Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
7th of August, 929
Place
Regestum

King Hugo donates Sipar, Umag, and Monfalcone to Radald, the bishop of Trieste, and places the Bishopric of Trieste under his royal protection; a forged charter.

Source
A = Archivio di Stato di Venezia, Miscellanea atti diplomatici e privati, busta 1, doc. 10 (either an interpolated figurative copy from 10th-11th century or pseudo-original from the same era).
Previous Editions
Luigi Schiaparelli (ed.), I diplomi di Ugo e di Lotario, di Berengario II e di Adalberto, Fonti per la storia d'Italia 38 (Rome 1924), doc. 22, pp. 65-68.
FIM Edition
Diplomatic edition based on A.
Transcription

(SC) ‡In nomine domini Dei aeterni‡.

‡Hugo gratia Dei rex‡.

‡Noverit omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque presentium scilicet ac futurorum industria, Sigefredum venerabilem episcopum et dilectum fide‡lem nostrum humiliter nostram exorasse clementiam, quatinus Episcopatum Separiensis sive Humago ple[b]s ipsius Episcopii fuit cum omni sua pertinentia, cum piscationibus etta venationibus suis, atque insulam quae nominatur Paciano, et adiacet in Comitatu Foroiuliensisb, cum omnibus suis pertinentiis, tam cum venenationibusc suis quam et piscationibus et monctibusd, vallibus, planitiebus atque olivetis, rupis et rupinis, aquis aquarumque decursibus, vulgariis, cultis et incultis et cum omnibus suis pertinentiis sanctae Tergestine ecclesiae, cui Radaldus in presenti presul esse videtur, nostra preceptaria auctoritate sub omni integritate concedere atque largiri dignaremur.

Cuius petitionibus assensum prebentes, predictum Sipariensem Episcopatum, qui olim plebs ipsius sanctae Tergestine ecclesiae fuit, cum omni sua integritate, prout [iu]ste et legaliter possumus, nostra preceptaria auctoritate eidem sanctae Terg[es]tine ecclesiae et episcopo Radaldo suisque successoribus omnino concedimus, donamus atque largimur, necnon et predictam insulam Pactianam sub omni integritate funditus eidem ecclesiae et predicto episcopo suisque successoribus delegamus, quatinus potestatem habeant, tam predictus episcopus quam et successores sui, de eodem Episcopatu, qualiter illis melius secundum Deum visum fuerat, faciendum et ordinandum, atque predictam insulam pleniter licentiam et potestatem habeant ad tenendum et possidendum.

Igitur concedimus sanctae Tergestine ecclesiae et supredictoe episcopo suisque successoribus eundem Sipariensum Episcopatum atque predicto Humago sub omni integritate, una cum casis, terris, vineis, campis, pratis, silvis, salectis, sacionibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, servis et ancillis, aldionibus et aldianis, montibus, vallibus, planiciebus et cum omnibus ad eundem episcopatum atque ad eandem insulam iuste et legaliter respicientibus ad habendum, tenendum et racionabiliter commutandum ac perhenniter possidendum, omnium hominum remota contradictione.

Insuper eandem ecclesiam Tergestinam cum ipsa ecclesia Separiense sibi concessa et cum iam dicto Humago sub omni integritate et cum eodem episcopo et cum clericis ibi Deo servientibus et cum liberis hominibus et famulis seu quos dudum prefate ecclesiae habuerunt et quos nunc in presenti habere videntur et cum omnibus rebus iuste et legaliter in ipsis ecclesiis respicientibus sub nostrae tuicionis mundburdo recepimus.

Precipientes igitur iubemus, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, sculdassius, gastaldius, decanus vel cuiuslibet ordinis seu dignitatis parvaque persona deinceps eundem episcopum vel suas ecclesias aut suos liberos vel commendatos aut excusatos vel servos seu eiusdem ecclesiae clericos deinceps iniuste molestare presumat; nullus insuper eos distringere, pignerare vel iniusto ordine temptet; nemo etiam in prediis prelibate ecclesiae aut in suis mansionibus absque voluntate iam dicti episcopi resolvat; nullus quoque commendatos, libellarios vel cartulatos aut excusatos iam fate ecclesiae per publica placita ire compellat, aut ab eis aliquas daciones, exhibiciones, reddibitiones, fredas vel quicquid ad publice partis functionem pertinere videtur exigat, nihilque quod iniustum aut contra legem videatur inferat; sed liceat eidem episcopo suisque successoribus omnia canonice previdere et diiudicare secundum Deum et vivere cum omnibus sibi subiectis securo at quieto ordine, remota totius potestatis inquietudine.

Si quis igitur hoc nostrae munificentiae preceptum seu tuitionis mundburdum aliquando infringere vel violare temptaverit, sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem camerae nostrae et medietatem prelibate sanctae Tergestinae ecclesiae.

Quod ut verius credatur et diligencius observetur, manu propria roborantes de anulo nostro subter anotari iussimus.

‡Signum domini‡ (SM) ‡Hugoni[s] piissimi regis‡.

‡Reccho cancellarius ad vicem Garlani abbatis et archicancellarii recognovi‡ (SR).

Data VII ‡idus augusti‡, anno Dominicae incarnationis DCCCCXXVIIII, regni autem domni Hugonis piissimi regis quarto, indictione secunda.

Actum Papia.

Feliciter.f

Critical apparatus

asic A. bsic A: pro Foroiuliensi, sicut em. Schiaparelli. csic A: pro venationibus, sicut em. Schiaparelli. dsic A. esic A. fseq. Hugo rex add. al. man.

Mapped Toponyms

Selected Bibliography
Luigi Schiaparelli, I diplomi dei re d'Italia: Ricerche storico-diplomatiche, vol.5: I diplomi di Ugo e di Lotario (Rome 1914), pp. 202-206.
Editor's Notes

According to Schiaparelli, this charter is merely interpolated to transform the "Church of Sipar" to "the Bishopric of Sipar," but otherwise a charter that was copied from an authentic public document issued to the Bishopric of Trieste by the very King Hugo in 929. While parts of the charter were undoubtedly copied from an authentic document, it remains debatable whether an Italian king ever donated Umag and Monfalcone (only in spiritualibus or also in temporalibus?) to the Bishopric of Trieste. In any case, Umag remained under the diocese of Trieste throughout the medieval and Early Modern periods, but the bishops' temporal jurisdictions over the area remain unrecorded. Thus, it would seem that the charter in question was forged (based on an unknown authentic document) with the aim of cementing the jurisdictions of the bishops of Trieste over Umag, a territory disputed by the Bishopric of Novigrad.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ab 1077, doc. 929_HT, fontesistrie.eu/929_HT (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 929_HT.
Facsimile
Image Source and Info

The publication of the facsimile of A (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Miscellanea atti diplomatici e privati, busta 1, document number 10) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).

Photo by the editor.

The image remains under the exclusive copyright of the Archivio di Stato di Venezia.