Pope Leo IV writes to Victor, the patriarch of Grado, conferring upon him the pallium.
Leoa episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Victori sanctę Gradensis ecclesię patriarchęb, diebus vitę tuę tantummodo.
Si pastores ovium sole[m]c geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferred contenti sunt, ut ne qua ex eis aut errandoe pereat aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore quantaque cura debemus essef pervigilesg, nosh qui pastores animarum dicimur, attendamusi et susceptum officium exhibere ergaj custodiam dominicarumk ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro nostra desidia ante Summum Pastorem negligentię reatus excruciet, unde modo honorisl reverentia sublimiores inter cęteros iudicamurm.
Pallium autem fraternitati tuęn ad missarum solemniao celebranda concedimus, quod tibi non aliter, ecclesię tuę privilegiis inp suo statu manentibus, uti largimur, nisi solummodo in die sanctę ac venerandę resurrectionis domini nostri Iesu Christi seu in natalitiis sanctorum apostolorum atque beati baptistę Iohannisq, necnon in Assumptione beate Dei genitricis Marię, simulque in dominicę domini nostri Iesu Christir nativitatis dies, pariterque in solemnitatist ecclesię tuę dieu, verum etiam et in ordinationis tuę natalitio concedimus diev, sicuti a beatissimo predecessore nostro domino Gregorio huius almę sedis presule sancitum est. In secretar[i]umw vero induere fraternitas palliumx debeat et ita ad missarum solemniay proficisci et nihil sibi ampliusz ausuma' temerarie presumptionis erogare, ne dumb' in exteriori habitu inordinate aliquid adripiturc', ordinate, et[iam] qued' licere poterant, admittantur. Cuius quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandume' est, hortamur ut ei cuncta ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recte, ut ubiquef', possitg' esse conspicuus.
Itaque vita tua filiis tuis sit regula; in ipsa, si qua tortitudo illis iniecta est, dirigant; in ea quod imitenturh', aspiciant, in ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Deumi' videatur esse bene quod vixerint.
Cor ergo neque prospera, quiaj' temporaliter blandiuntur, extollant neque adversa deiciantk', sed quicquid illud fuerit, virtute patientię devincatur. Nullum apud te locum odia; nullum favor indiscretus inveniantl'; destrictum mali cognoscant; insontem apud te culpabilem suggestiom' mala non faciantn', nocentemo' gratia nonp' excusetq'; remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod ultusr' non fueris perpetrari permittass'.
Sit in te et boni pastoris dulcedo, sitt' et iudicis severa districtio, unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos fer[i]endosu' a pravitate compescasv'. Sed quoniam nonnumquam, prepositorum zelus dum destrictus maiorumw' vult [vindex]x' existere, transit in crudelitate[m]y' correctioz', iram iudicio refrena et censuraa'' disciplinę sic utere, ut et culpa[s]b'' ferias et a dilectione personarum quas corrigis non recedas.
Misericordem te prout virtus patitur operibusc'' exhibe; oppressis defensio tua subveniat; opprimentibus modeste [e]rectiod'' contradicat; nullius facie[m]e'' contra iustitiam accipiasf''; nullum querentem iuste despiciasg''; custodia in te aequitatish'' excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audire, nec pauperem de sua faciat humilitas desperare, quatenus Deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio precipit dicens: “Oportet episcopum irreprehensibilemi'' esse.”1 Sed his omnibusj'' uti salubriter poteris, si magistram caritatisk'' habueris, quam qui sequtuml'' fuerit, a recto aliquando tramite non recedit.
Ecce, frater carissime, inter multa alia ista sunt sacerdotiim'', ista sunt pallii, quę si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratię suę protectione circumdetn'' atque ita in timoris sui tuao'' nos dirigat, ut post vitę huius amaritudinem ad eternamp'' simul pervenire dulcedinem mereamur.
Scriptum per manum Theodori notarii et scriniarii sancte Romane ecclesie in mense martio, indicione quintadecima.
Bene vale!
