Count Maynard III of Gorizia enfeoffs his father-in-law Count Albert III of Tyrol with all the fiefs he holds from the patriarch of Aquileia and from the duke of Carinthia.
(SC) In nomine sanctę et individuę Trinitatis, amen.
Notum sit universis Christi fidelibus presentibus et futuris presentem paginam intuentibus, quod illustris comes Meinhardus Goricię ac Ystrię et advocatus Aquilegensis ęcclesię infeudavit legittime socerum suum preclarum comitem Albertum de Tyrol omnibus feudis suis quibus infeudatus est a domino patriarcha Aquilegensis ęcclesię et a nobili duce Karinthyę Bernhardo, quesitis et non quesitis, ubicumque constitutis.
Iam dictus igitur comes Meinhardus dedit nuncios subscriptos comiti Tyrolensi ad intromittendum se in possessionem feudorum premissorum, scilicet dominum Hainricum de Welfsperc, dominum Wͦlricum de Rifenberc, dominum Hainricum de Lůnz castellanum.
Et ut hec irrevocata permaneant, presentem paginam utriusque sigilli munimine roborari decreverunt.
Hec autem acta sunt aput Patriarxsdorf in estuario Eberhardi plebani eiusdem loci, anno Domini millesimo CCoXXXoVIIo, IIIo kalendas octobris, indictione decima.
Huius rei testes sunt: dominus Leonhardus de Schonenberc, dominus Leo plebanus de Matrey, dominus Syboto plebanus de Lǒwant, dominus Eberhardus plebanus de Lůnz, dominus Amelricus et dominus Hermannus sacerdotes, Rubertus scolasticus, dominus Ulricus de Rifenberc, dominus Hainricus de Welfsperc, dominus Cholo et dominus Volkerus fratres de Vlahsperc, dominus Hainricus et dominus Fridericus de Lůnz, dominus Hainricus de Cerǒ, dominus Hainricus et dominus Chuonradus de Valcknstaine, dominus Hainricus de Gesiez, dominus Hainricus de Rotenstaine, dominus Volkerus de Dornberc, dominus Wergandus de Matrey, dominus Albertus de Virge, Otto Welf, dominus Iacobus de Sumersperc, dominus Hainricus de Guvedun, dominus Rubertus Mǒsouge, dominus Chůnradus et dominus Chůno fratres, dominus Hartwicus pincerna cives in Lůnz, dominus Rutlebus, dominus Chǒfmanus, dominus Hiltprandus, dominus Leo de Pertholdo, dominus Dipoldus, Fridericus de Lowant, Pertoldus patriarcha et alii quam plures.
(SP) (SP)
The present charter testifies to the marriage between Count Maynard III of Gorizia and Count Albert III of Tirol's daughter Adelaide.
The charter is also significant as it presents the first documented case of a member of the House of Gorizia being titled "count of Istria". This title, however, will not become standardized in either the official diplomata or the sigils of the counts of Gorizia.