The Great Council of Venice deliberates on the offered subjection of the Commune of Piran and decides to accept it.
Die vigesima sexta iannuariia
<Positum in Commune>
Capta fuit pars quod recipiatur terra Pirani sub nostro dominio, sicut postulaverunt ambaxatores Pirani, habentes ad hoc plenum mandatum. Fuerunt decem novem de non, quadraginta noven non sinceri, centum quinquaginta tres de sic. Quorum pętitio hęc:
“Ista est pętitio quam vobis domino duci et vestro Consilio facimus nos ambaxatores Communis Pirani et hominum Pirani:
[1] Primo pętimus quod per dominationem vestram et per Commune Venetiarum dare et concedere vellitis terrę nostrę Pirani potestatem perpetualem, secundum quod facitis aliis terris subiectis vestro Communi Venetiarum, cui potestati dare volumus omni anno pro suo salario libras sexcentas Venetiarumb pravorum de illa moneta quę per tempora curret in dicta terra Pirani, cui etiam dabimus domum pro habitatione sua et suę familię et insuper prata pro facere fieri fenum pro suis equis.
[2] Qui potestas habere debeat equos tres et servitores quattuor;
[3] et quod ipsa banna, quę hinc retro erant potestatum dictę terrę, pervenire debeant in Commune Pirani.
[4] Item quod dictus potestas non possit nec debeat accipere per se, nec dare, nec consentire ad dandum alicui personę modo aliquo vel ingenio de terris et possessionibus quę pertineant Communi Pirani, exceptis civibus Pirani vel eorum hęredibus qui hinc retro stetissent per decem annos cives dictę terrę Pirani.
[5] Item de omnibus offensionibus, rixis et condempnationibus factis per tempora pręterita dictus potestas aliquo modo non debeat se impedire, excępto tamen quod dictus potestas libertatem habeat facere reddire in Commune Pirani territorium dicti Communis vel possessiones ad dictum Commune pertinentes sine aliqua pęnna vel condempnatione facta vel facienda in illos qui tenuissent vel tenerent eas.
[6] Item quod teneantur observare omnes sententias vel pignorationes iuste datas per pręteritum dominum dictę terrę.”
Et predicta omnia fiant, salvis omnibus rationibus omnium personarum.
a) sic B. b) sic B: pro Venecialium.
The official ratification of the subjection of Piran promulgated by Venetian Doge Giovanni Dandolo on the same day – edited here as doc. 1283_SP.
De Franceschi (cited above) made several errors when interpreting this Venetian acceptance of Piran's subjection. First, the acceptance was promulgated by the Great Council and not by the Senate. Second, the date of this acceptance is January 26 and not January 23 as De Franceschi has it. Finally, the doge ratified the acceptance on the same day as the Great Council officially accepted the subjection (see doc. 1283_SP).