Patriarch Peregrine I of Aquileia confirms the foundation and possessions of the monastery of Saint Gall in Moggio, originally donated and endowed by Patriarch Ulrich I with properties bestowed by Count Kazelin, adding further privileges, tithes, and jurisdictional rights, and prohibiting their alienation or infringement under threat of anathema.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen.
Peregrinus Dei gratia sancte Aquilegensis ecclesie patriarcha.
Notum sit omnibus Christi fidelibus, tam futuris quam presentibus, qualiter venerabilis predecessor meus felicissimę memorię Wodalricus patriarcha monasterium quoddam in allodio comitis Chazelini in loco qui vulgari vocabulo Mosniz dictus est, sicut ipse comes, cum sancte Aquilegensi ecclesię suorum possessiones prediorum in perpetuam donaret proprietatem devotissime rogaverat, construxit ibique monachis secundum regulam beati Benedicti ordinatis idem monasterium in honore sancte Dei genitricis Marię et aliorum plurimorum sanctorum dedicavit atque eidem monasterio et fratribus inibi Deo famulantibus quasdam prediorum prefati comitis Chazelini possessiones, quasdam vero quas ipse patriarcha Wodalricus acquisiverat, donavit ac perpetua stabili[tat]ea firmavit.
Quorum nomina possessionum, sicut ex eius privilegiis veraciter cognovimus et ex testimonio multorum tam clericorum quam laicorum didicimus, in hac presenti pagina scribi fecimus.
[1] Inprimis quicquid prefatus comes Chazelinus in supra memorato loco Mosniz habuit, [2] aput Velach superius et inferius XXIII mansos, [3] et Sartum montem, [4] ad montem Habilem II mansos, [5] et quicquid Mariani in proprium possedit et habuit, [6] et locum qui dicitur Tullez, [7] aput Bellunum X mansos, [8] in Maglar II, [9] in loco qui Fortis dicitur II, [10] villam que Ingnan vocatur, sicut ipse comes visus est eam habere cum omni iure.
Ad hęc etiam [11] in Blaguz L mansos, [12] in Castelu[n]oa XVI, [13] in villa que dicitur Roman X, [14] aput Colles XX, [15] Utini I, [16] in Basalano III, [17] duos quoque mansos in Carina in villa quę Empons dicitur et [18] montem unum qui appellatur Lanz, sicut predictus comes possedit, [19] Aversenga unum mansum, [20] ad Avenzon[e]a I, [21] in Bangaria VI mansos, [22] aput Zelcanum X mansos, [23] in Histria vero locum qui Portus vocatur cum omnibus sibi pertinentibus, [24] duas etiam molas in Leima sitas, [25] et aream unam que Ekke vocatur cum piscationibus et omnibus suis pertinentiis [26] et transitum apud Poblenvelt, [27] decimas quoque de Furniz [28] et de aliis quibusdam villis in plebe Sancę Marię de Villach [29] et sancti Iohannis de Gil sitis quas prenominatus patriarcha Wodalricus eo tempore ad proprios usus habuit, [30] et totam decimam iuxta lac[um]a Wizinse et duobus mansis piscatoriis in ius et potestatem suprascripti monasterii, sicut iam superius dictum est, perpetua donatione roboravit.
[31] Tres etiam plebes his supradictis rebus addidit, duas videlicet de Cavaz [32] et de Ingan cum omni iure et placito christianitatis, [33] terciam vero scilicet de Gorte absque placito. Quod vero placitum christianitatis ego quidem Peregrinus patriarcha indignus rogatu et consilio fratrum nostrorum, scilicet Gotpoldi Petenensis ecclesie episcopi et W̊dalrici archidiaconi et Iohannis magistri scolarum, Gerwici et Pertholdi et Amizi capellanorum nostrorum eidem ecclesie dedi ac imperpetuum stabilivi.
Insuper [34] hospitale quod est ad Clusam [35] et hospitale quod est Aquileie, utrumque ab eodem patriarcha W̊dalrico constructum et ordinatum, cum omnibus quę sibi attinent ad idem monasterium dedit, ordinavit, subiugavit.
Preterea successor eiusdem W̊dalrici bonę memorię Gerardus patriarcha cum plentitudine episcopalis dignitatis potiretur [36] VII mansos in Ingan, [37] unum in Ardigen, [38] in Wruenga I, [39] in Maglare I quod cuiusdam militis Wolftrigil scilicet feudum fuit, sepe iam memorato monasterio, [40] et alias XI massericias aput Velach quas Penzo de Glemona sub nomine feudi possideit iniuste, quia de prenominati comitis Kazelini predio fuit, in ius et potestatem eiusdem ecclesię recognovit, perpetua stabilitate firmavit.
