1286_VAI

Era
Vol. 4: A 1209 usque ad 1300
Date
January 22/23–March 5, 1286
Place
Regestum

The elected arbitrators and envoys deliberate over the dispute between the Commune of Venice and the Patriarchate of Aquileia regarding the jurisdiction over Istrian communes recognizing Venetian authority, reaching absolutely no conclusion after six sessions.

Source
The original is lost; the text survives in the following manuscript tradition:
B = Venice, Archivio di Stato di Venezia, Pacta e aggregati, Codex Trevisaneus, fols. 382r–385r; late 15th-/early 16th-century simple copy “ex quodam quaterno bombiçino conscripto” (nowadays lost) and the with following title: compromissum inter dominum ducem et R. dominum patriarcham Aquileię.
Previous Editions
Pietro Kandler (ed.), Codice diplomatico istriano, 2nd ed. (Trieste 1986), doc. 417, pp. 739–742.
FIM Edition
Diplomatic edition based on B. The text features highly summarized records of a total of six sessions that took place over a period between January 22 (or 23) and March 5, 1286; the editor has split the text into six respective parts, introduced the titles of sessions in square brackets together with their dates, and demarcated each part with three asterisks. The copyist was “emending” the word forms by adding -ę and even -ae, but such “corrections” are done highly inconsistently; these “emendations” are duly transcribed.
Transcription

[Sessio prima – 22 seu 23 ianuarii, 1286]

1286, indictione 14a, die martis 23 ianuariia, presentibus fratre Candido custode et aliis 7 fratribus minoribus, domini Iacobus Faletro, Bernardus de Tervisiob decanus Civitatensis, magister Leonardus de Favignano canonicus Aquileiensis et Peratius Gradonico arbitri de questionibus inter dominum Io(hannem) Dandulum ducem et Commune Venetiarum ex una, et reverendum patrem dominum R(aimundum)c patriarcham Aquileiensem et ecclesiam Aquileiensem ex altera, super iurisdictione temporali civitatis Iustinop(olis), Parentii et Aemonięd et terrarum Pirani, Rubini et Humaghi et castrorum Sancti Laurentii et Montonę, receperunt libellum et petitionem eiusdem domini B.e patriarche porrectam eis per magistrum Valterium scolasticum Civitatensem procuratorem et sindicum ecclesię Aquileiensis huius tenoris videlicet:

“Coram vobis arbitri[s]f et cetera, peto ego Valterius et cetera, ut compellere dignemini et vellitis dominum ducem et Commune Veneciarum ut iurisdictionem temporalem locorum suprascriptorum, de quorum possessione vel quasi dictus dominus dux et Commune Veneciarum contra iustitiamg spoliavere dictam ecclesiam Aquileię, et dimitterent in pace et quieteh ac restituant cum fructibus medio tempore perceptis, qui percipi poterunt, et cum restitutione damnorum, expensarum et interesse, quos et quod declarabo suis loco et tempore, prout exigit ordo iuris, salvo iure addendi, et cetera.”

Quem libellum dicti arbitri dare debeanti domino Rustichino Benintendi sindico domini ducis et Communis Venetiarum, ita tamen ut non teneatur respondere, nisij postquam dominus dux predictus procuratorium domini patriarchę et ecclesię Aquileię cum assensu Capituli cum expressis nominibus canonicorum in eundem magistrum Valterium factum duxerit aprobandum. Et ne diutius inchoatum negotium maneat indiscussum, quandocumque dictus procurator domini patriarche procuratorium secum habuerit cum sigillo pendenti patriarche et assensu Capituli, ut supra, dictus procurator domini ducis teneatur respondere. Et si dictus procurator patriarche non tulerit nec exhibuerit dictum procuratorium, ut supra, in termino …k, oblatio dicti libelli non preiudicet domino duci et pro nihilo habeatur.

Eo die fuerunt in concordia arbitri dicti, ut Marcus Sibotusl notarius domini ducis et Iulianius notarius domini Patriarche vel alii notarii substituti a partibus scribant omnia acta et processus concorditer, et quod scripturę facte per alterum tantum circa acta et processus sint nullę, salvo quod per alterum eorum sine altero et per alium quemvis notarium fieri possint parti petenti scripturę de protestationibus et aliis extra acta et processus causarum, ita tamen quod de ipsis fiat copia per ipsum notarium parti adversę, et etiam arbitris ad voluntatem ipsorum.

***

[Sessio secunda – 30 ianuarii 1286]

1286, penultimo ianuarii, indictione XIV, Caprulis in habitatione domini Iacobi Faletro, quę est Leonardi Campulim de Caprulis, presentibus testibus et cetera.

