1040_HR

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
15th of September, 1040 (1042 according to the dating by indiction, 1044 according to the dating by Henry III's reign)
Regestum

The decision of Henry III's royal court regarding the tithes from the territories of Saint Michael's monastery in Lim bay. 15th century forgery.

Source
15th century notarial copy from the archive of San Mattea di Murano, currently in Archivio di Stato di Venezia. The copy is presumed lost.
Edition
Iohannes Benedictus Mittarelli – Anselmus Castadoni (ed.), Annales Camaldulenses ordinis Sancti Benedicti, vol. 2 (Venezia 1756), appendix 2, 88-91.
Transcription

In Christi nomine amen. Hoc est exemplum seu transumptum cuiusdam publici instrumenti scripti, ut prima facie apparebat, manu Abani imperiali auctoritate notarii, non abrasi, non aboliti, non cancellati, nec in aliqua sui parte suspecti, sed prorsus omni suspicione carentis, cuius tenor per singula talis est.
In nomine Dei eterni amen. Anno Dominice incarnationis millesimo quadragesimo, regni domini Henrici felicissimi regis anno sexto, indictione decima, die quintodecimo mensis septembris. 
Cum quedam questio verteretur inter dominum Engelmarum episcopum Parentine civitatis ex una parte, et ex altera parte domnum Iohannem abbatem monasterii Sancte Marie Virginis et Sancti Michaelis Archangeli de Lemo. Questio talis erat inter illos, quod dominus episcopus volebat habere decimam de territorio dicti monasterii, et dominus episcopus precepit omnibus hominibus, qui laborant territorium supradictum, ut portarent decimam in episcopali palatio, et ipsi noluerunt eam portare nec dare et talem excusationem habebant dicendo: “Domnus abbas nobis precepit, ut debemus portare decimam in monasterio supradicto sub pena dupli.” Ista et alia multa verba fuerunt inter illos. Propter talem questionem dictus abbas comparuit cum suis iuribus coram domina Azicha, et dixit ei: “Dominus episcopus facit nobis molestare omnes homines, qui laborant nostrum territorium, quod tu nobis dedisti, petit ab ipsis decimam.” Et domina Azicha respondit: “Eamus omnes ad nostrum regem.” Post hec omnia comparuerunt omnes coram domino Henrico felicissimo rege, et talem questionem narraverunt ei, et rex cum audisset eos fecit sibi multos seniores convocare in palatio suo ad consilium, et ibi fuerunt congregati quingenti et sexaginta octo seniores. Et rex coram omnibus vocavit dominum episcopum, et domnum Iohannem, et dominam Azicham, et ipsi venerunt coram rege cum multis, qui erant in societate eorum. Domina Azicha viva voce dixit domino regi, et omnibus, qui erant cum eo: “Ego dedi unum territorium ad honorem Dei monasterio Sancte Marie Virginis et Sancti Michaelis Archangeli domno Iohanni abbati, et reliquis fratribus ibidem congregatis super altitudinem ripe sinus, qui dicitur Lemus, et ecce instrumenta, si vobis placet, facite ipsa legere.” Et fecerunt ipsa legere coram omnibus. Cum lecta fuerunt instrumenta dixit domina Azicha coram omnibus: “Dominus episcopus facit mihi iniuriam, quia petit decimam a pauperibus Christi. Ego dedi dictum territorium, ut possint fratres predicti monasterii habitare, et pauperes recipere.” Ad hec dominus episcopus respondit: “Omnes decime debent esse episcopi et capituli sui. ”
Hec omnia dominus Rex intellexit cum suis senioribus et fecit consilium, et in illo consilio omnes viva voce dixerunt: “Decimas debent habere fratres de suo territorio, qui habitant in dicto monasterio. Incipit enim a monte Calbo, et vadit per signa, sicut continentur in supradictis instrumentis domine Aziche, et matris sue Wilpurge.” Et dominus Henricus rex dixit supradicto domino episcopo: “Vade in pace, et non nos contristare. Nos volumus decimas dare, quas tu petis, supradicto monasterio, et hoc habemus exemplum, quod per totam provinciam Hystriensem monasteria Sancti Benedicti possident suum territorium cum decimis et omnes fructus, qui in eo possint habere. Etiam nos volumus cum consilio nostro, quod omnes homines, qui laborant supradictum territorium, debeant portare decimam domno Iohanni abbati supradicti monasterii et suorum fratrum, cunctorumque in perpetuum succedentium, et possint ipsas decimas habere, gaudere, et omnes suam voluntatem facere sine contradictione alicuius persone sub pena librarum decem auri, medietatem solvere camere regis, medietatem vero iniuriam passis.”
Post hec dominus episcopus fecit pacem cum domina Azicha, et domina Azicha dedit domino episcopo et suo capitulo unum territorium subtus montem Sablonorum versus occidentem, sicut continetur in suo instrumento, et dominus episcopus promisit, cum suis clericis domine Aziche, quod nunquam peteret decimam in territorio supradicti monasterii. Anathema Maranata.
Ego Bartholomeus natus ser Petri de Carneriis de Pergamo publica imperiali auctoritate notarius et iudex ordinarius auscultationi ipsius transumpti una cum infrascriptis Petro Subtili , et Luca notariis presens interfui, et quia utrumque concordare inveni, me in testem subscripsi, signumque meum et nomen apposui consuetum in fidem et testimonium premissorum.
Ego Petrus quondam ser Thome de Pola Subtil. publicus imperiali auctoritate notarius et iudex ordinarius auscultationi ipsius transumpti una cum supra scripto Bartholomeo et infrascripto Luca notariis presens interfui, et quia utrumque concordare inveni, me in testem subscripsi, signumque meum et nomen apposui consuetum in fidem et testimonium premissorum.
Ego Lucas scriba filius quondam ser Marci notarii de Venetiis publicus imperiali auctoritate notarius, nec non castri Sancti Laurentii cancellarius, prout vidi inveni in scripto instrumento manu Abani notarii scripto in uno petio pergameno, ita hic de verbo ad verbum fideliter copiavi et exemplavi in isto petio pergameno nihil addito vel detracto, quod sencentiam mutet vel vitiet intellectum, nisi esset punctum vel sillabam per errorem, et in publicam formam redegi, signoque et nomine meo solitis roboravi, currente anno Domini millesimo quadrigentesimo tertiodecimo, indictione sexta, die decimo octavo mensis septembris.

Selected Bibliography
Danilo Klen, Fratrija: Feud opatije sv. Mihovila nad Limom u Istri i njegova sela (XI - XVIII st.) [Fratrija: The Fief of St.Michael’s Monastery above the Lim Bay in Istria and its Villages (XI - XVIII cent.)], (Rijeka 1969), pp. 23-34.
Editor's Notes

See the notes for the alleged Azica's donation.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie Medievalis, Vol. 2: A 804 ab 1077, doc. 1040_HR, fontesistrie.eu/1040_HR (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1040_HR.