Data kalendis aprilis per manum Tiberii primicerii sanctę Sedis Apostolicęq'', imperante domno piissimo perpetuo augusto Hlotarior'' a Deo coronato magno imperatore anno tricesimo quinto et paciss'' eius annot'' tricesimo quintou''2, sed et Hludovicov'' novo imperatore eius filio anno secundo, indictione quintadecimaw''.
a) litteris capitalibus D. b) patriarche et saepe sic -e loco -ę D. c) sole TD; solem em. Banić iuxta Ld. d) ex ferret corr. D. e) ęrrando D. f) om. D. g) ex pervililes corr. D. h) seq. esse add. D. i) adtendamus D. j) ęrga D. k) animarum D. l) honori Ld. m) D; iudicemur T. n) seq. ex more add. Ld. o) sollemnia D. p) seq. sio canc. D. q) D; Ioannis T. r) Iesu Christi] subsignavit T; Dei D. s) diem D. t) sollemnitatis D. u) diem D. v) diem D. w) secretarum TD; secretarium em. Banić. x) D; om. T. y) sollemnia D. z) seq. autem canc. T. a') sic LD: pro ausu. b') nec dum D. c') adrripirtur ex corr. D. d') etiam que] et que D; et quamquam T; etiam que em. Banić iuxta Ld. e') sic TD: pro servandus, sicut Ld. f') ut ubique] utrobique Ld. g') sic TD: pro possis, sicut Ld. h') D; immittentur T. i') D; deinde T. j') sic TD: pro quae, sicut Ld. k') ex adiciant corr. D. l') inveniat LD. m') D; sugestio T. n') sic TD: pro faciat. o') seq. te add. T. p') D; om. T. q') seq. re canc. T. r') D; ultra T. s') add. sup. l. D; om. T. t') D; om. T. u') ferendos TD; feriendos em. Banić iuxta Ld. v') sic TD: pro compescat. w') sic TD: pro malorum, sicut Ld. x') om. TD; em. Banić iuxta Ld. y') crudelitate TDLd; em. Banić. z') correptio D. a'') cęnsura D. b'') culpam T; culpa D; culpas em. Banić iuxta Ld. c'') sic TD: pro pauperibus, sicut Ld. d'') rectio subsignavit T; ro cum sign. abbr. D; correctio em. Cessi; erectio em. Banić iuxta Ld. e'') facie T; facię D; faciem em. Banić iuxta Ld. f'') accipiens D. g'') D; dispicias T. h'') ęquitatis D. i'') D; irreprenhesibilem T; inreprehensibilem LD. j'') his omnibus] D; lusionibus T. k'') sic TD: pro caritatem, sicut Ld. l'') sequutus D. m'') D; sacerdotis T. n'') seq. quam canc. D. o'') sic TD: pro via, sicut Ld. p'') D; fraternam T. q'') apostolici D. r'') Hlothario D. s'') D; paci T; pro: post consulatum. t'') seq. tertio canc. D. u'') anno tricesimo quinto] anno 35o D; om. Cessi. v'') Hludohvico D. w'') D; XVa T.
1) Vulg., 1 Tim. 3:2.
2) A contaminated reading of the originally written post consulatum eius anno tricesimo quinto. Post consulatum was usually abbreviated as "p.c.", but late medieval scribes, in whose time the years after the ruler's consulship were no longer used as dating elements, would often erroneously expand the abbreviation as "pacis" or "pace".
Acts of the Synod of Rome of 1024 – edited here as doc. 1024_SR.
“Victor patriarcha, nacione Venetus, ex patre Bello Ausibiaco sive Berentano vel Batioccum, sedit annis VI, mensibus IIIs, diebus IIIIor. Hic pallium suscepit a Leone papa, utendum diebus contentis in privilegiis ecclesie sue, sepultusque est in ecclesia sancte Euphemie.” – Andrea Dandolo, Chronica per extensum descripta, ed. Ester Pastorello, RIS, ser. 2, 12/1 (Bologna 1958), p. 153.
Like his predecessor, Patriarch Fortunatus II, Patriarch Victor also received the pallium from the incumbent Roman pope. Whether Victor’s immediate predecessor, Patriarch Venerius, who succeeded Fortunatus II, also received the pallium or not cannot be known, since no such document survives. Since the Synod of Mantua (doc. 827_SM) took place during Venerius’s lifetime, it is probable that he never received the recognition of the metropolitan status of his church, as the Synod proclaimed only the patriarch of Aquileia as the metropolitan of the entire ecclesiastical province.
However, as this document shows, the decrees of the Synod of Mantua were not enforceable in the long run. Already in 852, Pope Leo IV recognized the metropolitan status of the Patriarchate of Grado by this conferral of the pallium to Patriarch Victor. By this very act, the decrees of the Synod of Mantua were largely revoked and the battle between the two patriarchs for the metropolitan jurisdictions over Istrian bishoprics was reignited.
During one especially violent phase of this centuries-long conflict, Patriarch Urso of Grado travelled to Rome to prove the metropolitan status of his church and, among other documents, he presented this conferral of pallium to the incumbent Pope John XIX (see doc. 1024_SR).
The publication of the facsimiles of T (Pacta e aggregati, Codex Trevisaneus, fol. 64r–v) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).
Photo by Archivio di Stato di Venezia.
The digital facsimiles remain under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.