Pope John XIX confirms the jurisdictions and possessions of the Church of Aquileia, including the "parish of Grado" as per the conclusions of the Synod of Rome that took place five months earlier, and bestows the pallium upon the incumbent patriarch.
Ioannes episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Popponi sanctae Aquileiensis ecclesiae patriarchae perpetuam salutem.
Cum magna nobis solicitudine insistit cura pro universis ecclesiis Dei ac piis locis vigilandia, ne aliquam necessitas iacturam sustineant, sed magis propriae utilitatis stipendia consequantur.
Ideo convenit nos tota mentis aviditate eorumdem veterum locorum stabilitatem ac integritatem maxime procurare et sedulo eorum utilitatem ac subsidia ille contrahere, ut Deo nostro omnipotenti id quod pro eius sancti nominis honore et laude atque gloria eius divinae maiestatis nostrarum rerum confirmare, veteribus locis sit acceptabile nobisque ab eius locupletissima misericordia digna huiusmodi pii in sidereis conferamur arcibus remuneratione.
Igitur quia postulastis a nobis, quatenus Patriarchatum sanctae Aquileiensis ecclesiae cum omni suo honore atque suis pertinentiis totum in unum vobis confirmaremus, sicuti olim a beato Petro principe apostolorum necnon Eugenio atque Gregorio cęterisque predecessoribus nostris huius Apostolicae Sedis episcopis decretum est, inclinati namque precibus vestris apostolica autoritate concedimus et per huius nostri privilegii paginam confirmamus vobis vestrisque successoribus Patriarchatum sanctae Aquileiensis ecclesiae fore caput et metropolim super omnes Italiae ecclesias, quoniam ante omnes constitutam et in fide Christi fundatam fuisse cognoscimus, atque volumus sanctam Aquileiensem ecclesiam in cunctis fidei rebus peculiarem ac vicariam et secundam esse post hanc almam Romanam sedem, sicuti olim beato Petro apostolo concessum fuisse videtur.
Insuper autem vobis vestrisque successoribus apostolica autoritate paliumb concedimus quo vos ad missarum solemnia celebranda uti volumus in Natali Domini ac solemnitate Epiphaniae et in quatuor sanctae Mariae festivitatibus et in eiusdem dedicatione ecclesiae et in die natalitii tui et in Cena Domini et in die Sanctae Paschae et in Ascensione Domini et in die Sancto Pentecostes et in Nativitate Sancti Ioannis Baptistae atque in festivitatibus Omnium Apostolorum et in festivitate Omnium Sanctorum et in cęteris omnibus precipuis festivitatibus necnon in consecratione episcoporum. De rationali autem id ipsum precipimus, ut in cęteris festivitatibus utamini quemadmodum et de palio.
Insuper autem vobis vestrisque successoribus apostolica autoritate universos episcopos sanctae Aquileiensis ecclesiae pertinentes necnon monasteriac atque etiam parrochias cunctas eidem Patriarchatui pertinentes cum omnibus plebibus, titulis, ecclesiis seu capellis, castellis, villis, terris cultis et incultis seu decimationibus eorum cum exitibus vel redditibus eorum seu cum omnibus utensibilibusd eorum et appenditiis, questise vel inquirendis quae dici vel nominari possunt.
Necnon confirmamus vobis vestrisque successoribus insulam quae Gradus vocatur cum omnibus suis pertinentiis, quae barbarico impetu et iure Aquilegiensis ecclesiae subtracta fuerat et falso patriarcali nomine utebatur, de qua multi antecessores vestri temporibus meorum antecessorum et multorum imperatorum per multas synodos proclamaverunt, ad quas emulus tuus multoties synodali sententiae et imperiali pręcepto vocatus venire renuit, unde interventu et petitione dilecti filii nostri Conradi imperatoris augusti synodum congregavimus, in qua multi nostrates et Longobardi et Theutonici episcopi et abbates interfuerunt, ad quam ipse canonice vocatus venire distulit, unde iuditio omnium episcoporum qui aderant restituta est tibi eadem insula cum omnibus suis pertientiis, ut secundum Deum ad votum vestrum eam ordinare vobis liceat omnia quae sibi iure ac dominio Patriarchatus prefati adiacere vel pertinere noscuntur, quemadmodum beatissimus Petrus apostolus olim suo discipulo Marco evangelistae eiusque sequaci eleganti viro Hermacore contradidit.
Statuentes igitur apostolica censura sub divini iuditiio obtestatione et anathematis interdictu interdicimus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum nullusque episcopus nullaque magna parvaque persona in tot finibus vestri Patriarchatus vel episcoporum vestrorum dominio pertinentium ordinationem quamlibet facere presumantf, nisi vestro vestrorumque successorum fuerit consensu, quatenus ecclesiastici ordines cum Dei adiutorio sedule accrescant.
Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu huius nostri apostolici privilegii transgressor extiterit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis et apostolorum principis Petri et Pauli et nostra, qui eorum fungimur vice, anathematis vinculo esse innodatum et a Regno Dei esse alienum.
Qui vero huius nostrae epistolaeg institutionis in omnibus observator extiterit, benedictionis gratiam vitamque ęternam et absolutionem omnium peccatorum suorum consequi mereatur a Deo, qui vivit et regnat in secula seculorum.
Amen!
Scriptum per manus Ioannis cardinalis et cancellarii vice Petri diaconi mense septembris, indictione octava.
Datum per manus Horsonih episcopi et bibliothecarii sanctae Romanae ecclesiae in mense et indictione suprascripta in sacratissima sede beati Petri apostoli anno IIII Deo propitio pontificatus domni Ioannis summi pontificis et universalis nonodecimi papae.
a) sic B: pro vigilandum, sicut em. Zimmermann. b) sic B et undique sic; pallium em. Zimmermann et undique sic. c) seq. spatium vacuum circa 6 litterarum rel. B. d) sic B: pro utensilibus, sicut em. Zimmermann. e) sic B: pro quęsitis, sicut em. Zimmermann. f) sic B: pro presumat, sicut em. Zimmermann. g) sic B: pro apostolicae, sicut em. Zimmermann. h) sic B: pro Bossoni, sicut em. Zimmermann.
“In primo namque scrineo sunt privilegia apostolica summorum Romanorum pontificum [om.], et insuper qualiter ipsa ecclesia est caput et metropolis super omnes Italie ecclesias, atque in omnibus fidei rebus peculiaris et vicaria ac secunda post Romanam ecclesiam, prout per beatum Petrum apostolum dicitur fuisse concessum; et de plebe Gradensi ac patriarcha ibidem, qui falso se nominat patriarcham.” – Thesauri claritas, opus saec. XIV, ed. Giuseppe Bianchi (Udine 1847), pp. 3–4.