Magister Valterius sindicus patriarche produxit procuratorium manu Iacobini filii domini Facii Bellengerii notarii civitatis Mediolani, roboratum sigillo predicti domini B.n patriarche et assensu venerabilium virorum dominorum Dietrici decani, et Capituli ecclesię Aquileie, sigillo dicti Capituli communitum manu Marci Sibotoo; et Rustichinus produxit similiter suum sindicatum.

Procuratorium patriarche est diei 9p ianuarii 1286 datum Aquileię in pallatio patriarchali, in presentia Petri Pellizzarii camerlenghi domini patriarchę et fratris Margariti Cerapuli et fratris Bonfilii ordinis fratrum minorum et fratrum de Triulcio, sesohalchiiq domini patriarchę et Vaprini de Vaprio hostiariir dicti patriarche omnibus civibus Mediolani; assensus autem Capituli est sub die X ianuarii datus in Aquileia, “Nos Dietricus Decanus”, et cetera; ac sindicatus Rustichini est diei martis 8 ianuarii anni 1286, presentibus magistro Tanto cancellario, dominis et cetera et aliis, dominus dux cum consensu sui Minoris Consilii et Generalis Consilii, et cetera.

1286, penultimo ianuarii, magister Valterius sindicus et cetera, pręsentavit ultrascriptum libellum arbitris, qui eum recipientes, aprobantes dederunt Rustichino sindico domini ducis, salvis iuribus et exceptionibus utriusque partis, pręfigentes ei terminum vicesimam diem februarii proxime futuri ad respondendum, ita tamen quod, sis contigerit, aut si dictum patriarcham aut unum ex arbitris ea die non affore, terminus sit 22 dies februarii dicti, quem libellum sindicus ducis recepit, salvis iuribus et exceptionibus dicti domini ducis.

***

[Sessio tertia – 25 februarii 1286]

25 februarii, in pallatio episcopali, pręsentibus dominis Iacobo Mangia in zocho archidiacono Castellano et Raphaele Gezo et …t et Iuliano prebendario et imperiali auctoritate notario.

Venerabiles domini Thomas Viadro et Peratius Gradonici de Venetiis, et alii duo pro patriarcha arbitri, et cetera, concorditer statuerunt, ut acta et cetera, scribantur in concordia iisdemmet conditionibus, quibus dictum fuit die 23 ianuarii retro per iudicium nostrum, ut supra, per Benedictum de Iohannemu loco M(arci) Siboto.

Die dicta Valterius sindicus patriarche produxit coram arbitris pręsente Marco Siboto sindico domini ducis procuratorium suum, ut supra, et compromissum factum per dominum patriarcham in dictos arbitros, necnon assensum Capituli; et M(arcus) Siboto sindicus domini Ducis produxit sindicarium die 18 februariiv manu Zilioli de Varino notarii et ducis Venetiarum scribe. Item instrumentum publicum subrogationis in dominum Thomam Viadrium et compromissi facti in eum et alios supradictos arbitros manu dicti Zilioli, qui arbitri mandaverunt dictorum instrumentorum fieri copiam mutuo et dari partibus, et statuere terminum partibus ad obiciendum, si obicere intendunt, ad diem termini scripturis productis utrumque.

Instrumentum autem subrogationis et compromissi inw dominum Thomam Viadrum est tenoris infrascripti:

