Emperor Louis the Pious promises to Patriarch Fortunatus II and to all the Istrians that their right to elect their own patriarchs, bishops, abbots, tribunes, and other officials will be respected and that the rulings of the judicial assembly (placitum) held by Rižana will be upheld.
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi.
Hludowicus divina ordinante providentia imperator augustus Fortunato venerabili patriarchę itemque omnibus episcopis, abbatibus, tribunis seu reliquis fidelibus nostris Istrię provinciae commorantibus a maiori usque ad minorem.
Sicut enim a primordio vobis concessimus, ita et denuo per sacram auctoritatem nostram confirmare decrevimus vestris iustis petitionibus annuentes, videlicet, ut unicuique secundum ordinem, honorem dignitatis et legem antiquam [...], ut si aliquis vestrum ex hac luce discesserit, inter vos rectorem et gubernatorem atque patriarcham, episcopos, abbates seu tribunos et reliquos ordines licentiam habeatis eligendi, ea scilicet ratione, ut unanimes et concordes esse debeatis pacem ad invicem et iustitiam consentientes et conservantes, et qui potentiores fuerint minores sub omni custodia habeant, nulla tributa illicita superponere presumant, sed omnes generaliter in Dei voluntate fideliter nobis et filiis nostris deservire studeatis.
Patriarcha, episcopi, abbates et reliqui sacerdotes cononice viventes non presumant [...], et si, quod absit, diabolo suadente inter vos rixas et contentiones aut oppresiones pauperum feceritis et mandatum nostrum transgressi fueritis aut fidelitatem nobis repromissam suo in tempore non conservaveritis, sciatis pro certo vestram esse culpam, et si non emendaveritis, legalem et capitalem super vos manere sententiam.
Et quicumque iudicatum, quod legati domni et genitoris nostri Iso presbiter et Cadola atque Aio comites per iussionem eiusdem domni et genitoris nostri inter vos constituerunt et primates populi vestri centum et septuaginta duo per sacramentum confirmaverunt, ut si aliqua contumacia violaverit, noverit se pena, que in ipso iudicatu conscripta est, esse multandum, id est novem libras auri ad palatium nostrum debeat solvere.
Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus Deo protegente firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur, more nostro [eam subter] scribere et de bulla nostra iussimus sigillari.