1062_PAG

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
16th of December, 1062
Place
Regestum

Henry IV, King of the Romans, confirms the rights and possessions enjoyed by the Patriarchate of Aquileia, especially the parish (!) of Grado, bestowed upon the said patriarchate by Henry's predecessors and the Holy See.

Source
Original in Biblioteca Marciana in Venice.
Edition
Dietrich von Gladiss - Alfred Gawlik (eds.), Heinrici IV. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae, vol. 6/1 (Hannover 1941-1978), doc. n. 98, pp. 127-29.
Transcription

(SC) In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis.

Heinricus divina favente clementia rex.

Si Aeclesiarum Dei scissuras ad [pris]tini status unitatem redintegrare studemus, id non solum ad animę nostrae remedium, verum etiam ad regni nostri augmentum prodesse speramus.

Quapropter universae sanctae Dei Ęcclesię nostrorumque fidelium presentium scilicet ac futurorum industria [cogn]oscat, qualiter Godeboldus venerabilis patriarcha Sanctae Aquilegensis Ęcclesię nostram adiens clementiam postulavit, quatenus nos pro Dei amore nostraeque remedio animę suae Ęcclesię ac sibi successoribusque suis Gradensem plebem per nostri precepti paginam confirmare [dign]aremur, ostenditque nobis de eadem plebe preceptum nostri gloriosę memoriae genitoris nostri Heinrici imperatoris Augusti, in quo continebatur, qualiter antecessor suus Poppo patriarcha residentibus in Romana Sede Iohanne papa reverentissimo et pretexta[to] [av]o nostro Cvonrado imperatore Augusto in universali concilio apostolici et illius nec non et totius concilii clementiam humiliter adiit, quatinus diversę predecessorum suorum proclamationes pro eadem Gradensi plebe sub Luduvico, Lothario, Ottone, Heinrico aliisque imperatoribus factae sinodali iudicio nec non imperiali decreto determinarentur. Et quia perlectis antiquis Ęcclesię suae exemplariis sinodali sententia reverentisimus [aposto]licus simulque avus noster C[vunradus] de predicta plebe suisque pertinentiis eum investivit, subnixe suam imperialem cl[ementia]m exoravit, ut prenomina[ta]m plebem cum suis pertine[nt]iis, quę sib[i] sinodali iudicio reddita et apostolico est confirmata privilegio, suo imperiali sibi d[i]gnaretur confirmare precepto. Quod et factum est.

Nos vero amborum, patris scilicet atque avi nostri, reco[g]nitis super hac re confirmationibus eorum benivolentiam pio affectu imitantes iustis suis petitionibus benignum assensum prebuimus atque eandem Gradensem plebem cum omnibus suis pertinentiis, videlicet prediis, familiis utriusque sexus, titulis, capellis, decimationibus, domibus, vineis, olivetis, campis, pratis, silvis, terris cultis et incultis, pascuis, venationibus, piscationibus, paludibus, molendinis, aquis aquarumve decursibus, et quicquid eiusdem plebis Ęcclesię ab imperatoribus, regibus, episcopis, ducibus, comitibus aut quomodolibet conlatum est et quecumque in Polensibus finibus, Piriano, Capris et in omni Histriensi com[itat]u atque Boloniensi, Fanensi, Senegallia, Pisaro et in omnibus regni nostri finibus supra scriptae plebi et Sancto Aermagore hactenus pertinere visum est aut ad presens retinere videtur aut in futuro adquirere aut investigare poterit, Sanctae Aquilegensi Ęcclesię et Godeboldo vene[rabil]i patriarchae suisque successoribus per huius precepti nostri paginam corroboramus, concedimus et in perpetuum confirmamus.

Statuentes igitur et regali nostra potentia interdicentes, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes nullaque regni nostri magna parvaque persona Aquilege[nsem Ęec]lesiam et Godeboldum eiusdem Ęcclesię rectorem eiusque successores de prenominatis rebus disvestire aut aliquo modo inquietare presumat.

Si quis vero aliqua temeritate hoc facere aut huius nostri precepti paginam violare presumserit, sciat se compositurum mille [libras a]uri optimi, medietatem kamerę nostrae et medietatem predictae Aquilegensi Ęcclesię eiusque rectoribus.

Quod ut verius credatur et diligentius ab omnibus observetur, ean[de]m paginam manu propria corroborantes sigilli nostri impressione, ut inferius cernitur, ins[igniri] [iussim]us.

Signum domni Heinrici quarti regis. (SM)

Wicbertus cancellarius vice Annonis Coloniensis archicancellarii recognovit. (SN)

Data XVII kalendas ianuari anno Dominicae incarnationis MLXII, indictione I, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VIII, regni vero VI.

Actum Radesbone.

In Dei nomine feliciter. Amen.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie Medievalis, Vol. 2: A 804 ab 1077, doc. 1062_PAG, fontesistrie.eu/1062_PAG (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1062_PAG.