1040_WB

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
12th of July, 1040 (1042 according to the dating by indiction, 1044 according to the dating by Henry III's reign)
Regestum

Countess Williburga, the mother of Azica, confirms her daughters donation and donates even more properties to the monastery of Saint Mary and Saint Michael in Lim. 15th century forgery.

Source
14th century notarial copy from the archive of San Mattea di Murano in Archivio di Stato di Venezia. This copy is presumed lost.
Edition
Iohannes Benedictus Mittarelli – Anselmus Castadoni (ed.), Annales Camaldulenses ordinis Sancti Benedicti, vol. 2 (Venezia 1756), appendix 2, 82-84.
Transcription

In nomine Dei eterni amen.

Anno Dominice incarnationis M XXXX regni domini Heinrici felicissimi regis anno VI, indictione X, die XII mensis iulii.
Ecclesiarum Dei status non tam edificiis, quam edificatorum beneficiis confirmatur: et ideo satis necessarium ducitur hoc, quod eisdem Christi Ecclesiis ad sibi servientium substentationem confertur, literarum memorie mancipari, et si forte temporum longevitate deleta cognitione largientium violenti quilibet, quorum similes sibi generat etas etiam nostra ad ea diripienda improbas manus ex tendere explicantur testimonio veritatis ex conceptione inique cupidinis erubescant, et ab ausu temeritatis proprie non sine damno recedant.

Igitur qualiter illustrissima domina Wiilpurga mater Histriensium totius nobilitatis compos, quondam comitis  et comitissa procreata Ecclesiam ad honorem Dei et Sancte Marie Virginis et Beati Michaelis Archangeli a domno Iohanne abbate et reliquis fratribus ibidem congregatis super altitudinem ripe sinus, qui dicitur Lemus edificatam, et a domino Engalmero venerabili Parentino episcopo eadem invitante consecratam humillima devotione et benignissimo charitatis affectu doptaverat , et voluit ante mortem suam omnia sua territoria designare, hec brevis scriptiuncula transmitit notitie futurorum.

Dat igitur predicta domina Wilipurga consensu domini Wecellini, et consensu domini Woldorici, et consensu filiorum et filiarum suarum, presentium nobilium qui subterius manifestantur, prefate Dei Ecclesie ad substentationem domni Iohannis fratrumque suorum et cunctorum eis succedentium unum territorium non modicum, indivisum et inseparabile, sibique totum coherens secundum quod illustris Iacobus advocatus Almerici filius eiusdem in capitibus et lateribus designavit, et terminis coadiacentibus definivit.

Incipit enim a monte, qui dicitur Calbo, versus meridiem, postea vadit sursum per cacumen montis recto tramite usque ad plagium de valle Felectosa, sicuti continetur in dotatione domine Azciche filie sue. Sequitur ab ea valle et vadit in directum iuxta Casaliola versus occidentem, postea vero dirigitur sursum, et reflectitur usque ad archam sepulture ibi sitam, que est in monte, qui dicitur Ceternicus, deinde vadit in longum iuxta possessam Dominici. Et hinc retroquitur sursum usque ad coronam terre Sancti Mauri, que est iuxta viam publicam, que vadit de Parentio ad castrum Calixedi. Ab illa corona vero dirigitur per latus secus pedes montium de Nogarda et de Lodomo recto tramite versus orientem usque ad lamam spinosam, que est iuxta viam publicam, que vadit Ursarie de castro Sancti Laurentii. Inde currit et reclinat infra se aliquantulum iuxta eamdem viam, et postea vertit se in obliquum versus carso de monte Fixini , quod est iuxta paludem. Postea vero vadit recta linea usque ad moduli , et deinde reducitur recto tramite usque ad lacum de monte Fixini , et ab illo lacu vertitur per transversum Fracte usque ad montem qui dicitur Paxivus. A monte Paxivo vero vadit ad pedes montis Fixini versus meridiem, ubi est una magna corona lapidum, et per illam coronam vadit versus montem retorquendo sursum usque ad viam dictorum castrorum, que vadit Parentium, et ibi sunt coadunati lapides prope paludum quindecim passibus, postea vero vadit recto tramite usque ad viam, que vadit de paludo ad castrum Calixedi, postea vero volvitur ad magnum termonem, qui est prope viam castri Sancti Laurentii, que vadit ad paludum, postea vero vadit per illam viam versus castrum Sancti Laurentii usque ad viam, que vadit de Calixedo Duorum Castrorum, et ibi est signum crucis in una quercu, et a quercu vadit recto tramite usque ad montem Spinosum, postea vero vadit per unam magnam coronam usque ad pedes montis Carmasci versus orientem, postea vero declinat et vadit versus meridiem usque ad cleam, et per illam cleam vadit usque ad mare salsum et piscarie que sunt ad Arnum, qui est subtus montem, qui dicitur Calbo. Ab Arnu vero vadit usque ad prenotatum montem qui dicitur Calbo.

