1040_EM

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
8th of January, 1040
Place
Regestum

Henry III, King of the Romans, donates properties in the March of Carniola and the County of Margrave Eberhard to the Church of Aquileia.

Source
Venice, Archivio di Stato di Venezia, Codex Trevisaneus, fol. 149. Copy from the first half of the 16th century.
Previous Editions
Harry Bresslau - Paul Kehr (eds.), Heinrici III. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata 5 (Berlin 1931), doc. n. 19, pp. 25-26.
Transcription

In nomine Sancte et Individue Trinitatis.

Henricus divina favente clementia rex.

Divinę maiestatis dispositio, quae post excessum divę memorię regum et imperatorum sollicitudinis scilicet regalis potentię non ignara misericorditer respexit, monet et instigat Ecclesiis Dei in Regno nostro circumquaque constructis tanto vigilantius prudentię nostrę curam impendere, quanto constat in nostri ordinis promotione celestis gratiae beneficia indulgentius nos percepisse.

Ex hoc enim lucri potissimum premium apud conditorem omnium Deum procul dubio promereri confidimus, si venerabilia loca oportuno tempore ad meliorem fuerint statum Deo iuvante nostraque potentia cooperante perducta. Quapropter noverint omnes Christi nostrique fideles tam futuri quam presentes, qualiter nos pro piissimi genitoris nostri felicis memorie Conradi Romanorum imperatoris Augusti nostrique anime remedio simulque ob fidele servitium Popponis patriarchę Aquileiensi Ecclesię, cui idem presidet, in honorem scilicet Sanctorum Hermachorę et Fortunati constructę quinquaginta regales mansos in villa Circhinitz cum cęteris villis inibi adiacentibus ad explendos tot prescriptos regales mansos in Marchia Creina in Comitatu Eberardi marchionis sitos cum omni pertinentia in proprium tradidimus, cum Ecclesiis areis, ędificiis, agris, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, campis, silvis, venationibus, aquis aquarumve decursibus, molis, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, seu cum omni utilitate, quae ullo modo inde poterit provenire, ea videlicet ratione ut prescriptus Poppo patriarcha suique successores de pretitulatis L regalibus mansis liberam deinceps habeant potestatem tenendi commutandi vel quicquid sibi ad utilitatem pręlibatę Ecclesię placuerit inde faciendi.

Et ut haec nostrę traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa per futura annorum curricula permaneat, hoc preceptum inde conscriptum subtusque manu propria confirmatum sigilli nostri iussimus impressione insigniri.

Signum domni Henrici tertii (SM) regis invictissimi.

Theodericus cancellarius vice Bardonis archicapellani recognovit.

Data VI idus ianuarii, indictione VIII, anno Dominice incarnationis M quadragesimo, anno autem domni Henrici tertii ordinationis XII, regni vero I.

Actum Augustę.

Feliciter, Amen.

Editor's Notes

Eberhard II of Sempt-Ebersberg is believed to have inherited the March of Carniola from his father Ulrich I. This Ulrich, though, never appeares in the primary sources as a margrave, only as a count (see the edition of the source here). Eberhard had five siblings out of which three are known: brother Adalbero II, sister Judith and sister Wiliburga II who married Werigand, count of Friuli (see the source attesting to this here). Eberhard II married Richarda of Eppenstein, but had no surviving heirs when he died, somewhere between 1041 and 1044 (see the source attesting to this here). The next documented margrave of Carniola is Ulrich, in the year 1058 (see the edition of the source here).

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 1040_EM, fontesistrie.eu/1040_EM (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1040_EM.