Aquileian Patriarch Henry pledges his oath of fealty to Pope Gregory VII.
Sacramentum archiepiscopi Aquileiensis
Iuravit item eodem tempore archiepiscopus Aquileiensis Heinricus secundum haec verba:
[1] “Ab hac hora et inantea fidelis ero et oboediens Beato Petro et pape Gregorio suisque successoribus, qui per meliores cardinales intreverint.
[2] Non ero in consilio neque in facto, ut vitam aut membra aut papatum perdant aut capti sint mala captione.
[3] Ad synodum, ad quam me vocabunt vel per se vel per suos nuntios vel per suas litteras, veniam et canonice oboediam, aut, si non potero, legatos meos mittam.
[4] Papatum Romanum et regalia Sancti Petri adiutor ero ad tenendum et defendendum salvo meo ordine.
[5] Consilium vero, quod michi crediderint per se aut per nuntios suos sive per litteras, nulli pandam me sciente ad eorum damnum.
[6] Legatum Romanum eundo et redeundo honorifice tractabo et in necessitatibus suis adiuvabo.
[7] His, quos nominatim excommunicaverint, scienter non communicabo.
[8] Romanam Ecclesiam per secularem militiam fideliter adiuvabo, cum invitatus fuero.
Hec omnia observabo, nisi quantum sua certa licentia remanserit.”