1079_PHP

Razdoblje
Vol. 3: A 1077 usque ad 1209
Datum
16th of June, 1079
Mjesto
Regest

Pope Gregory VII formally bequeaths to Henry, the patriarch of Aquileia, the right to don the pallium even on the feast days of St. Ulrich and St. Afra as compensation for the help he had provided to the papal legates, the bishops of Padua and Albano.

Izvornik
B = Vatican, Archivio Apostolico Vaticano, Registra Vaticana, reg. Vat. 2, liber VI, fol. 171; 11th-century copy.
Izdanje
Erich Caspar (ed.), Gregorii VII registrum / Das Register Gregors VII., vol. 2, Monumenta Germaniae historica, Epistolae selectae 2, (Berlin 1923), lib VI, doc. 38, pp. 454–55.
FIM Edition
Diplomatic edition based on B (= MGH edition).
Transkripcija

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, Heinrico karissimo in Christo fratri et coepiscopo Aquilegiensi salutem et apostolicam benedictionem.

Tuę dilectio fraternitatis per legatum suum humiliter exoravit quatenus sibi preter eas sollempnitates quę in privilegio ecclesię vestrę continentur, in beati Ǒdalrici confessoris Christi atque pontificis sed et in beatę Afrę martiris festivitatibus, usum palii concederemus.

Cuius ecclesiastici honoris excellentia, sicut pravis et inoboedientibus iuste denegatur, ita bonis et morum honestate preditis apostolica moderatione pro meritis quandoque supereroganda fore videtur.

Proinde, quia te sincere dilectionis erga nos affectum habere confidimus, quia legatos nostros Albanensem videlicet episcopum et Paduensem benigne tractasse et fideliter, sicut oportuit, adiuvisse dinosceris, postremo quia pro componenda pace multum desudasse probaris, petitionem tuam libenter accepimus.

Huius igitur tibi precepti auctoritate concedimus, ut in sollempniis beati Ǒdalrici confessoris atque pontificis et beatę Afrę martyris in missarum celebritate pallio utendi licentiam habeas.

Quod tamen tibi in vita tua, non loco tuo, concessum esse cognoscas.

Data Rome XVI kalendas iulii, indictione II.

Odabrana bibliografija
See doc. 1079_SH.
Opaske urednika

The papal gift to his newfound ally, the patriarch of Aquileia, was meant to cement the amicable relations between the reform papacy and the newly ordained head of the Aquileian Church who began his career as a royal chaplain loyal to King Henry IV.

For the context of these new and very short-lived amicable relations between Pope Gregory VII and Patriarch Henry, see the "Editor's Comments" featured in doc. 1079_SH.

Kako citirati
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 3: A 1077 usque ab 1209, doc. 1079_PHP, fontesistrie.eu/1079_PHP (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 3: doc. 1079_PHP.