Emperor Maurice writes to Pope Gregory I, urging him not to treat violently the schismatic bishops of the ecclesiastical province of Aquileia (the "Istrian bishops") and not to compel them to journey to Rome.
In nomine domini Dei nostri Iesu Christi imperator caesar Flavius Mauriciusa Tiberius, fidelis in Christo, pacificus, mansuetus, maximus, beneficus, Alamannicusb, Gregorio viro sanctissimo et beatissimo archiepiscopo almaec urbis Romae ac papaed.e
Consuetamf et Deo placitam vestram sanctitatem scientes, et quod rectęg catholicę nostrę Ecclesię dogmatum [in] omnibus doctrinam exercetis, scire vos volumus quod episcopi Histriensium provinciarum, per clericos aliquos ad nos directos suggestiones nobis transmiserunt: unam episcoporum civitatum et castrorum quos Longobardi tenere dinoscuntur, aliam Severi Aquileiensis episcopi aliorumque episcoporum qui cum illo sunt, et tertiam solius eiusdem Severi,1 in quibus omnes dixerunt tuam beatitudinem milites ad illos transmisisse cum uno tribuno et excubitore,2 necessitatem inponentesh pręfato reverentissimo Severo et testibus episcopis, ut ad tuam beatitudinem perveniant propter diversam voluntatem quam habent ad sacra et catholica dogmata sacrosanctę nostrę Ecclesię.
Et supplicaverunt nos inducias ad hoc sibi fieri et nullam eis interim necessitatem inponii ad vestram sanctitatem pervenire, ut licentesj quod tempore opportuno ad hanc sacratissimam urbem accedentes per se ipsos suggerere nobis habent, quę sibi obstare videntur.
Quia igitur et tua sanctitas cognoscit pręsentem rerum Italicarum confusionem et quod oportet temporibus competenter versari, iubemus tuam sanctitatem nullatenusk molestiam eisdem episcopis inferre, sed concedere eos otiosos esse, quousque [per]l providentiam Dei et partes Italię pacealesm constituantur et ceteri episcopi Histrię seu Venetiarum iterum ad pristinum ordinem redigantur. Tunc enim perfectisn omnia pro pace et diversitate dogmatio cum antecedentibus tuisp orationibus corrigentur.
Etq subscriptio: Divinitas te servet per multos annos, sanctissime ac beatissime paterr.
a) Mauritius B. b) Alammanicus H. c) sic P et carptim ę loco ae, etsi omnes editores undique ae ed; deinceps omnes abbreviationes contractionesque diphthongum ae continentes cum ae expandantur . d) sic BH; Ewald et Hartmann coni. patriarchae scriptum debet esse et ideo sicut ed. e) titulo praemittit B: Mauritii epistola ad sanctum Gregorium papam. f) sic BH: pro mansuetam coni. et sic ed. Ewald et Hartmann. g) sic P; recte BH; rectam coni. et ed. Schwartz h) sic P; imponentem BH. i) sic P; imponi BH. j) ut licentes] sic PH; et licenter B: pro dicentes coni. et sic ed. Ewald et Hartmann; pro pollicentes coni. et ed. Schwartz. k) nullam BH. l) om. H. m) sic P: pro paccaliter coni. et ed. Ewald et Hartmann; pace aliter B; paccales H. n) sic P; perfectius B et sic ed. tam Ewald et Hartmann quam Schwartz. o) dogmatis BH. p) suis H. q) seq. sua add. B. r) seq. explicit add. PB.
1) Of these three letters, only the second one referenced here is preserved and it is edited here.
2) The violence of imperial tribunes and excubitors is not mentioned in the letter that survived.
Another episode in the story-arc of the Schism of Three Chapters in the ecclesiastical province of Aquileia. See more on it here.
The letter is a direct response to the pleas of the schismatic clergy of the ecclesiastical province of Aquileia directed at the imperial court in response to the ever more violent methods of the Roman popes endeavoring to end the Schism. Emperor Maurice mentions three letters of similar contents directed to him, but only one is known to this day (see it here).