Razdoblje
Vol. 3: A 1077 usque ad 1209
Datum
4th of October, 1079
Mjesto
Regest

Pope Gregory VII admonishes a noble knight Wezelin for attacking Dalmatia, ruled by a ruler approved by the Holy See, and orders him to immediately stop with the hostilities lest the "sword of St. Peter" be unleashed upon him and his followers.

Izvornik
B = Vatican, Apostolic Archive in Vatican, Reg. Vat. 2, fol. 174; contemporaneous copy.
Izdanje
Erich Caspar (ed.), Gregorii VII registrum, vol. 2, Monumenta Germaniae historica, Epistolae selectae in usum scholarum ex Monumentis Germaniae historicis separatim editae 2/2 (Berlin 1923): lib. VII, doc. n. 4, pp. 463-464..
FIM Edition
Diplomatic edition based on B.
Transkripcija

<Wezolino nobili militi>

‡Gregorius‡ episcopus servus servorum Dei Wezelino nobili militi salutem et apostolicam benedictionem.

Scias nos de prudentia tua multum mirari, ut, qui te esse dudum beato Petro et nobis fidelem promiseris, contra eum quem in Dalmatia regem auctoritas apostolica constituit, tu modo coneris insurgere.

Quapropter nobilitatem tuam monemus, et ex parte beati Petri praecipimus, ut adversum iamdictum regem deinceps arma capere non praesumas sciens, quicquid in illum ausus fueris, procul dubio te in Apostolicam Sedem facturum.

Si vero adversus ipsum aliquid te forte te dicis habere, a nobis iudicium debes expetere, et expectare iustitiam potius, quam contra eum ad iniuriam Sedis Aposlolicę manus tuas armare.

Quodsi te temeritatis tuę non poenituerit, sed contra mandatum nostrum contumaciter ire temptaveris, scias indubitanter, quia gladium beati Petri in audaciam tuam evaginabimus et eodem pertinaciam tuam et omnium, qui tibi in ea re faverint, nisi resipiscas, multabimus.

Si vero obediens, sicut christianum decet, prudenter extiteris, gratiam beati Petri, et Apostolicę Sedis benedictionem sicut obtemperans filius consequeris.

Data Rome, IIII nonas octobris, indictione III.

Odabrana bibliografija
Josip Banić, "The Mystery of Merania: A New Solution to Old Problems (Holy Roman Empire and the Kingdom of Croatia-Dalmatia during the Investiture Controversy) (Part 2)," Zgodovinski časopis 75/1-2 (2021): pp. 43-73.
Kako citirati
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 3: A 1077 usque ab 1209, doc. 1079_WM, fontesistrie.eu/1079_WM (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 3: doc. 1079_WM.
Slika
Image Source and Info

The digital reproduction of the manuscript is taken from Jakov Stipišić, Pomoćne povijesne znanosti u teoriji i praksi (Zagreb 31991), p. 93.