1063_WM

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
27th of September, 1063
Regestum

Henry IV, king of the Romans, donates properties in the march of Margrave Ulrich I (Carniola) to the Bishopric of Bressanone.

Source
Original from the archive in Innsbruck.
Edition
Dietrich von Gladiss - Alfred Gawlik (eds.), Heinrici IV. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae, vol. 6/1 (Hannover 1941-1978), doc. n. 111, pp. 145-46.
Transcription

(SC) In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis.

Heinricus divina favente clementia rex.

Omnium Christi nostrique fidelium tam futurorum quam presentium sollers industria noverit, qualiter nos precipue pro amore divino tum ob nostrae regiae liberalitatis munificenciam Altwino Brixiensis Aecclesiae venerabili episcopo memores etiam illius erga nos fidelis meriti quedam bona ad nostrum ius et dominium pertinentia, montes videlicet duos Staeinberch et Otales dictos inter terminum Linta et flumen Steinpach dictum sitos et in Marchia Ǒdalrici marchionis ipso quidem marchione conlaudante et rogante in proprium tradidimus cum omnibus suis appendiciis, quemadmodum ad nostram regalem potestatem pertinere videbantur, hoc et terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscationibus, silvis, venationibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis cum omni utilitate, quae ullo modo inde provenire poterit, ea videlicet ratione ut prenominatus episcopus et sui successores liberam d[e]hinc potestatem habeant de prefato predio obtinendi, tradendi, commutandi, precariandi vel quicquid illis ad usum Aecclesiae placuerit inde faciendi.

Et ut haec nostrae traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni aevo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria, ut infra videtur, corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni Heinrici quarti regis (SM) invictissimi.

Gregorius cancellarius vice Annonis archicancellarii recognovi. (SN)

Data V kalendas octobris, anno Dominicae incarnationis MLXIII, indictione II, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VIII, regni vero VI.

Actum iuxta flumen Fisek.

In Dei nomine feliciter, Amen.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 1063_WM, fontesistrie.eu/1063_WM (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1063_WM.