1011_WM

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
22nd of May, 1011
Place
Regestum

Henry II, King of the Romans, donates properties in the March of Carniola, including the castle Bled, to the Bishopric of Säben (later Brixen) and its bishop Adalbero.

Source
Original from Haus- Hof- und Staatsarchiv in Vienna.
Edition
Theodor von Sickel (ed.), Henrici II. et Arduini diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata 3 (Hannover 1900-1903), doc. n. 228, pp. 263-64.
Transcription

(SC) In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis.

Heinricus divna ordinante providentia rex. 

Si sanctorum Dei loca alicuius doni incremento sublimare vel meliorare studuerimus, nobis nostrique Regni statui id proficere minime dubitamus. 

Quapropter omnium Christi fidelium presentium scilicet ac futurorum noverit industria, qualiter nos divini amoris instinctu pro remedio animę nostrae seu parentum nostrorum interventu et petitione dilectae coniugis nostrae Gunigvndae reginae nec non et Adalberonis Sanctae Sabiniensis Ecclesiae episcopi rogatu sibi suaeque Ecclesiae in honore Sanctorum Cassiani martiris et Sancti Ingenuwini confessoris dedicatae castellum Veldes vocatum regalesque mansos XXX in pago Creina in Comitatu Oͮdalrici sitos, videlicet inter duos fluvios maioris et minoris Sowa, per hanc nostram paginam potenti manu concedimus, quod si vero de eis inibi defuerit, in eodem Comitatu ubicumque habere noscimur ad eorum subpletionem quantum sufficiat simili modo largimur, cum omnibus pertinentiis Ecclesiis decimationibus, areis, aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumve decursibus, piscationibus, molendinis, cum familia utriusque sexus, cultis aut incultis, exitibus et reditibus quaesitis sive inquirendis seu cum omnibus quae quolibet modo dici aut scribi possunt utilitatibus, et de nostro iure ac dominio in eius ius et dominium omnino transfundimus, eo videlicet rationis tenore ut prefatus episcopus suique successores de prenominatis prediis et eorum utilitatibus dehinc liberam habeant potestatem quicquid eis placuerit faciendi ad eorum tamen utilitatem Ęcclesiae, omnium hominum inquietudine remota.

Et ut hęc nostrae traditionis auctoritas firmior omni habeatur tempore, hoc preceptum inde conscriptum manu propria firmare curavimus et sigillo nostro insigniri iussimus.

Signum domni Heinrici ( SM) regis invictissimi.

Cuntherius cancellarius vice Erchambaldi archicappellani notavit. (SN)

Data XI. kalendas iunii indictione VIIII, anno Dominicae incarnationis millesimo XI, anno vero domni secundi Heinrici regnantis VIIII.

Actum Regenesburg.

Feliciter, Amen.

Editor's Notes

This is the first mention of Ulrich I, the count of Ebersberg and father of Eberhard II, Adalbero II and Williburga II, as count of Carniola. Although Ulrich was never titled as margrave, Carniola was at the time a march (first mentioned in 973, see the document here), and his son and heir Eberhard II was titled the margrave of Carniola in 1040 (see the document here). During this period, the first half of the 11th century, the titles of marchio and comes were freely interchangeable, so it would not be wrong to consider Ulrich I a margrave of Carniola.

This Ulrich died in 1029 and both of his sons died without leaving male heirs; Eberhard II died between 1041 and 1044, Adalbero II died in 1045 and the family estates were divided by Adalbero's wife Richlind, the sister of Welf II and aunt of Welf III, duke of Carinthia (see the excerpts from the 11th century family chronicle attesting to this here). It was only Williburga II that managed to produce a surviving heir with her husband count Werihen III: a daughter, Hademoud II (see the sources attesting to that here). It was the son of this Hademoud, Ulrich, that would be the next margrave of Carniola, inheriting the office after the death of Eberhard II (in the official imperial diplomata attested as the margrave of Carniola for the first time in 1058, see the document here).

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 1011_WM, fontesistrie.eu/1011_WM (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1011_WM.