1062_WM1

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
11th of December, 1062
Place
Regestum

Henry IV, King of the Romans, donates properties in the March of Carniola to his faithful subject Anzo.

Source
Original in Steiermärkisches Landesarchiv, Allgemeine Urkundenreihe.
Edition
Dietrich von Gladiss - Alfred Gawlik (eds.), Heinrici IV. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae, vol. 6/1 (Hannover 1941-1978), doc. n. 96, pp. 125-26.
Transcription

(SC) In nomine Sanctae et Individae Trinitatis.

Heinricus divina favente clementia rex.

N[overit omnium ta]m f[utu]r[o]rum q[uam] pres[entiu]m [in]dustria, qualiter nos pro remedio patris nostri piae memoriae Heinrici ac pro incolomitate nostra aeternaeque retributionis p[re]mio nec non ob interventum fidelium nostrorum Anzoni nostro quidem fideli tale predium, quale infra terminum his nominibus subnotatum habere videbimur, in pago Creine in Marcha ad eundem pagum pertinentem in Comitatu Odalrici marchionis situm ipso annuente et concedente in superiori rivuo qui dicitur Gurca, sicut predium Rǒdperti usque in rivum Bitsa vocatum finit, ubi prefati Anzonis predium iuxta eundem rivuolum adiacet in occidentali quidem plaga, ubi predia Tietpoldi comitis et Rapotonis comitis usque ad Engelberonis predium pretendere videntur, in villa Lonsa dicta, ex eiusdem predicti Engelberonis predio, sicut recto intuitu videri potest, ad prefatum predium Rǒdperti, quod, ut prediximus, in superiori rivuo Gurca vocato situm est, regia nostra auctoritate ac potestate prenominato Anzoni in proprium tradidimus.

Hoc quidem regię munificentiae donum cum omnibus appenditiis suis areis, aedificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscationibus, silvis, venationibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quaesitis et inquirendis cum omni utilitate, quę ullo modo inde provenire poterit, in suum ius omnium mortalium contradictione remota transfudimus et condonavimus, ea videlicet ratione ut predictus Anzo de prefato predio liberam dehinc potestatem habeat optinendi, tradendi, commutandi, precariandi vel quicquid sibi placuerit inde fatiendi.

Et ut haec nostra regalis traditio stabilis et inconvulsa omni aevuo permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria, ut infra videtur, corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni Heinrici qurti regis. (SM)

Fridericus cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi. (SN)

Data est III idus decembris anno Dominicę incarnationis MLXII, indictione I, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VIII, regni vero VI.

Actum Ratisbone.

In Dei nomine feliciter, Amen.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 1062_WM1, fontesistrie.eu/1062_WM1 (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1062_WM1.