1027_KA

Date
19th of May, 1027
Place
Regestum

The ruling of the royal court, chaired by Konrad II and his son Henry in Verona, by which the duke of Carnithia, Adlapero, renounces his claims to various obligatory services (fodrum, angaria, servitium publicum) owed to him by the subjects of the Church of Aquileia. By official decree of the imperial court, the Church of Aquileia, represented here by patriarch Poppo and advocate Walpert, is to be free from any services owed to the dukes of Carinthia.

Source
15th century copy in Archivio di Stato di Venezia, Consultori in iure, b. 366/4, Tractatus Iacobi Gordini, fol. 20.
Edition
Harry Bresslau (ed.), Conradi II diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae, vol. 4 (Hannover – Leipzig 1909), doc. n. 92, pp. 125-27.
Transcription

In nomine Domini.

Dum in Veronense Comitatu in laubia Sancti Zenonis solarii et in iudicio resideret dominus Chonradus gratia Dei imperator Augustus una cum filio suo Henrico ad faciendas singulis hominibus iusticias et ad deliberandas intentiones, aderant cum eis Popo archiepiscopus Treverensis et Ucellinus episcopus Trasburgensis e et Bruno Augustensis et Megnardus de Podeybrum, Vuermundus episcopus Constantiensis, Wulderieus Tridentinus et Rocerius Taruisanus, Albuinus Bellunensis et Rigizo Feltrensis et Helmengerus Cenetensis sanctorum Dei episcopi, Ugo marchio, Agizardus comes et Popo comes et Arduinus comes, Megenardus comes, Orekcerio comes, loannes comes, Magifredus comes et Regimbaldus comes, Beuo, Rafaldus, Ingelram, Arpo, Bernardus, Albericus, Remego, Iscledo, Rozzo et Naldipsi, Arnaldus iudices sacri palatii, Acilinus de Turre et Uberto germani, Luitfredus et Papo et Gualterus germani, Hermerardus, Arduinus, Regenaldus filius cuiusdam Leonis, Azo, Glopo germani, loannes et Paganolus germani filiique Valperti, Vulfradus filius Agichardi, Valpertus et Alderinus germani et filii Odelrici, Azo filius Varienti et reliqui.

Ibique in eorum veniens presentia dominus Popo patriarcha Aquileiensis Ecclesie pariter cum Walperto suo eiusdemque Ecclesie advocato et ex alia parte dominus Adalpero dux de Carinthia una cum comite Wecellino advocato suo qui et walpoto vocatur.

Ibi cum coniuncti essent et alter cationes inter se haberent, dicebat Adalpero dux cum eodem Wecellino advocato suo, quod de curtis et castellis seu villis et de omnibus tam servis quam liberis ipsi Sancte Aquileiensi Ecclesie pertinentibus et supra eiusdem Ecclesie pertinentias habitantibus ex parte ipsius Ducatus fotrum et angaria seu publicum servitium, id est a panem et vinum carnes et annonam et alias angarias et functiones publicas, sibi dare deberent.

Ad hec respondit dominus Popo patriarcha et advocatus eius Walpertus, hoc verum non esse, quod de curtis et de omnibus supra dictis rebus fotrum aut quicquam horum que predixerat dare deberent ducibus vel marchionibus aut comitibus scultasiis vel decanis sive saltariis.

Tunc veniens supra dictus Walpertus advocatus ibique per iudicium iudicum cum quatuor sacramentalibus, quorum nomina Varientus, Ubertus et Tubertus nec non et Cono  ipsius Sancte Aquileiensis Ecclesie milites, qui ita iuraverunt de curtis et de castris villis et de omnibus supra ipsius Sancte Aquileiensis Ecclesie pertinentiis habitantibus tam per servos quam per liberos, quod neque ducibus neque marchionibus nec comitibus nec scultasiis, decanis neque saltariis per legem nec fotrum nec functiones nec quicquam de supra dictis rebus pertinere nec ullam pignerationem facere ibidem deberent.

Et rettulit ipse dominus patriarcha cum Walperto advocato suo: “Quod habemus et detinemus ex parte Sancte Marie et Sancti Hermacore Aquileiensis Ecclesie cortes, castella, villas, massaricias et omnia in omnibus cum in ipsius Ecclesie pertinentiis habitantibus. Et si quilibet homo adversum nos et adversum Aquileiensem Ecclesiam inde aliquid dicere vult, parati sumus inde stare in ratione cum eo et legittime finire; et quod plus est, querimus, dicat dominus Adalpero dux una cum comite Wecellino advocato suo, si de cortis sive castellis vel de villis aut de aliis Sancte Aquileiensis Ecclesie iuribus aut per fotrum aut per ullum superius dictum gaforium ulterius dicere aut quicquam inquietare vult an non.”

Ad hec responderunt Adalpero dux et comes Wecellinus eius advocatus: “Quod dignum et iustum est, dicimus et firmiter laudamus, quod de cortis, castris, casis, massariciis et de Sancte Marie Sanctique Hermacore pertinentiis et in ipsis pertinentiis habitantibus tam de servis quam de liberis nec nobis nec aliis ducibus nec marchionibus nec comitibus neque scultasiis neque decanis neque saltariis per legem pertinet quicquam, sed omnia in omnibus Aquileiensis Ecclesie sunt propria.”

Insuper hoc in loco et in eodem iudicio obligavit se ipse Adalpero dux cum Wecellino comite advocato suo contra dominum Poponem patriarcham et Walpertum advocatum suum vel contra omnes Aquileiensis Ecclesie partes e compositurum Sancte Marie Sanctoque Hermacore centum libras optimi auri, et collaudavit, ut totidem componerent heredes et proheredes et posteri eius, si unquam contra Poponem patriarcham vel contra quemquam alium aliqui dicere vel inquietare presumpserint de his prenominatis rebus, et deinde taciti et contenti permaneant omni tempore, et si alique summisse persone contra hoc ire temptaverint, totidem componant tacitique permaneant.

Cum hoc ita diffinitum est, iustum fore omnibus supra scriptis auditoribus visum est, iudicaverunt quoque, ut iuxta eiusdem domini Poponis patriarche et Walperti Aquileiensis Ecclesie advocati nec non Adalperonis ducis vel Wecellini comitis eius Ducatus advocati professionem et manifestationem amodo inantea dominus patriarcha cum Walperto advocato suo ipsas cortes cum casis et castris seu villis et massariciis et cum omnibus in eiusdem Ecclesie pertinentiis habitantibus tam liberis quam servis, cum fotro et cum omni prescripto de parte Adalperonis ducis et comitis Wecellini advocati sui sine omni inquisitione habere et detinere deberet; et ipse Adalpero dux cum Wecellino comite advocato suo promiserunt se omni tempore exinde tacitos et contentos permanere. Taliter hec causa finita est, et qualiter acta est, presens noticia optime demonstrat.

Ego quidem Arnoldus notarius et iudex sacri palatii iussione supra dicti imperatoris et iudicum a admonitione a hanc cartulam scripsi et interfui anno eiusdem domini Conradi gratia Dei imperatoris Augusti in Italia primo, in XIIII. kalendas iunii, indictione X.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie Medievalis, Vol. 2: A 804 ab 1077, doc. 1027_KA, fontesistrie.eu/1027_KA (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1027_KA.