1054_ERR

Date
16th of June, 1054
Place
Regestum

Abbott Erchembaldus of the monastery of Saint Mary and Saint Andrew on Crveni otok by Rovinj (Rovigno) leases certain possessions in the territory of Faenza to a certain Peter called Alegritto and his wife Gasdia.

Source
Copy from 1079. From Archivio Arcivescovile di Ravenna.
Edition
Iohannes Benedictus Mittarelli – Anselmus Castadoni (ed.), Annales Camaldulenses ordinis Sancti Benedicti, vol. 2 (Venezia 1756), appendix 2, pp. 147-49.
Transcription

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Anno Deo propitio pontificatus domini Gregorii pape sede anno septimo, sitque regnante donno Einrico filius item Einrici imperatoris anno vicesimo secundo ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo septuagesimo nono die vero .... mensis decembris indictione tertia in fundo Paraciaco. Exemplum ex authentico exaratum donaticia, seu instrumento, quod fuit compositum de enfiteusin, quod quidem fecerunt Ergenebaldus abbas in presentia Ugo presbiter et Petrus presbiter et Vizigonem et Ioannes presbiter et Marcagno et aliis.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Abamno ab incarnatione Domini Christi millesimo quinquagesimo quarto, sitque imperante donno Einrico Romani Imperii in Italia vero sede anno octavo die primo sexto decimo mensis iunii indictione septima, in fundo qui vocatur Casaligoto.
Omnibus modis statutum est, atque congrua racione dispositum libenter debere eorum desideriis annuere, pro quibus ad venerabilium locorum utilitatibus meliorandum ... proficiunt. 
Et ideo ego quidem in Dei nomine domnus Erchenbaldus abbas monasterii Sancte Marie et Sancti Andree apostoli in Insula Serra in partibus Istriensis una cum consensu deservientium eidem monasterio te presente in Dei nomine Petrus, qui vocatur Alegritto, petitor pro se et pro persona Gasdia iugalis tue una medietate de ipsa re, que ic inferius dicendi rei, et in alia vero medietate petitor tu ipse per ex persona Raimundo germano tuo, et qualiter de vobis suprascriptis petitoribus unum ante alterum sine filio vel filia de oc seculo obierit, tunc ea portio cadat ad aliut, qui supra vixerit, et in alia vero parte petitore ipso Aligritto pro ex personis ad illa et Berta germane tue de una sortes, et portione de quantascumque illorum pertinens, seu in filiis et nepotibus vestris per enfiteuticarium ius presenti die concedo, et largior seu confirmo vobis rem iuris suprascripti monasterii: idest omnes res, et pertinentias meas principales inibi quantascunque abuit Petrus, qui vocatur de Santerna, et Ioannes, qui vocatur de Ingizo seu et Trasulfo, necnon et Ugone de Ingizo toti germani filii quondam Ingizoni, que est posita in fundo, qui vocatur Casamazone, exsepto de quantacumque abuit, et detinuit Ugone de Raimondo cum confratribus suis, idest omnibus rebus cum terris, vineis, arbustis, arboribus et cum omnibus, ut superius legitur, in integrum pertinentibus, sitas in territorio Faventino plebe Sancti Petri intra silva intra confines eiusdem rei, a primo latere de suprascripta re fundo, qui vocatur Casaliclo, ab alio latere fundo qui vocatur Cintianico, seu a tertio latere fundo, qui vocator Ronco ... a quarto latere fundo qui vocatur Casagalandi. 
Dum vos superius nominatis petitoribus adque filiis et nepotibus vestris divina gratia in ac iusserit permanere vita concedo et largio seu confirmo vobis dictas res abendam, tenendam, laborandam, et in omnibus meliorandam, et ego predictus Erembaldus abbas cum meis successoribus a vobis suprascriptis petitoribus vestris filiis et nepotibus ab omni persona omnem predictam rem autorizare promitto, et ex vestris propriis expensis seu laboribus nichil et mihi meisque successoribus nisi inferius adfixa pensione deferantur, prestantibus quoque vobis superius nominatis petitoribus atque filiis et nepotibus ... secundum paginam petitionis vestre pensionem singulis quibuscumque annis omni anno aut infra indictionem pro predictis rebus ... ut dictum est persolvatur, pro eo quia exinde accepi calciarii nomine, idest libram unam pro denariorum Veneticorum libris quatuor, itaut post transitum vestrum suprascriptorum petitorum vestrorumque filiorum et nepotum munimine expleto quam Domino placuerit predictas res culta, laborata et in omnibus meliorata, vel quicquid a vobis inibi aditum melioratumque fuerit ad ius dominiumque meum, cuius est ius et proprietas modis omnibus revertatur. 
Promitto preterea nullis diebus nullisque temporibus vite mee vel meis successoribus testus uius pagina emfiteusis a me vobis facte et tradite minime valere, contendere vel si contra ea, que superius leguntur, agere presumpsero ego suprascriptu abbas aut meis successoribus, tunc daturo me meosque successores esse promitto vobis suprascriptis petitoribus vestrisque filiis et nepotibus ante omne litis initium aut interpellationem pene nomine auri optimi uncias quatuor, et post pene solutionem maneat anc pagina enfiteusin firma. 
Quam vero paginam scribta per manum Guidoni Ravenne tabelionis scribendam rogavimus, et signum sante crucis fecimus sub die menseque indictione suprascripta in suprascripto loco.
(SC) Erchenbaldus abbas monasterii Sancte Mariae et Sancti Andree apostoli in insula Serra partibus Istriensium ac enfiteusim a me facto subscripsi.
…rus presbyter et monachus eiusdem monasterii in hac enfiteusim subscripsi.
...aldus in hac enfiteusim, ut superius legitur rogatus testis.
(SC) Manus Petrus de Merlo, Iohannes de Stefano, Savinus Rotio de Venaresa rogati testes.
Guido tabellio uic pagine enfiteusim post roboracionem testium complevi et absolvi.
… Noticia testium.
Tebaldus testis. Petrus testis. Ioannes testis. Savino testis. Rotio testis.

Editor's Notes

The "insula Serre partibus Istriensium" refers to the island by Rovinj that is today called Crveni otok or Sv. Andrije (Ital. Isola di Sant'Andrea) which literally translates to "Red island" or "the island of Saint Andrew".

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie Medievalis, Vol. 2: A 804 ab 1077, doc. 1054_ERR, fontesistrie.eu/1054_ERR (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1054_ERR.