et Individue Trinitatis.

Henricus divina favente clemencia quartus rex.

Si loca venerabilia quodam privilegio dignitatum et honorum a regibus et a summis viris sublimata gloriosa virtute religiosorum primatum et inibi presidentium hoc exigent nostre largitatis munificentia more et exemplo priorum venerando sublimaverimus, et ad nostri nominis regnique honorem et ad eterne retributionis incrementum id spectare non dubitamus.

Proinde volumus omnium Christi nostrique fidelium tam futurorum quam presentium memorie commendare, qualiter nostram excellentiam noster fidelis Henricus venerandus patriarcha adiit obnixe postulando, quatenus nos pro amore divino et pro eius famulatu devotissimo Aquilegensem Ecclesiam, cui ipse presidet, aliquo nostre largitatis munere ditaremus et veneraremur. Annuentes igitur eius non indignam petitionem et etiam ob interventum filii nostri Conradi et fidelis nostri Bruchardi Lausaniensis episcopi et cancellarii consilio et sub testimonio eorum ceterorumque fidelium nostrorum, scilicet Teodoldi Mediolanensis archiepiscopi, Dionysii Placentini, Cuniberti Taurinensis, Oggerii Eporiensis, Milonis Pataviensis, Regnoldi Bellunensis, Rolandi Tarvisiensis, Hezelonis Vicentini episcoporum, Wecelonis, Bernvardi nostrorum capellanorum, Rainerii, Adalberti, Hugonis marchionum, Iohannis de Vider, Babonis, Cerenardi, Marquardi nostrorum militum prefate Ecclesie nomini Sancte Dei genitricis Marie et Sancti Hermacore specialiter attitulate nec non predicto patriarche et successoribus suis pro remedio nostre anime nostrorumque parentum Tergestinum episcopatum in provincia Istrie situm cum omnibus suis appendiciis nostra regia auctoritate attribuimus, attribuendo in proprium donamus et in perpetuum transfundimus, ita quidem ut predictus patriarcha suique successores quicquid ad nostri iuris opus pertinebat, ipsi possideant et teneant.

Statuimus etiam nostra auctoritate, ut episcopus eiusdem Tergestine civitatis et clerus et populus per totum episcopatum servitium nobis debitum Aquilegensi patriarche impendant et, quando episcopus eiusdem loci nature debitum persolverit, iam dictus patriarcha nostro iure, nostro more, nostra lege alium in loco eius eligendo pastorali virga et episcopali anulo investiat, investiendo intronizet, intronizatum more solito ordinet.

In hac ergo largitione nostra precipimus et precipiendo sanccimus, ut nullus episcopus, dux, marchio, comes nullaque nostri regni magna vel modica persona iam dictam Aquilegensem Ecclesiam aut patriarcham in ea pro tempore presidentem de prenominatis et concessis rebus disvestire, molestare, inquietare aut nullam iniuriam inferre presumat.

Si quis autem temerarius, quod non opinamur, istius nostre preceptionis seu donationis auctoritatem infringere aut ullo modo violare presumpserit, sciat se nostre maiestatis indignationem incurrere et se compositurum libras mille auri probati, medietatem nostre camere, medietatem vero Aquileiensi pontifici.

Ut autem istius nostre largitionis seu traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa in evum permaneat, hanc paginam ad id testandum scriptam et manu propria, ut infra cerni potest, corroboratam nostre imaginis sigillo insigniri iussimus.

Signum domni Henrici quarti regis invictissimi.

Bruchardus episcopus et cancellarius recognovit.

Anno Dominice incarnationis MLXXXI, indictione IIII, XIII kalendas augusti data, anno autem domni Henrici XXVII, regni vero XXV.

Luce in Christi nomine feliciter actum. Amen.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 3: A 1077 usque ad 1208, doc. 1081_PAT, fontesistrie.eu/1081_PAT (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 3: doc. 1081_PAT.