Pope Alexander III confirms to Henry Dandolo, the incumbent patriarch of Grado, the patriarchal dignity, primacy over the Archbishopric of Zadar, properties, jurisdictions and metropolitan authority over the ecclesiastical province of the Church of Grado, along with the right to bear the cross and pallium on specific feast days.
‡Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Henrico Gradensi patriarche eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.‡
Apostolice officium dignitatis et credite nobis dispensationis debitum utiliter exsequi comprobamur, cum collatam unicuique ecclesie dignitatem provida sollicitudine custodimus, et singulis ecclesiis iura sua illibata studemus et integra conservare, sicut enim nulli, ultra quam mereatur, aliquid est a Sede Apostolica favore gratie concedendum, ita nemini quod sui iuris esse dinoscitur a nobis est ullatenus denegandum.
Quanto itaque maiori es prerogativa superne respectu gratie sublimatus, tanto sollicituis tibi est adtendendum, ut in corrigendis subditis plus apud te possit ratio quam potestas, atque te boni dulcem, mali vero pium sentiant correctorem. Personas diligas et subiectorum vitia persequaris, ne si aliter agere forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, [et per]dasa quos desideras emendare, sicque vulnus debes abscidere, ut non possis quod sanum est ulcerare, ne si ferrum plusquam res exigit imprimatur, noceat cui prodesse festinas, [sed sic alterum condiatur]a ex altero, quatinus et boni habeant amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant.
Quapropter, venerabilis in Christo frater Henrice patriarcha, tuis postulationibus [grato concurrent]esa assensu Gradensem ecclesiam, cui auctore Deo preesse dinosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus.
Igitur predecessorum nostrorum felicis memorie ‡Pelagii‡1, ‡Alexandri‡2 * ‡Urbani‡3 II et ‡Adriani‡4 vestigiis inherentes, illius precipue constitutionis tenorem servantes quam predecessor noster ‡Leo‡ nonus papa sanccivit et sinodali iudicio et privilegii pagina confirmavit,5 tibi tuisque successoribus canonice substituendis patriarchalem concedimus dignitatem, et magisterium Gradensis ecclesie gerendum in his tantum finibus confirmamus, qui per supradictos predecessores nostros eidem noscuntur ecclesie constituti.
Crucem quoque ante te ferendam esse concedimus, nisi cum Rome fueris aut in presentia vel comitatu Romani pontificis.
Palleum etiam plenitudinem videlicet pontificalis officii fraternitati tue ex Apostolice Sedis liberalitate largimur, quo intra ecclesiam tuam ad missarum sollempnia celebranda uti memineris eis diebus, quibus predecessores tuos non ambigimus usos fuisse, videlicet in Nativitate Domini, Epyphania, Ypopanti, tribus festivitatibus sancte ‡Marie‡, Cena Domini, Sabbato Sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecoste, in Natalitio sancti Iohannis Baptiste et Omnium Apostolorum, in festivitatibus quoque sancti Marci, sancti protomartyris Stephani, sancti Laurentii, sancti Martini, in sollempnitate Omnium Sanctorum, et principalibus ecclesie tue festivitatis necnon in ecclesiarum, episcoporum et ceterorum clericorum consecrationibus et anniversario consecrationis tue die.
Preterea, ne commissa regimini et dispensationi tue prefata Gradensis ecclesia, quę de benignitate Apostolice Sedis prerogativa gaudet honoris, ex brevitate patriarchatus inferior et abiectior valeat apud simpliciores haberi et ad ampliandam dignitatem ipsius, primatum ei super Iadertinum Archiepiscopatum et episcopatumb ipsius apostolica auctoritate concedimus, et tam te quam successores tuos Iadertino *episcopoc et episcopis eius, qui pro tempore fuerint, dignitate primatus presidere statuimus, et consecrationis munus eidem archiepiscopo impertiri, Romano quidem pontifici traditione pallii reservata.
Statuimus etiam ut quecumque bona, quascumque possessiones eadem Gradensis ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum iustis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.
Porro ecclesias a religiosis viris ipsi Gradensi ecclesie oblatas per episcopatum tuum constitutas tibi tuisque successoribus libere confirmamus, ita ut nulli episcopo liceat absque tuo assensu in eis consecrationes celebrare aut sacerdotibus in eisdem Domino servientibus, donec in locis ipsis fuerint, divina officia prohibere.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre seu ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva in omnibus Apostolice Sedis auctoritate.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini * nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat.
Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Iudicem premia eterne pacis inveniant.
‡Amen.‡ Amen. ‡Amen.‡
(R) Ego Alexander catholicę Ęcclesię episcopus subscripsi. (BV)
(SC) Ego Gregorius Sabinensis episcopus subscripsi.
(SC) Ego Bernardus Portuensis et Sancte Rufine episcopus subscripsi.
(SC) Ego Petrus diaconus cardinalis Sancti Eustachii iuxta Templum Agrippę subscripsi.
Datum Rome apud Sanctam Mariam Novam per manum Hermanni sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii idibus iunii, indictione VIIII, incarnationis Dominice anno MoCoLXoIo, pontificatus vero domni ‡Alexandri pape‡ III anno secundo.
(SP D)
a) lac. A. b) sic A loco episcopatus. c) sic A loco archiepiscopo.
1) Doc. 579_PPG.
2) Doc. 1064_PG.
3) Doc. 1095_PG.
4) Doc. 1157_PG1.
5) Doc. 1053_PG.
The text will serve as a charter model for the following papal documents:
Pope Lucius III’s conferral of the pallium to Patriarch Enrico Dandolo – edited here as doc. 1182_PG.
Pope Urban III’s conferral of the pallium to Patriarch Enrico Dandolo – edited here as doc. 1186_PG.
Pope Innocent III’s conferral of the pallium to Patriarch Angelo Barozzi – edited here as doc. 1213_PG.
During the papal schism that pitted Victor IV against Alexander III, Venice and Patriarch Enrico Dandolo lent their full support to the reform papacy. To seal their bond of mutual support and friendship, Pope Alexander issued this charter of the pallium conferral to Patriarch Enrico Dandolo.
The charter is essentially a verbatim copy of Adrian IV’s charter issued to the same patriarch in 1157 (doc. 1157_PG1). Due to the papal schism and war raging in Italy, the charter was signed by extremely few signees, two bishops and one cardinal dean. Its somewhat rushed nature is mirrored in several scribal mistakes that made way into the charter. For example, the scribe erroneously copied “sanccivit” instead of “sanctisimus” in the passage referring to Leo IX’s 1054 privilege (illius precipue constitutionis tenorem servantes quam predecessor noster Leo nonus papa sanccivit [originally sanctissimus] et sinodali iudicio et privilegii pagina confirmavit). This “emendation”, however, would from now on enter the “canonical form” for charters conferring the pallium on the patriarchs of Grado, and all the subsequent grant feature the word “sanccivit” instead of the original “sanctissimus”.