Henry IV, king of the Romans, donates properties from the March of Carniola to Anzo, his faithful subject.
(SC) In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis.
Heinricus divina favente clementia rex.
Omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus notum esse volumus, qualiter nos ob interventum ac petitionem dilectissimę genitricis nostrae Agnetis imperatricis Augustae cuidam fideli nostro Anzo nominato tres regales mansos in villis, quorum nomina subsequentur, id est Bizi, Dobelgogesdorf, Herzogenbach et Lipnack, et si in his aliquid defuerit, in proximis habitationibus ex meridiana parte fluminis Bizi nuncupati adimplendos, in Marcha Kreina et in Comitatu Ǒdelrici marchionis sitos cum omnibus suis pertinentiis, hoc est areis, aedificiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, silvis, venationibu,s aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscationibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quaesitis et inquirendis seu cum omni utilitate, quae ullo modo inde provenire potest, in proprium dedimus atque tradidimus, ea videlicet ratione ut praedictus Anzo de praedio sibi a nobis tradito liberam dehinc potestatem habeat tenendi, dandi, vendendi, commutandi, praecariandi posteris relinquendi vel quicquid sibimeet placuerit inde faciendi.
Et ut haec nostra regalis traditio stabilis et inconvulsa omni permaneat aevo, hanc paginam inde conscribi manuque propria, ut subtus videtur, corroborantes sigilli nostril impraessione iussimus insigniri.
Signum domni Heinrici (SM) quarti regis.
Gebehardus cancellarius vice Liutboldi archicancellarii recognovi. (SN)
Data XV kalendas novembris, anno Dominicę incarnationis MLVIII, indictione XI, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis V, regni vero III.
Actum Regenesburc.
In Dei nomine feliciter, Amen
This is the first mention of Ulrich I Weimar-Orlamünde as the margrave of Carniola in the official imperial diplomata. He succeeded his great-uncle Eberhard II of Sempt-Ebersberg (see the source here) who died between 1041 and 1044 without surviving heirs (see the sources attesting to this relationship here and here). From 1061 Ulrich I is also titled margrave of Istria, demonstrating that the original jurisdictions of Carniolan margraves grew to include the County of Istria as well (see the source here).