Emperor Otto I donates Izola in Istria to the Venetian Vitale Candiano.
‡In nomine sanctae et individuae Trinitatis.‡
‡Otto divina ordina[n]tea clemencia imperator augustus.‡
‡Noscat omnium sanctae Dei Ecclesiae ac nostrorum fidelium presencium scilicet et futurorum‡ industria eo quod Adeleid comes nostri Imperii nostrae humiliter suggesit magestati, q[uatinus locum qui nuncu]patur Insula, que est sita in Istria, cum suis pestinentiisb Vitali Venetico Candiano tribuere dignaremur.
Cuius suggestioni libenter adsensum prebentes locum qui dicitur Insula cum suis apendiciis, tam infra civitatem Iustinopolis quam extra, ęque in montibus ut in planiciis, paludibus sive pascuis, aquis aquarumque ductibus, fontaneis, molendinis, casalivis, clausuris, vineis, pratis, silvis, cultis et incultis ripaticis, piscationibus, ita integre uti in nostra permansit potestate, concedimus atque largimur, ut donandi, vendendi, alienandi, pro anima iudicandi vel quicquid eius decreverit animus faciendi habeat potestatem.
Eo videlicet ordine quatinus nullus dux, marchio, episcopus, comes, vicecomes, scudasius, gastaldus vel aliquis publicae rei exactor necnon magna parvaque nostri Imperii persona inquietatec aut molestare presumat aut placitum tenere sive aliquod officium construere nisi eius licentia.
Si quis vero huius nostri precepti violator exstiterit, sciat se procul dubio compositurum mille libras auri optimi, medietatem nostrae kamerae medietatemque supralibato Venetico qui nuncupatur Vitalis suisque heredibus quibus molestiam intulerit.
Et ut hoc inconvulse servetur in posterum, huius paginae preceptum manu nostra subter roborantes annulo nostro iussimus insigniri.
‡Signum domni serenissimi imperatoris Otto(SM)nis.‡
‡Petrus concellarius advicem Uberti episcopi et archicancellarii recognovit et subscripsit.‡ (SI D)
Data VI idus ianuarii, anno Dominicę incarnacionis DCCCCLXXIII, imperii vero domni Ottonis XI, indicione XV.
Actum Ravenne.
Deo propicio felicit[er]d, amen.
a) ordinate A. b) sic A: pro pertinentiis. c) sic A: pro inquietare. d) felicit A.
Otto II's confirmation issued in 977 to Patriarch Rodoald of Aquileia - edited here.
Add later.