1066_HS

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
16th of November, 1066
Place
Regestum

Henry IV, King of the Romans, donates the village Zrenj in the March of Istria to his faithful subject Adalbert.

Source
Venice, Archivio di Stato di Venezia, Consultori in iure, 345: Privileggi antichi d’Acquileia, fol. 14r; 15th-century copy (B).
Edition
Dietrich von Gladiss - Alfred Gawlik (eds.), Heinrici IV. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae, vol. 6/1 (Hannover 1941-1978), doc. n. 183, pp. 239-40.
Transcription

Henricus divina favente clementia rex.

Notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter nos fideli nostro Adalperto ob interventum et petitionem coniugis nostre Berte regine aliorumque fidelium nostrorum nec non ob fidele servitium eiusdem Adolberti quandam villam Strengi dictam in pago et in Marchia Ystriensi Wodalrici marchionis sitam cum omnibus appendiciis, hoc est utriusque sexus mancipiis, vineis, agris, pratis, campis, pascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscationibus, exitibus et redditibus, viis et inviis, terris cultis et incultis, montibus et collibus, forestis et forestariis, quesitis et inquirendis omnique utilitate in proprium dedimus, confirmavimus atque possidendam concessimus, ea videlicet ratione ut eidem Adelberto nullus successorum nostrorum hec data auferre alienare aut ullo modo presumat inquietare, sed ipse eiusque heredes, cuicunque ab ipso cum presenti privilegio tradita fuerint, inde liberam potestatem habeant tenendi, precariandi, commutandi, vel quicquid illis placuerit faciendi.

Quicunque hanc chartam hereditario iure possederit, et hec donaria nostra omnium contradictione remota usque in mediam layinam possidebit.

Et ut hec nostra regalis traditio stabilis et inconvulsa omni permaneat evo, hanc chartam inde conscribi et sigilli nostri manu corroboratam insigniri iussimus impressione.

Si quis vero hec regalia instituta violare aut in aliquo presumat infringere, sciat se centum libras auri optimi daturum, medietatem camere nostre, cetera autem eiusdem predii possessoribus.

Signum domni Henrici invicti regis.

Sigehardus cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi.

Data XVI kalendas decembris, anno Dominice incarnationis MLXVI, indictione IIII, anno autem ordinationis domni Henrici quarti regis XIII, regni vero X.

Actum Ekkihartesberge.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 1066_HS, fontesistrie.eu/1066_HS (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1066_HS.