“1286, die lune 18 februarii, presentibus Marcox Tanto et aliis.
Cum illustris dux et cetera, nobiles viros Iacobum Faletro et Adrianum de Mollino et dominus Lippus Caponus de Florentia procurator domini Raymundi patriarche cum assensuy ecclesie Aquileiensis venerabiles dominos Ulvinumz episcopum Tergestinum et magistrum Leonardum de Favignaco canocicum Aquileiensem ellegissent, et in eos 4 compromisissent tamquam arbitros et cetera, atque etiam circa iurisdictionem et cetera, ut retro, ita quod possint expedire cum ampla auctoritate amicabiliter, et aliter, ut eis melius videbitura', usque unum annum proxime venturum, quorum decisioni partes non possint contravenire sub pęnab' M marcharum auri, et volluissent etiam partes quod reciperentur viri religiosi, qui inducerent partes ad concordiam quanto melius possint. Et si contingeret aliquem prędictorum deficere morte vel alia evidenti necessaria causa, pars cuius ille deficiens fuisset teneretur subrogare alium loco illius infra XV dies, sicut commode citius posset. Verumtamen alii interim possint procedere sine illo, ut patet in instrumento publico manu Marci Siboto notarii subscriptione manu Benedicti Civitatensis imperialis notarii anno 1285, indictione 13, 8 martii die iovis, Venetiis in ducali pallatio celebrati. Et postmodum dictus dominus dux loco domini Andreę de Molino, qui propter evidentem causam huic negotio attendere non valebat, nobilem virum dominum Peratiumc' Gradonicod' subrogaverit. Et tunc compromissum fecerunt in dictos dominos Iacobum Faletro et Peratium Gradonico et in reverendum dominum Nardum decanum Civitatensem, subrogatum per ipsum dominum patriarcham loco domini Olivenise' episcopi Tergestini defuncti, et magistrum Leonardum de Favignaco pro parte domini patriarche, ut patet publico instrumento manu Marci notarii suprascripti millesimo et indictione prefatis, die mercurii 3o intrantis octobris in felici urbe Veneciarum in ducali pallatio celebrato reiterato. Supradictus illustris dux et Commune Venetiarumf', et cetera, loco domini Iacobi Faletri propter evidentem infirmitatem non valentis huic negotio intendere, nobilem virum dominum Thomam Viadro subrogaverunt, etg' ex tunc in eum et Per(atium) Grad(onico) et alios duos supradictos compromittunt, qui usque ad 8 dies martii futuri proxime possint expedireh' et cetera, promittentes ut retro, non contravenire et cetera. Et volunt quod accipiantur viri religiosi, qui inducant partes ad concordiam et cetera, cum conditione, quod deficiente uno arbitro morte vel alia evidenti necessaria causa, pars sua subroget alium infra XV dies, possendo ceteris interim procedere et cetera. Ziliolus scripsiti'.”

1286, indictione 14a, 18 februariij' instrumentum compromissi facti per dominum patriarcham in 4 suprascriptos arbitros, in quo narrantur omnia ad verbum, ut in compromisso domini ducis, et est datum in castro Utini in patriarchali pallatio, presentibus dominis Paganino de la Nave et Raymundino de Triulcio et Chocha de Olzatek' et fratre Margarito Perapulo et fratre Iacobo de Clugia ordinis fratrum minorum, manu Iacobini filii domini Facii Belengherii notarii civi[tati]sl' Mediolani.

Inde sequitur assensus Capituli, videlicet: “Nos Dietricus de Fontebonom' decanus et Capitulum” et cetera, ut retro. Inde sequitur institutio sindicum suum magistrum Valterium scolasticum per dominum patriarcham dictum, die ut supra, loco ut supra, presentibus ut supra.

***

[Sessio quarta – 27 februarii 1286]

1286, die mercuriin' penultimo februarii, in generali pallatio Caprularum, presentibus Antonio de Garadello de Venetiis et aliis.

Hodiernum terminum ad diem crastinam ante horam prandii dicti arbitrio' prorogaverunt ad diem crastinam ante horam prandii in eo statu in quo erat hodie de voluntate partium ipsarum, salvis iuribus ratis, defensionibus et exceptionibus partium prędictarum.

***

[Sessio quinta – 28 februarii 1286]

Die iovis ultimo februarii, in platea Communis Caprularum, presentibusp' dominis Iacobo archidiacono Castellanoq', et Rafaele Gerzio plebano Sancti Rafaelis.

Arbitri prorogaveruntr' ad post prandium.

Die prędicta, in patriarchalis' pallatio, presentibus ut supra.

Coram 4 arbitris dico ego Marcus Siboto procurator domini ducis et Communis Venetiarum et excipiendo propono consensum decani in iudicio nuper productum non valere cum re integra per mortem ipsius decani expiraverit, salvo ...t' meo in omnibus aliis meis exceptionibus ponendis.

Die et loco dictis.

Coram vobis arbitris ego Valterius sindicus domini patriarche et cetera, dico et propono pro ratione compromissi in vos facti per prefatum dominum ducem et Commune Venetiarum non debetis cognoscere, nec potestis, cum non appareat dictum Commune compromisisse nomine dicti Communis de ipsius Communis mandato, et hoc dico et propono, salvis iuribus ut supra.

Eisdem die et loco.

Marcus Sibotus Sindicus et cetera, dixit dictam exceptionem sindici domini patriarche non esse admittendam, cum sindicatus factus in ipsum non sit aprobatus, sed potius per mortem decani Aquileiensis re integra expiravit, prout in sua exceptione supra dictum est.

