1062_WM

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
24th of October, 1062
Place
Regestum

Henry IV, King of the Romans, donates properties in Piran and Novigrad in the March of Istria to the monastery of Saint Andrew in Freising under the jurisdiction of the Bishopric of Freising and its bishop Ellenhardus.

Source
Munich, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, Freisinger Handschriften, HL Freising 4: Kopialbuch und Urbar, fol. 13v. The manuscript can be consulted online here. 12th-century copy.
Edition
Dietrich von Gladiss - Alfred Gawlik (eds.), Heinrici IV. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae, vol. 6/1 (Hannover 1941-1978), doc. n. 93, pp. 121-22.
Transcription

a(SC) In nomine Sanctę et Individuę Trinitatis.

Heinricus divina favente clementia rex Romanorum Augustus.

Omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum pie devotioni pateat, quem ad modum nos pro ęterna retributione et pro anima patris nostri bone memorie Heinrici Romanorum imperatoris Augusti obque peticionem et interventum dilecti nostri Annonis scilicet Coloniensis archiepiscopi nec non ob devotum et fidele servitium Ellenhardi Frisingensis sedis episcopi quasdam nostri iuris proprietates ad fiscum nostrum pertinentes in Marcha Histria et in Comitatu marchionis Ǒdalrici inque blocis subnotatis, id est in Pyrian et Niwenburch sitas cum omnibus utilitatibus ad eas rite pertinentibus, hoc est mancipiis utriusque sexus, areis, ędificiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, navium, stationibus, theloneis, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis cunctisque aliis appenditiis, que ullo modo dici vel nominari possunt, ad monasterium Sancti Andree apostoli in civitate Frisinga a prefato eiusdem civitatis episcopo in Dei nomine iniciatum et constructum ex proprio in proprium donavimus, ea videlicet ratione ut fratribus inibi Deo militantibus, in quantum ex eisdem bonis provideri possit, ad divinum officium peragendum victus et vestitus singulis annis subministrentur.

Et ut hęc tradicio nostra nunc et in futuro tempore stabilis et inconvulsa permaneat, hoc regię donationis preceptum inde conscriptum sigilli nostril impressione iussimus insigniri manuque propria, ut infra videtur, corroboravimus atque firmavimus.

Signum domni Heinrici quarti regis. (SM)

Wicbertus cancellarius vice Annonis archicancellarii recognovi.

cData VIIII kalendas novembris anno incarnationis Domini MLXII, indictione I, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VIII, regni vero VI.

Actum Auguste.

In Dei nomine feliciter, Amen.

Lectiones notęque

a) De Pyrian et Niwenburch written on the left margin.

b) Ellenh[ardus] written on the left margin by a different hand.

c) anno 1062 written on the left margin by a different hand.

Editor's Notes

This is the first mention of the March of Istria (Marcha Histria) in the official imperial diplomata.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 1062_WM, fontesistrie.eu/1062_WM (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1062_WM.
Image
Image Source and Info

Digital reproductions of the manuscript (Munich, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, Freisinger Handschriften, HL Freising 4: Kopialbuch und Urbar, fol. 13v) were downloaded from the following webpage: https://daten.digitale-sammlungen.de/~db/0000/bsb00009708/images/