852_LMD

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
17th of November, 852
Place
Regestum

Emperor Louis II assumes under his protection the monastery of St. Michael in Diliano and its abbot Felmo, bestowing upon the monastery immunities and the right of free election of its abbots.

Source
A = Udine, Archivio del Capitolo di Udine, Raccolta Pergamene, vol 1B, doc. 1.
Previous Editions
Konrad Wanner (ed.), Die Urkunden Ludwigs II. / Ludovici II diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata Karolinorum 4 (Munich 1994), doc. 9, pp. 80-81.
FIM Edition
Diplomatic edition based on A.
Transcription

(SC) ‡In nomine domini nostri lesu Christi Dei aeterni.‡

‡Hludowicus gratia Dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotharii filius.‡

‡Si enim ea quę ad Dei cultu pertinere noscuntur eius amore ampliamus,‡ credimus in hoc nobis divinam conciliari sublevationem.

Igitur cunctorum fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet et futurorum noverit sagacitas, quia vir venerabilis Felmo abba nostrae magestati innotuit, eo quod divina inspiratione tactus ex suis propriis rebus facultatibusque in loco Diliano ad laudem nominis Dei sub honore archangelis Dei Michaeli[s]a quoddam construxisset coenubium et ad perpetuae concinendo laudes Deo congregationem instituit monachorum, instituens per successiones temporum electione ibidem Deo famulantium ex se restitui abbatem et pro futura quietudine tantum defensionem publicam habiturum. Quapropter petiit ut circa eundem sanctum locum hoc nostrum fieri iuberemus praeceptum, per quod sub nostra emunitate ac plenissima defensione perennis consisteret temporibus, exclusis omnibus inquietudinibus aut molestiis vel quibuscumque ordinis perceptionibus.

Praecipientes ergo iubemus, ut nullus iudex publicus neque quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias, cellas, domos vel [...]asb eiusdem sancti loci ingredi audeat aut quippiam districtionis vel inquietudinis qualiscumque persona inferre praesumat, sed sub nostra plenissima aemunitate perennis consistat temporibus.

Et hoc etiam pro futura quietudine concedimus, ut nulla ordinatione aut superinpositione quoquam tempore vel, si abbas ab hac luce discesserit, nullam electionem inibi episcopus civitatis facere audeat, sed salva caritate conloquium et consecrationem vel divinum officium inibi secundum eorum consensum agat. Quod si rector eiusdem s[ancti lo]cia divina vocatione delatus fuerit, licentia[m]c habeant inter se eligendi abbatem, qui eis secundum regulam praeesse et secundum Deum prodesse possit. Nam si inibi talis minime repperiri pote[rit]a, ex aliis caenubiis concedimus eis tales eligere, qui eis secundum Deum praeesse et prodesse possit.

Ut quoque hoc nostrum praeceptum plenius in Dei nomine habeat valitudinem et ab omnibus diligentius conservetur veriusque credatur, de anulo nostro subter iussimus sigillari.

⟨(SC) ‡Signum domni (SM) pii imperatoris.‡⟩

(SC) ‡Rainus notarius domni imperatoris advicem Dructemiri recognovi et‡ (SR) (SI D)

Data XVo kalendas decembris, anno Christi propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris XXX[II]Ia et Hludowici gloriosissimi augusti in Italia III, indictione I.

Actum Papia civitate, palatio regio.

In Dei nomine, amen, amen.

Critical apparatus

alac. A; em. Wanner.  blac. A; spatium circiter 8 litterarum.  cem. Wanner.

Mapped Toponyms

Selected Bibliography
Fulvio Colombo, "Note di storia altomedievale istriana: I due diplomi imperiali di Ludovico II a facore del monastero di San Michele in Diliano," Atti del Centro di ricerche storiche di Rovigno, 26 (1996): pp. 313-330.
Editor's Notes

The charter in question features an interpolation in the eschatocol, namely the signatio that could not have been done by the impression of a monogram; even the formula corroborationis features only the impression of the seal, not the monogram. Notwithstanding the interpolated subscription, the charter is authentic and as such it presents the oldest public document issued to an Istrian institution that is preserved in the original.

The place Diliano no longer exists in Istria, but it is mentioned in several other medieval documents (e.g. here) as existing nearby Višnjan and the monastery called Sanctus Michael de Subterra, thus in the confines of the Bishopric of Poreč.

Louis II's second charter to abbot Felmo and his St. Michael's monastery, issued on the 3rd of April, 857 (see it here), confirms that the institution in question is indeed located in Istria, in the Bishopric of Poreč.

How to Cite
First citation: Josip Banić (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 852_LMD, fontesistrie.eu/852_LMD (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 852_LMD.