Verum quia nostri non ignoramus esse officii quicquid pro bono a bonis et religiosis canonice et bene ordinatum fuerit, confirmare atque tuicione manutenere perpetua, eapropter ego Pelegrinus licet indignus sanctę Aquilegensis ecclesię patriarcha rogatus a venerabili fratre nostro W̊dalrico eiusdem monasterii abbate propter multas persequentium tribulationes et plurimorum invasorum bonorum eiusdem ecclesię crebras perturbationes hanc ordinationem ratam habeo, et auctoritate Dei omnipotentis et beati Petri apostolorum principis omnes supramemoratas possessiones perpetuę prefati monasterii confirmo atque stabilio.
Sub pena itaque perpetuę anthematizationis interdico, ut nulla magna vel parva persona ausa sit supradicta bona aliquo modo invadere infestare aut aliqua feudi iniqua et iniusta causa occasione violenter tenere.
Quod si quis contumax et superbus facere presumpserit, de libro viventium deletus cum Dathan et Abiron eternis suppliciis, nisi resipuerit, deputatus crucietur.
Preterea quoniam bona eiusdem monasterii distracta et iniqua et illicita feudi alienatione plurimum sunt inminuta, statuo atque precipio, ut nullus abbas a modo facultatem habeat de his que in presenti ad usus fratrum habet, aliaenandi, distrahendi aut sub aliqua specie feudi, nisi pro utilitate ecclesię et illis de familia, donandi.
Quod si quis aliter facere presumpserit, periculo suę dignitatis subiaceat et id ab eo contra interdictum et sanctiones patrum illicite factum perpetue irritum permaneat.
Ut autem hoc ratum et inconvulsum in evum persistat, hanc kartam scribi et sigilli nostri impressione firmari iussi.
Actum est hoc anno incarnationis Domini M C XXX VI, indictione XV, aput Rosazium, imperante Lothario Romanorum imperatore feliciter.
Huius rei testes sunt: W̊dalricus dux Karinthię, Meinardus advocatus, Hugo de Tufers, Iohannes de Fontanabona, Romanus vicedominus, W̊dalricus de Fledinich, Wernardus Crofil, Hecil et Adilber Civitatenses, Pertholdus et filius eius W̊dalricus, W̊lftigil dapifer, Durinch et Růdolfus fratres, Otto kamerarius, Gerunc de Medun; ex clericis sunt [tes]tesa Hermannus Concordiensis episcopus, Gotpoldus Petenensis episcopus, W̊dalricus archidiaconus, Arrusius abbas Rosacensis, Iohannes magister sc[o]larumb, W̊dalricus de Medun, Pertholdus et Amicus et Paginus capellani.
(SC) Ego Peregrinus sanctę Aquilegensis ęcclesię patriarcha propria manu subscripsi.
(SC) Ego Gotpoldus Petenensis episcopus propria manu subscripsi.
(SC) Ego Ǒdalricus humilis archidiaconus propria manu subscripsi.
(SC) Ego Iohannes mag[ister scolarum]c propria manu subscripsi.
Ego Gerwicus domini patriarche notarius hanc kartam precipiente eodem patriarcha scripsi.
(SI D)
a) lac. A; em. Härtel. b) macula in membrana A; em. Härtel. c) membrana attrita A; em. Härtel.
The charter served as one of the document models for the forged endowment charter ascribed to Patriarch Ulrich I and dated to 1072 – edited here as doc. 1072_DM.
The charter also served as a model for King Conrad III’s charter issued to Abbot Ulrich of St. Gall’s monastery in Moggio in 1149 – edited here as doc. 1149_CM2.
The present charter, issued by Patriarch Peregrine I of Aquileia in 1136, constitutes the earliest authentic and comprehensive confirmation of the possessions of the monastery of Saint Gall in Moggio, establishing a foundational template that shaped the documentary identity of the institution for over a century, albeit somewhat indirectly.
The document confirms and expands upon earlier donations made by Patriarch Ulrich I and Count Kazelin, enumerating a broad range of properties stretching from Carinthia across Friuli to Istria. In the context of Istrian history, the most important is the monastery’s jurisdiction over Oprtalj (in Histria vero locum qui Portus vocatur cum omnibus sibi pertinentibus) and the two mills in Lim Bay (duas etiam molas in Leima sitas) – these possessions will enter the 1072 forgery (doc. 1072_DM). Several of these assets had already been the subject of contention, as the charter notes the need to stabilize and protect them against feudal encroachments and alienations, culminating in anathema clauses of significant rhetorical and eschatological weight.
Its textual structure and formulaic rigor clearly influenced later documents, including the forged charter attributed to Ulrich I (doc. 1072_DM), which mimics not only the language and rhythm of the 1136 charter, but also replicates its itemized property list almost verbatim – albeit with deliberate chronological distortions. As Härtel has shown (cited above), the 1136 charter also served as one of the models for the confirmation charter issued by King Conrad III in 1149 (doc. 1149_CM2).