***

[Sessio sexta – 5 martii 1286]

Die martis 5 martii, presentibus fratre Iacobo Berlengirio, fratre Dando de Mantua custode Venetiarumu', fratre Ioanne de Carpineto et fratre Omodeo lectore Utinensi de Ordine Minorum, fratre Gerardo de Barbarano priore Civitatense, fratre Ioanne de Brixia, fratre Marino Dondi de Veneciis et fratre Iacobo de Perrica de Ordine Predicatorum, …v'

Domini arbitri dicti et cetera, in controversiis et cetera, fuerunt in plena concordia de eorum pura, plena, libera voluntate vel ad plusw', ad presens die veneris cum terminus finiat remeandi et revertendi, scilicet domini Thomas Viadro et Peratius Gradonicus Venetias ad dominum ducem, et domini Bernardus et magister Leonardus ad dominum patriarcham dictum, cum causas ipsas et controversias et questiones non possint presentialiter diffiniri propter brevitatem temporis et propter mortem domini Diatrichi decani Aquileiensis, qui re integra diem clausit extremam, propter quam mortem assensus prestitus per cum expiravit.

Actum Caprulis in episcopali pallatio.x'

Critical apparatus

a) die martis 23 ianuarii] sic B, sed perperam: seu die mercurii 23 ianuarii, seu die martis 22 ianuarii.  bex Ragona corr. B.  c) R. ex B. corr. B.  dsic B.  esic B: pro R(aimundi).  f) arbitri inter parentheses B.  g) contra iustitiam] add. sup. l. B.  h) in pace et quiete] add. sup. l. B.  i) dare debeant] add. sup. l. et ex de dare corr. B.  jseq. prius dictus dominus Valterius canc. B.  ksic puncta posuit B.  ladd. sup. l. B.  madd. sup. l. et ex Caprulis corr. B.  nsic B: pro R(aimundi).  o) manu Marci Siboto] add. in marg. sin. B.  padd. sup. l. et ex corr. B.  qsic B: pro senescalchii.  rex hostiario corr. B.  sseq. ani canc. B.  tsic punca posuit B.  ulect. dub. B.  v) die 18 februarii] add. in marg. sin. B.  w) et compromissi in] add. sup. l. B.  xadd. sup. l. et ex corr. B.  y) cum assensu] add. sup. l. B.  zsubsignavit B.  a') cum—videbitur] add. in marg. sin. B.  b'seq. L canc. B.  c'seq. verbum, quod legi non potest, canc. B.  d'seq. elligere canc. B.  e'subsignavit et sic B: pro Ulvini.  f') et Commune Venetiarum] add. sup. l. B.  g'seq. in canc. B.  h') qui—expedire] add. in marg. sin. B.  i'add. infra l. B.  j'seq. compromissum canc. B.  k') Chocha de Olzate] add. in marg. sin. et ex Colha Doluie corr. B.  l') civis B; em. Banić.  m') Dietricus de Fontebono] subsignavit B.  n'ex corr. B.  o'seq. stami canc. B.  p'add. sup. l. B.  q') Iacobo archidiacono Castellano] ex Iacobus archidiaconus Castellanus corr. B.  r'seq. ad postuminis canc. B.  s'sic B: pro episcopali.  t'sic puncta posuit B. u'subsignavit B.  v'sic puncta posuit B.  w') vel ad plus] add. sup. l. B.  x'seq. finis add. B.

Selected Bibliography
Pio Paschini, “Raimondo della Torre patriarca d’Aquileia,” Memorie storiche forogiuliesi 18 (1922): pp. 117–118.
Editor's Notes

The present records of sessions, even though preserved only in extremely abbreviated and summarized form, tellingly reveal the impotence of the two disputed parties – the Commune of Venice and the Patriarchate of Aquileia – to settle the dispute over Istrian jurisdictions themselves and by way of conjointly elected arbiters. Patriarch Raymond della Torre demanded the restitution of Venetian possessions in Istria – Koper, Poreč, Novigrad, Piran, Rovinj, Umag, Sv. Lovreč, Motovun –, while Venice, at least according to the surviving records, did not even bother to offer an official response to this demand, most probably seen as utterly divorced from reality. Instead of tackling the burning issues of Istrian jurisdictions, the sessions were, as Paschini (cited above) aptly put it, “consumed by procedure”.

The negotiations failed miserably and the two parties, having achieved absolutely nothing on the negotiating table, went to war against each other the following year.

How to Cite
First citation: Josip Banić (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 4: A 1209 usque ad 1300, doc. 1286_VAI, fontesistrie.eu/1286_VAI (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 4: doc. 1286_VAI.
Facsimile
Image Source and Info

The publication of the facsimiles of B (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Pacta e aggregati, Codex Trevisaneus, fols. 382r–385r) are granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).

Photos by Archivio di Stato di Venezia.

The digital facsimiles remain under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.