Hoc igitur territorium apertis finibus longe lateque signatis predicta domina voluit omnia in luce facere, pro pace et bona concordia fecit fieri stridam, et posuit terminum usque ad dies XXX. Si aliquis habet facere aliquid in dicto territorio vel in piscariis, debeat se presentare sicut est consuetum camere regie usque ad predictum terminum. Ad hec omnia nullus comparuit, finitoque termino supradicta domina offert prelibate Ecclesie Sancte Marie Virginis et Sancti Michaelis ac servis suis ibidem famulantibus presentibus et futuris in perpetuum possidendum.

In aliis vero territoriis suis, que undique sibi circumiacent, liberam prebet facultatem omni tempore, quo eis necesse fuerit, laborandi sine aliqua pensione vel redditu.

Hac itaque oblatione facta eadem domina una cum supradicto Iacobo advocato suo consensu Woldorici filii sui investivit domnum Iohannem abbatem et reliquos fratres sibi subditos de omnibus his sub lege perpetue possessionis, mandans heredibus suis cunctisque successoribus per attestationem tremendi iudicii nunquam eam, que Dei Ecclesie ipsa devoto corde obtulerat, de potestate servorum Dei ibidem famulantium auferre presumant, sed ad ipsorum ius perpetualiter tueantur et serventur.

Imprecate est etiam, ut omnipotentis Dei furorem incurrat, et presentis vite quotidianis afficiatur adversis, numquam prosperis consoletur, post vite vero presentis tramitum gehenne ignibus deputetur, atque novissimo extremi iudicii die separetur a dextris et a sinistris, et eternis tradatur incendiis concremandus quisquis hec, que ipsa pia cordis intentione Dei Ecclesie donaverat et designaverat diripere de possidentium manu presumpserit; nec tamen careat presentibus damnis, sed cogatur decem libras auri solvere, medietatem camere regis , medietatem vero iniuriam passis; sitque ei in eternum anathema maranatha.

Ego Albanus auctoritate imperiali iudex ordinarius et notarius, et nunc supradicti domini episcopi Parentini advocatus supradictum instrumentum dotacionis de mandato dicte domine Wilpurge scripsi et publicavi, et signo meo consueto munivi presentibus venerabilibus et nobilibus viris domino Engalmero Parentine civitatis episcopo, et Iacobo advocato supradicte domine Wilpurge.

Ego Andreas de Parentio imperiali auctoritate notarius de mandato venerabilis domini Bonifacii Dei gratia Parentini episcopi, presentibus testibus domino Georgio archipresbytero Parentino, et domino Martino clerico canonico Parentino, Arligio de Mediolano diacono, Mattheo canonico Sancti Laurentii, et Simone familiare dicti domini episcopi et aliis multis.

Actum Parentii in episcopali palatio.

Relevavi hoc privilegium, exemplavi et scripsi de publico et authentico privilegio, nihil addens vel minuens quod intentionem variet, augeat, minuat, vel immutet, sed sicut in eo inveni, sic bona fide exemplavi et transcripsi currente anno Domini millesimo trecentesimo quinto, indictione tertia, die ultimo mensis martii.

Selected Bibliography
Danilo Klen, Fratrija: Feud opatije sv. Mihovila nad Limom u Istri i njegova sela (XI - XVIII st.) [Fratrija: The Fief of St.Michael’s Monastery above the Lim Bay in Istria and its Villages (XI - XVIII cent.)], (Rijeka 1969), pp. 23-34.
Editor's Notes

See the notes for the alleged Azica's donation.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, Vol. 2: A 804 ab 1077, doc. 1040_WB, fontesistrie.eu/1040_WB (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1040_WB.