1061_MI

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
17th of August, 1061
Place
Regestum

Megingaudus, the bishop of Pula, donates a property to the monastery of Saint Michael, witnessed by "Istrian margrave Ulrich".

Source
Venice, Biblioteca Marciana, Cod. Lat. cl. XIV, n. 101 (=2804): Iustus Fontanini (ed.), Autographa membranea Aquileiensia, fol. 304; 11th-century original (A).
Edition
Lujo Margetić, "Pet puljskih isprava iz X. i XI. stoljeća" [5 charters from Pula from 10th and 11th centuries], in Rijeka, Vinodol, Istra: Studije [Rijeka, Vinodol, Istria: Studies] (Rijeka 1990), pp. 145-47.
Transcription

In Dei nomine.

Regnante domno Inrico anno V, die mensis Augusti XVII, indictione XIIII.

Actum intra monasterium venerabile Sancti Michaelis.

Cum secularia facta prudencium studiis sunt memorie tradita multo decencius extimatur ut opera pietatis, maxime que in Ecclesia Dei fiunt locorum vel terrarum, commendentur.

Quapropter nos quidem Megingaudus Dei gracia Polensis episcopus recolentes hoc, quod Ecclesie Sancti Clementis doni causa donamus pro amore Dei et sanctorum in eorum patrocinia ibidem colocavimus, et cum iudicavimus hoc scripture firmitate roborare.

Idcirco nos quidem predictus Megingaudus episcopus tradimus et consignamus tibi Ivencio abbati Sancti Michaelis cuncteque caterve monachorum sub tua cura degencium vestrisque successoribus item terram intra terras nostre Ecclesie sitam in loco qui dicitur Badavo, quam olim Grimaldus frater Iohannis episcopi ad pensione tenuit, secundum quod eam in die consecrationis prefate ecclesie Sancti Clementis donavimus cespitem eiusdem agri super altare ferentes, ut hab ac die in antea liberam et perpetuam potestatem abeatis tenendi uttendi, nostra et omnium successorum nostrorum contradictione remota, quia dignum est ut nostri successores hoc inviolabiliter observent, quod a nobis pietatis rectum factum tam nostre anime quam illorum credit profuturum.

Unde promittentes promittimus et obligamus nos nostrosque successores contra hanc nostre donacionis et obligationis cartam nullo unquam tempore esse venturus.

Quod si a nobis vel ab aliquo nostrorum successorum per aliquem ingenium fuerit attentatum, tunc poene nomine emendetur supradicte congregacioni pondus auri librarum decem, et post soluta pena hec nostra ordinacio maneat in sua firmitate.

Testes fuerunt:
Candianus Petenensis episcopus. 
Ego Megingaudius episcopus manu mea scripsi. 
Ego Hademarus Dei gratia Perent[inus] episcopus scripsi manu propria pro amo[re].1
Odolricus marchius Istriensis (SC) Signum manus prefatum marchius qui scribere nesciens signum crucis fecit. 
(SC) Signum Vitalis testis Andreas.
(SC) Testis Petrus qui vocatur Matheus, iudicibus Sancti Michaelis in perpetuum.
(SC) Signum manus Bertaldus Basiliacus.
(SC) Urso filio eiusdem Bertaldi testis cumfirmavi et subscripsi.
(SC) Signum manus Peneonis.
(SC) Criscencius testis.
(SC) Signum manus Grimaldus Torigide testis 
(SC) Signum manus Uvarda rogatis testes.
Et ego P[etru]s tabelius a predicto Megingaudo episcopo rogatus hec carta[m] donacionis scripsi et complevi.

Lectiones notęque

1) The line Ego Hademarus Dei gratia Perent[inus] episcopus scripsi manu propria pro amo[re] is split in two rows (from Ego to gratia on one line and from Parentinus to amore on the other). Sandwiched between those two rows is Ulrich's signature. For the sake of comprehensibility, the split line has been edited without this break.

Editor's Notes

This is the first mention of the syntagm "Istrian margrave".

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 1061_MI, fontesistrie.eu/1061_MI (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1061_MI.